صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

mine sancte, pater omnipotens, æterne Deus' per Christum dominum nostrum. Qui ascendens super omnes cœlos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit: Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exultat: sed et supernæ virtutes atque angelicæ potestátes hymnum gloriæ tuæ concinunt sine fine di

centes:

Sanctus, sanctus, sanctus, dominus Deus sabaoth:

Pleni sunt cœli et terra gloriâ tuâ.
Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine domini.
Hosanna in excelsis.

Te igitur, clementissime pater, per Jesum Christum filium tuum dominum nostrum supplices rogamus ac petimus, uti accepta habeas et benedicas hæc dona, hæc munera, hæc sancta sacrificia illibata: in primis quæ tibi offerimus pro ecclesiâ tuâ sanctà catholica: quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum unà cum famulo tuo papa nostro N., et antistite nostro N., et rege nostro N., et omnibus orthodoxis, atque catholicæ et apostolicæ fidei cultoribus.

Memento, domine, famulorum famularumque fuarum (ora por los vivos de su particular intencion un breve rato): et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio: pro quibus

tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ, tibique reddunt vota suå æterno Deo vivo et vero. Communicantes,

Sábado santo.

et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis domini nostri Jesu Christi secundum carnem, sed et memoriam venerantes in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis ejusdem Dei et domini nostri Jesu Christi; Sed et &c.

Sábado infraoctava de Pentecostés.

et diem sacratissimum pentecostes celebrantes, quo Spiritus sanctus apostolis innumeris linguis apparuit; sed et memoriam venerantes in primis gloriosæ semper virginis Mariæ genitricis Dei et domini nostri Jesu Christi; Sed et &c.

En los otros sábados de órdenes.

et memoriam venerantes in primis gloriosa semper virginis Mariæ genitricis Dei et domini nostri Jesu Christi;

Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri et Pauli, Andreæ, Jacobi,

Joannis, Thomæ, Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis et Thaddei, Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrisogoni, Joannis et Pauli, Cosmæ et Damiani, et omnium sanctorum tuorum: quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem Christum dominum nostrum. Amen.

Hanc igitur oblationem servitutis nostræ sed et cunctæ familiæ tuæ :

[ocr errors]

Sábado santo y de Pentecostės.

*Quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum*

Quæsumus, domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æternå damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum. Amen.

Quam oblationem tu Deus in omnibus quæsumus benedictam, adscriptam X, ratam X, rationabilem acceptabilemque facere digneris; ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui domini nostri Jesu Christi:

Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in cœlum ad te Deum patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit,

deditque discipulis suis dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes:

Hoc est enim corpus meum:

Simili modo postquam conatum est, accipiens et hunc præclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit, deditque discipalis 'suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes:

Hic est enim calix sanguinis mei, novi et æterni testamenti: mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.

Unde et mémores, domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta ejusdem Christi filii tui domini nostri tam beatæ passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in cœlos gloriosæ ascensionis offerimus præclaræ majestati tuæ de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem, sanctum vitæ æternæ, et calicem salutis perpetuæ.

Supra quæ propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ju

be hæc perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinæ majestatis tuæ, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione cœlesti et gratia repleamur. Per eumdem Christum dominum nostrum. Amen.

Memento etiam, domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. (ora un breve rato por los difuntos de su intencion) qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis.

Ipsis, domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per eumdem Christum dominum nostrum. Amen.

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Joanne, Stephano, Mathià, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetuâ, Agatha, Lucià, Agnete, Cæcilià, Anastasiâ et omnibus sanctis tuis; intra quorum nos consortium non æstimator meriti sed veniæ, quæsumus, largitor admitte. Per Christum dominum

nostrum:

Per quem hæc omnia, domine, semper bona sanctificas, vivificas, benedicis, et præstas nobis.

creas,

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso

« السابقةمتابعة »