صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

66 'SIR PENNY'

Manus ferens munera
Pium facit impium;
Nummus iungit foedera,
Nummus dat consilium;
Nummus levit aspera,
Nummus sedat praelium;
Nummus in praelatis
Est pro iure satis;
Nummo locum datis,
Vos, qui iudicatis.
Nummus ubi loquitur,
Fit iuris confusio;
Pauper retro pellitur
Quem defendit ratio,
Sed dives attrahitur
Pretiosus pretio ;
Hunc iudex adorat,
Facit quod implorat,
Pro quo nummus orat,
Explet quod laborat.
Nummus ubi praedicat,
Labitur iustitia ;

Et causam quae claudicat
Rectam facit curia;
Pauperem diiudicat
Veniens pecunia;
Sic diiudicatur,
A quo nihil datur;

Iure sic privatur,

Si nil offeratur.

7. praelatis: 'prelates.' -25. diiudicat: 'discriminates against.'

Haec est causa curiae
Quam daturus perficit;
Defectu pecuniae
Causa Codri deficit;

Tale foedus hodie

Defoedat et inficit
Nostros ablativos,
Quos absorbent vivos,
Morti per dativos
Movent genitivos.
Sunt potentum digiti
Trahentes pecuniam?
Tali praeda praediti,
Non dant gratis gratiam;
Sed licet illiciti,

Censum censent veniam;
Clericis non morum
Cura sed nummorum,
Quorum nescit chorum
Deus angelorum.
Date, vobis dabitur;
Tale est auctoritas
Sancti; pie loquitur
Impiorum pietas;
Sed adverse premitur
Pauperum adversitas ;
Quo una ducit frena,
Cuius bursa plena;

Sancta dat crumena,

Sancta fit amena.

36. Defoedat: 'defiles.'-37. ablativos: this and the following grammatical terms are used in a figuratively etymological sense: those dragged away,' 57. una... frena: i.e. pietas.

[ocr errors]

those put to death,' 'those of rank.'.

[blocks in formation]

GUALTERI MAPES DE NUGIS CURIALIUM

DISTINCTIONES QUINQUE

However it may have been with regard to the authenticity of the poems attributed to Walter Map, there can be no doubt concerning his authorship of the prose writing on The Triflings of Courtiers. It contains considerable autobiographical material, coupled up in a quite inconsequential manner with legends, stories, miracles, and moralizing of various kinds. Probably the most valuable part of this mélange is that dealing with AngloNorman history, for with much of this he had personal knowledge, and is able to give us personal memoirs which cannot be duplicated. It was written between 1182 and 1192.

This work has been edited by Thomas Wright and was printed for the Camden Society in 1850.

A KNIGHT TEMPLAR FAITHFUL UNTO DEATH

Circa tempus idem, clericus quidam a Sarracenis sagittabatur, ut negaret. Quidam autem qui negaverat astans inproperabat ei quod stulte crederet, et ad singulos ictus aiebat, "Estne bonum?" Ille nihil contra. Cumque 5 videret eius constantiam, uno sibi caput amputavit ictu, dicens, "Estne bonum?" Caput autem resectum cum proprio ore loquens intulit, "Nunc bonum est." Haec et his similia primitis contigerunt templaribus, dum Domini caritas et mundi vilitas inerat. Ut autem caritas 10 viluit, et invaluit opulentia, prorsus alias audivimus, 1. sagittabatur: 'was being shot with arrows.'-2. negaret: i.e. recant his Christian faith. - 3. inproperabat : was taunting.' 8. primitis primitivis. 10. viluit: 'grew cheap.'

=3

quas et subiiciemus, fabulas; at et prius eorum primos a paupertate motus audiantur.-De Nug. Cur. I. 19.

ROYAL WAYS AND ROYAL SAYINGS

Contigit ut cum rege moram facerem aliquamdiu Parisius, mecumque tractaret de regum divitiis, inter sermones alios dixit, "Quia sicut diversae sunt regum opes, 5 ita multis distinctae sunt varietatibus. In lapidibus pretiosis, leonibus et pardis et elephantis, divitiae regis Indorum; in auro pannisque sericis imperator Bizanciis et rex Siculus gloriantur; sed homines non habent qui sciunt aliud quam loqui; rebus enim bellicis inepti sunt. 10 Imperator Romanus, quem dicunt Alemannorum, homines habet armis aptos et equos bellicos, non aurum, non sericum, non aliam opulentiam. Karolus enim magnus, cum terram illam a Saracenis conquisisset, omnia praeter munitiones et castella pro Christo dedit archiepiscopis et 15 episcopis, quos per civitates conversas instituit. Dominus autem tuus, rex Angliae, cui nihil deest, homines, equos, aurum et sericum, gemmas et fructus et feras et omnia possidet. Nos in Francia nihil habemus nisi panem et vinum et gaudium." Hoc verbum notavi, quia comiter 20 et vere dictum.

Circiter illud tempus cum ad concilium Romae sub Alexandro papa tertio celebrandum praecepto domini regis Angliae festinarem, suscepit me hospitio comes Campaniae, Henricus filius Teobaldi, omnium largissimus, 25

1. primos: apparently used instead of primi. - 4. Parisius: indecl.; here locative, as it is terminal at the end of the selection. -8. Bizanciis = Byzantiis: 'from Byzantium.' 11. Imperator Romanus i.e. of the "Holy Roman Empire." -22. Circiter: 3D. - 23. praecepto: at the bidding.' - 24. regis Angliae: Henry II. comes Campaniae: Henry I, Count of Champagne, son of Theobald IV.

ita ut multis prodigus videretur, omni enim petenti tribuebat; et inter colloquendum laudabat Reginaldum de Muzun, nepotem suum, in omnibus excepto quod supra modum largus erat. Ego vero sciens ipsum comitem tam 5 largum ut prodigus videretur, subridens quaesivi si sciret ipse terminos largitatis. Respondit, "Ubi deficit quod dari possit, ibi terminus est; Non est enim largitatis turpiter quaerere quod dari possit." Mihi certe videtur hoc facete dictum; nam si male quaeris ut des, avarus es 10 ut sis largus.

Huius praedicti Ludovici patrisque sui multa fuit in factis sapientia, simplicitas in dictis. Hic tantam Deo reverentiam habebat, ut quotiens aliquid emersisset causae, quod ipsum et ecclesiam contigeret, sicut unus 15 canonicorum censura se capituli moderabatur et appellabat a gravamine. Mos eius erat quod, ubi sensisset somnum obrepere, quiesceret ibidem aut prope. Dormientem eum iuxta nemus in umbra, duobus tantum militibus comitatum, nam caeteri venebantur, invenit comes Theobaldus, 20 cuius ipse sororem duxerat, et castigavit ne tam solus dormiret, non enim decebat regem. enim decebat regem. Ille respondit, "Dormio secure solus, quia nemo mihi malum vult." Responsio simplex, puraeque conscientiae verbum. Quis hoc rex de se praesumit alius? Hic tam benigno favore 25 clericos promovevat, ut ab omnibus Christianismi finibus sub ipso Parisius convenirent, et sub alarum eius umbra tam nutriti quam protecti perduraverunt in scholis in diem hunc. De Nug. Cur. V. 5.

[ocr errors]

3. excepto: SC. eo. 8. quaerere quod: sc. id. 11. Ludovici: Louis VII. — 15. capituli: 'the chapter.' — 16. gravamine : 'troubles.' -25. Christianismi: 'the Christian world.'

« السابقةمتابعة »