صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

est verum: Respondit Jesus, et dixit eis: Etsi ego perhibeo testimonium de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde venio, et quò vado. Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam: Et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum; sed ego et qui misit me, Pater. Et in lege vestrà scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso; et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater. Dicebant ergo ei ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Nec me scitis, nec Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.

Sábado santo.

Sequentia sancti evangelii secundum Matthæum (cap 28 à v. 1).

Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terremotus factus est magnus: Angelus enim Domini descendit de cœlo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super cum. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix. Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et

facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum qui crucifixus est quæritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum, ubi positus erat dominus. Et citò euntes dicite discipulis ejus, quia surrexit, et ecce præcedit vos in Galilæam. Ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.

Sábado de las témporas de Trinidad.

Sequentia sancti evangelii secundum Lucam (cap. 4 à v. 38).

In illo tempore: Surgens Jesus de synagogâ introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro eà. Et stans super illam, imperavit febri: et dimisit illam. Et continuò surgens ministrabat illis. Cum autem sol occidisset, om. nes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad cum. At ille singulis manus imponens curabat eos. Exibant autem dæmonia à multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Factà autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant cum, et venerunt usque ad ipsum, et detinebant illum, ne discederet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evan

gelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

Sábado de las témporas de Setiembre.

Sequentia sancti evangelii secundum Lucam (cap. 13 à v. 6).

In illo tempore: Dicebat Jesus turbis hanc similitudinem: arborem fici habebat quidam plantatam in vineà suâ: et venit quærens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? At ille respondens dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora: Et siquidem fecerit fructum: sin autem in futurum succides eam. Erat autem docens in synagogâ eorum sabbatis. Et ecce mu→ lier quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omninò poterat sursum respicere. Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tuå. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. Respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. Respon

dens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritæ unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum à præsepio, et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahæ quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi à vinculo isto die sabbati? Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus, et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.

§. XI.

DE LA ORDENACION DE LOS PRESBITEROS.

Están preparados el óleo de catecúmenos, un cáliz con vino y agua, una patena con hostia sobrepuesta, palancana y jarro con agua y una miga de pan, para lavar y limpiar las manos, Ya se dijo lo que ha de llevar cada ordenando (pág. 40). Antes del verso con que concluye el tracto (ó del Da virtutis meritum de la secuencia de Pentecostés en las órdenes de aquellas témporas) pasa el señor obispo con mițra á sentarse en la silla delante del altar, y el arcediano dice:

Accedant qui ordinandi sunt ad ordinem pres

byteratus,

Acérquense los que están para ordenarse de presbíteros.

Se pasa la lista sin hacer mencion del título, y cada uno al ser nombrado responderá: Adsum: y se van colocando frente al señor obispo, en

línea ó formando un semicírculo. Estando así en pie, el arcediano los presenta al prelado diciendo:

Reverendissime Pater, postulat sancta mater ecclesia catholica, ut hos præsentes diaconos ad onus presbyterii ordinetis,

Reverendísimo padre, la santa iglesia católica nuestra madre os pide, que á estos diáconos que están presentes los ordeneis para el cargo del presbiterado.

El señor obispo: ¿scis illos esse dignos?

¿Sabes que sean dignos?

Arcediano: Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsos dignos esse ad hujus onus officii.

En cuanto á la fragilidad humana es dado conocer, lo sé; y puedo atestiguar que ellos son dignos para el cargo de este oficio.

Señor obispo: Deo gratias.

Gracias al señor.

Y hace esta intimacion al clero y pueblo Quoniam fratres charissimi, &c.

"Ya que, hermanos carísimos, una misma es la razon de creerse seguros ó en peligro el piloto que gobierna la nave y los que van en ella, justo es se pida igualmente el parecer de aquellos que tienen un interes comun. De aquí es que no en vano establecieron nuestros padres, que tambien se consultase el pueblo sobre la eleccion de los que habian de ser destinados á ejercer y dirigir las funciones del altar: porque á veces

« السابقةمتابعة »