صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quis ergo, serenissima domina, tam temerarius possit existere, ut haec sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus praesumat inspicere? Dum igitur talia mihi a vobis praecepta sunt, de quibus parere nullatenus potuissem, quantum invenio, non vestrum est; sed 5 quidam homines contra me pietatem vestram excitare voluerunt, ut mihi, quod absit, voluntatis vestrae gratiam subtraherent, et propterea quaesiverunt capitulum de quo vobis quasi inobediens invenirer. Sed in omnipotente Domino confido quia nullo modo benignissimae voluntati 10 subripitur, et sanctorum, apostolorum virtutem, quos toto corde et mente diligitis, non ex corporali praesentia, sed ex protectione semper habebitis.

Sudarium vero, quod similiter transmitti iussistis, cum corpore eius est, quod ita tangi non potest, sicut nec 15 ad corpus illius accedi. Sed quia serenissimae dominae tam religiosum desiderium esse vacuum non debet, de catenis quas ipse sanctus Paulus apostolus in collo et in manibus gestavit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere festinabo, si tamen 20 hanc tollere limando praevaluero; quia dum frequenter ex catenis eisdem multi venientes benedictionem petunt, ut parvum quid ex limatura accipiant, assistit sacerdos cum lima, et aliquibus petentibus ita concite aliquid de catenis ipsis excutitur ut mora nulla sit. Quibusdam vero petenti- 25 bus, diu per catenas ipsas ducitur lima, et tamen ut aliquid exinde exeat, non obtinetur. Mense Iunio, indictione XII. - Bk. IV. Epist. 30.

[ocr errors]

=

5. non vestrum est: 'it is not your fault.' -6. pietatem vestram : 'Your Reverence.' - 8. capitulum: 'a section of the law.'-11. subimpersonal. 17. vacuum: fruitless.' 23. quid limatura: 'filings.' 24. concite: 'quickly.' -27. indictione: 'indiction,' a pontifical reckoning; see Century Dictionary.

ripitur aliquid.

ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBRI XX

Isidore of Seville (c. 560-636) was a famous and influential scholar and churchman. Educated in a monastery, he showed unusual zeal for scholarship at an early age, distinguishing him

[graphic][merged small]

self first in theological controversy. Becoming archbishop of Seville in 599, he gained great fame and honor by his excellent management of the office for many years, and was most influential in ecclesiastical affairs in Spain.

Meanwhile Isidore's insatiable thirst for knowledge, something like that of the elder Pliny, caused him to read widely and to

reproduce in digests or encyclopedias various historical, scientific, and theological works. Of these the most important is the Etymologiae sive Origines, written in the ripeness of his powers. Professing to give information on a great variety of subjects, it became one of the most important reference books of the Middle Ages. Starting the treatment of each subject etymologically, it continues in each case with a wealth of historical, descriptive, and anecdotal matter, illustrated by frequent quotations from classic writers. Isidore is persistently interesting, if not scientifically reliable. His Latin is essentially classical, though his language is often necessarily technical, and his style frequently scrappy.

The most convenient modern edition is the Oxford text edited by W. M. Lindsay.

NIGHT

De Nocte. Nox a nocendo dicta, eo quod oculis noceat, Quae idcirco lunae ac siderum lucem habet, ne indecora esset, et ut consolaretur omnes nocte operantes, et ut quibusdam animantibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur. Noctis autem et 5 diei alternatio propter vicissitudinem dormiendi vigilandique effecta est, et ut operis diurni laborem noctis requies temperet. Noctem autem fieri; aut quia longo itinere lassatur sol, et cum ad ultimum caeli spatium pervenit, elanguescit ac tabefactus efflat suos ignes; aut quia eadem 10 vi sub terras cogitur quá super terras pertulit lumen, et sic umbra terrae noctem facit. Unde et Vergilius:

ruit Oceano nox,

involvens umbra magna terramque polumque.

Noctis partes septem sunt, id est vesper, crepusculum, 15 conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Vesperum ab stella occidentali vocatum, quae

16. conticinium: 'silence.'- gallicinium: 'cock-crow.'

solem occiduum sequitur et tenebras sequentes praecedit. De qua Vergilius:

Ante diem clauso conponet vesper Olympo.

Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. Cre5 pusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est inter lucem et tenebras. Conticinium est quando omnes silent. Conticescere enim silere est. Intempestum êst medium et inactuosum noctis tempus, quando agi nihil potest et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus 10 per se non intelligitur, nisi per actus humanos. Medium autem noctis actum caret. Ergo intempesta inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus; unde est: "Intempestive venisti." Ergo intempesta dicitur quia caret tempora, id est actum. Gal15 licinium propter gallos lucis praenuntios dictum. Matutinum est inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum; et dictum matutinum quod hoc tempus inchoante mane sit. Diluculum quasi iam incipiens parva diei lux. Haec et aurora, quae solem praecedit. Est autem aurora 20 diei clarescentis exordium et primus splendor aeris, qui Graece ús dicitur; quam nos per derivationem auroram vocamus, quasi eororam. Unde est illud:

et laetus Eois Eurus equis;

25 et:

Eoasque acies.

- Ety. V. 31.

GLASS

De Vitro. Vitrum dictum quod visui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor vel 30 species qualis est interius talis exterius declaratur, et

5. creperum: 'darkness.'-8. inactuosum: 'inactive.'- 14. caret: the verb is transitive here. - 23. Aen. 2, 417.-26. Aen. 1, 489.

quodammodo clausus patet. Cuius origo haec fuit. In parte Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima Iudaeae circa radices montis Carmeli palus est, ex qua nascitur Belus amnis, quinque milium passuum spatio in mare fluens iuxta Ptolomaidem, cuius arenae de torrente fluctu 5 sordibus eluuntur. Hic fama est pulsa nave mercatorum nitri, cum sparsim per litus epulas pararent, nec essent pro adtollendis vasis lapides, glebas nitri e nave subdiderunt; quibus accensis, permixta arena litoris, translucentes novi liquoris fluxisse rivos: et hanc fuisse originem vitri. Mox, 10 ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta solo nitro, sed et aliis mixturis hanc artem condire studuit. Levibus enim aridisque lignis coquitur, adiecto cypro ac nitro continuisque fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt. Postea ex massis rursus funditur in officinis, et aliud flatu figura- 15 tur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur.

Tinguitur etiam multis modis, ita ut iacinthos sapphirosque et virides imitetur et onyches vel aliarum gemmarum colores; neque est alia speculis aptior materia vel picturae adcommodatior. Maximus tamen honor in 20 candido vitro, proximoque in crystalli similitudine; unde et ad potandum argenti metalla et auri pepulit vitrum. Olim fiebat et in Italia, et per Gallias et Hispaniam arena alba mollissima pila molaque terebatur. Dehinc miscebatur tribus partibus nitri, pondere vel mensura, ac 25 liquata in alias fornaces transfundebatur, quae massa vocabatur ammonitrum; atque haec recocta fiebat vitrum purum et candidum.

In genere vitri et obsianus lapis adnumeratur. Est autem virens interdum et niger aliquando et translucidus, 30 crassiore visu et in speculis parietum pro imagine umbras reddente; gemmas multi ex eo faciunt. Hunc lapidem et

7. sparsim: 'here and there.' - 29. obsianus: so called from its discoverer, Obsius.

« السابقةمتابعة »