صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ora quam in Anglia reperiri; ex Scotia in Flandriam corium, lanam, pisces salsos, margaritasque ferri; nihil Scotos audire libentius quam vituperationes Anglorum; Scotiam duplicem dici, alteram cultam, alteram silves5 trem agro carentem; silvestres Scotos lingua uti diversa, et arborum cortices non nunquam habere pro cibo; in Scotia non inveniri lupos; cornicem novam esse, atque idcirco arborem, in qua nidificaverit, regio fisco cedere; hiemali solstitio (tunc

[graphic]

10 enim illic fuit) diem non ultra quatuor horas in Scotia protendi.

Peractis rebus cum 15 redeundum esset, e vestigio magister navis qui eum vexerat ad Aeneam accedens, locum redeunti in navi 20 obtulit quem prius habuerat; cui Aeneas non tam futuri praescius quam praeteriti periculi memor: "Si

FIFTEENTH-CENTURY SHIP

25 frustra Neptunum," inquit, "accusat qui bis periculum incidit, quid in eum dicere oportet qui tertio naufragium patitur? Hominum ego quam maris experiri misericordiam malo"; dimissoque nauta, iter sibi per Angliam delegit. Nec mora, solvens a portu, navis in conspectu 30 omnium tempestate vexata, collisa et submersa est, magistro, qui rediturus in Flandriam nuptias cum nova sponsa celebraturus erat, et omnibus aliis voragine maris absorptis, praeter quattuor, qui arreptis quibusdam tabulis nantes evasere.

Tunc se divino nutu beneficioque servatum Aeneas intelligens, dissimulato habitu sub specie mercatoris, per Scotiam transivit in Angliam. Fluvius est, qui ex alto monte diffusus utramque terram disterminat; hunc cum navigio transmeasset atque in villam magnam circa 5 solis occasum declinasset, in domum rusticanam descendit, atque ibi coenam cum sacerdote loci et hospite fecit; multa ibi pulmentaria, et gallinae, et anseres afferebantur inesum, sed neque vini neque panis quicquam aderat, et omnes tum feminae utrimque villae, quasi ad rem novam 10 accurrerant; atque ut nostri vel Aethiopes, vel Indos mirari solent, sic Aeneam stupentes intuebantur, quaerentes ex sacerdote cuias esset, quidnam facturus venisset, Christianamne fidem saperet. Edoctus autem Aeneas itineris defectum, apud monasterium quoddam panes 15 aliquot et vini rubei metretam receperat, quibus expositis maior admiratio barbaros tenuit, qui neque vinum neque panem album viderant. *** Cumque in secundam noctis horam coena protraheretur, sacerdos et hospes cum liberis virisque omnibus, Aenea dimisso, abire festinantes, 20 dixerunt se ad turrim quandam longo spatio remotam metu Scotorum fugere, qui, fluvio maris refluxu decrescente, noctu transire praedarique soleant, neque secum Aeneam multis orantem precibus quoquo pacto adducere voluerunt, neque feminarum quampiam, quamuis adolescentulae 25 et matronae formosae complures essent. ****

Mansit ergo illic solus Aeneas cum duobus famulis et uno itineris duce inter centum feminas, quae corona facta medium claudentes ignem cannabumque mundantes, noctem insomnem ducebant plurimaque cum interprete 30 fabulabantur. Postquam autem multum noctis transi

mundantes :

9. inesum seems to be used adverbially:'uneaten.'-15. defectum 'hardships.' - 29. cannabum: 'hemp.' 'cleaning.'

erat, latrantibus canibus et anseribus strepentibus, ingens clamor factus est; tumque omnes feminae in diversum prolapsae, dux quoque itineris diffugit, et quasi hostes adessent, omnia tumultu completa. At Aeneae potior 5 sententia visa est in cubiculo, id enim stabulum fuit, rei eventum expectare, ne si foras curreret ignarus itineris, cui primum obviasset ei se praedam daret; nec mora, reversae mulieres cum interprete nihil mali esse, nuntiant, atque amicos, non hostes venisse. Qui, ubi dies illuxit, 10 itineri se commisit atque ad Novum castellum pervenit, quod Caesaris opus dicunt; ibi primum figuram orbis et habitabilem terrae faciem visus est revisere; nam terra Scotia, et Angliae pars vicina Scotis, nihil simile nostrae habitationis habet, horrida, inculta, atque hiemali soli 15 inaccessa.

Exinde Dunelmiam venit, ubi sepulchrum venerabilis Bedae presbyteri sancti viri hodie visitur, quod accolae regionis devota religione colunt. In Eborachum quoque descendit, magnam et populosam urbem, ubi templum est 20 et opere et magnitudine toto orbe memorandum, et sacellum lucidissimum, cuius parietes vitrei inter columnas ad medium tenuissimas colligati tenentur. Inter equitandum comes ei unus ex iudicibus Angliae factus est, qui tunc Lundonias ad iudicium properabat; hic omnia quae 25 apud Atrebatum gesta erant, quasi ignaro, Aeneae referebat; multaque in cardinalem Sanctae Crucis maledicta iactabat, quem lupum ovina pelle vestitum appellabat. Quis non eiusmodi fortunae casus demiretur? Is Aeneam usque Lundonias securum perduxit, qui si novis30 set hominem, mox in carcerem coniecisset. In Lundoniis autem comperit Aeneas interdictum regis esse, ne quis peregrinus absque litteris regis insula exiret, neque illas

10. Novum castellum: Newcastle.' - 16. Dunelmiam: 'Durham.'18. Eborachum: York'; 2 (4).

petere tutum videbatur. Corrupit igitur pecunia custodes portus, quod apud id genus hominum minime arduum est, quibus nihil est auro dulcius. Ex Dubla igitur Dalesium navigavit, atque inde Basileam petiit, et itinere continuato Mediolanum, ubi certior factus cardinalem sanctae 5 Crucis ex Florentia missum per vallem Athesis et montes quos Arelatenses appellant Basiliense concilium adire, ad eum, superatis Alpibus quas Brigae vocitant, per vallem Seduni profectus est.

MICHAELIS TARCHANIOTAE MARULLI
CONSTANTINOPOLITANI HYMNORUM

NATURALIUM LIBER PRIMUS

Michael Tarchaniota Marullus, a brilliant Greek, scholar and soldier, was born at Constantinople not long before the middle of the fifteenth century. Taken to Italy in boyhood, when the Turks captured his native city, he was educated in Florence, becoming a member of the noted group of men of letters who flourished there under the patronage of Lorenzo de' Medici, and being a special pupil of Pontano.

He was much interested in Lucretius, whose great poem was in those days going through its early study and first editions, and contributed no little to the correction and elucidation of the text of that poet. His untimely death by drowning in the year 1500 doubtless interrupted what would have been a far larger body of literary production. Besides his Epigrams he left four books of Hymns, in which the influence of his Lucretian studies is manifest in both the substance and the style.

His poems appeared in various editions before and shortly after his death.

5

HYMN TO ETERNITY

Ipsa mihi vocem atque adamantina suffice plectra
Dum caneris, propiorque ausis ingentibus adsis
Immensi regina aevi, quae lucida templa
Aeteris, augustosque tenes augusta recessus,
Pace tua late pollens, teque ipsa beata.

Quam pariter flavos crines intonsa iuventa

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »