صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Kék, sárga és zöld színű czérnazsinóron függött, most már csak törmelékes pecséttel, eredetijét Bátor Géza úr közölte a Történelmi társulattal.

88.

1323. Miksefalva, oct. 30. Fülöp nádor a gyapolyi vámot Bihar vármegyében eltörli, Pelbárthida tulajdonosainak azonban vámszedési jogát megállapítja.

Nos Philippus palatinus iudex comanorum comes de Scepus et de Wyuar tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod cum ex precepto domini nostri regis domini nostri annuente eciam iusticia cum universis nobilibus comitatus Byhoriensis et octo iuratis in congregacione nostra in eodem comitatu facta et celebrata tolonium (így) de Gaapal quod iniuste et indebite per filios Luchachii fuerat institutum iuris ordine observato deponissemus (így) per omnia velut falsum tolonium annullando, et tolonium de Priuardhida Johannis filii Ivanche filii comitis Cosme ex relacione eorumdem nobilium mediantibus litteris nostris privilegialibus confirmassemus, volumus et universis mercatoribus seu aliis quibuscunque viatoribus per viam de Priuardhida transeuntibus tolonium solvere debentibus firmiter et districte precipimus per presentes, quatenus per viam de Priuardhida et non per aliam qualemcunque transire presummant. iusto dumtaxat tolonio inibi persolvendo, quicunque autem in obliqua via transeuntes reperti extiterint rebus omnibus ipsorum priventur eo facto; volumus eciam quod hec ubicunque ostense fuerint verbo nostro faciant proclamari. Datum in villa Myxe,dominica proxima ante festum Omnium Sanctorum, anno domini Mo CCC XXo tercio.

Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár kinest. oszt. N. R. A. 1698. 6. dipl. Itár: 2187. Közli: Nagy Gyula.

89.

1323. nov. 2. I. Károly király Dancs zólyomi főispánnak Bense fiai részére tett adományát a Zólyom vármegyei Tribule birtokról megerősíti.

Carolus.. rex.. ad universorum noticiam harum serie vo-> lumus pervenire, quod magnificus vir magister Donch comes de Zolio fidelis noster ad nostram accedens presenciam, quandam terram seu possessionem Tribule vocatam in comitatu Zolio existentem, quam ex collacione nostra possedisse se dicebat, confessus est Joanni et Andree filiis Bensee servientibus suis pro serviciis eorum se dedisse et donasse, petens a nobis ut donacionem eiusdem predictis servientibus suis de predicta possessione factam ratam habentes nostro dignaremur privilegio confirmare; unde quia de ipsius terre qualitate et quantitate nobis veritas non constabat, fidelibus nostris conventui monasterii de Turch nostris litteris dedimus in mandatis, ut cum Thoma filio Ladislai vel Petro fratre eiusdem homine nostro hominem eorum pro testimonio transmitterent fidedignum, coram quo idem homo noster predictam terram seu possessionem Tribule.. statueret predictis Joanni et Andree perpetuo possidendam.., qui quidem conventus ecclesie beate virginis de Turch fideles nostri nobis rescripserunt in hunc modum, quod ipsis cum predicto Thoma filio Ladislai homine nostro unum ex ipsis virum idoneum transmisissent pro testimonio ad exequendum premissa, qui ut demum reversi eis concorditer retulissent, quod predictus homo noster coram predicto testimonio eorum accedens ad faciem predicte terre seu possessionis Trebule vocate.. eandem.. supradictis Joanni et Andree filiis Bensee statuissent perpetuo possidendam ; cuius quidem terre mete prout idem conventus in eisdem litteris ruis nobis rescripsit, hoc ordine distingvuntur: prima incipit a fluvio Zemered et descendit in viam magnam et vadit usque ad villam Kowachow et per fluvium Kowachow ascendit et inde transit fluvium et descendit ad siccum Kowachow quod dicitur zaraz, deinde procedit et ascendit ad lignum tilie et ibi est meta terrea, inde procedit versus arborem querci super eodem monte et ibi est meta terrea, et inde descendit et venit ad fluvium Thorowa et transit eundem

fluvium, vadit per vallem et ascendit montem usque ad silvas densosas que dicuntur Fekethewerdeu et vadit per eandem silvam magno spacio versus partes occidentis et inde descendit et venit ad magnam viam usque ad metas terre ecclesie beate virginis de Turch, inde tendit per eandem viam et venit in primam metam ad predictum fiuvium Zemerd et ibidem terminatur. Datum in octavis Pentecostes, anno domini Millesimo trecentesimo vicesimo tercio. Nos itaque ex relacione dicti conventus recognoscentes ipsam possessionem sine preiudicio iuris alieni ad ipsum magistrum Donch devenisse et per ipsum predictis Joanni et Andree fore collatam, donacionem eiusdem magistri Donch super predicta possessione Tribule eisdem filiis Bensee factam ratificamus. . volentes ut iidem Joannes et Andreas filii Bensee ac eorum heredes. . predictam possessionem Tribule cum omnibus utilitatibus. . non solum ex donacione dicti magistri Donch sed eciam ex nostre donacionis.. titulo et iure.. teneant et habeant. . Datum per manus discreti viri magistri Andree lectoris ecclesie Quinqueecclesiensis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini Millesimo tercentesimo vicesimo tercio, quarto nonas Novembris, regni autem nostri anno similiter vicesimo tercio. Venerabilibus. . stb.*)

Függő pecsét nyomaival; eredetije az orsz. Itár. kincst. oszt. dipl. ltár 2168. Közli: Vincze Gábor.

90.

1323. november 13. István banyai plébános és veszprémi kanonok bizonyítja, hogy Kálozi Lörincz fia Márton, fiának Jánosnak özvegyét és vejét Menosdi Ágostont hitbér-leánynegyed

és hozomány iránti követelésükre nézve kielégítették.

Nos Stephanus plebanus ecclesie beate Marie virginis de Banya et canonicus ecclesie Wesprimiensis per venerabilem

*) L. föntebb 62. sz. alatt, ezzel a változással: Demeter tárnok trencséni főispán czíme helyett »de Budrugh« áll; továbbá felsoroltatnak még Miklós tótországi bán, Sopron, és Komárom megyék főispánja, s Miklós pozsonyi főispán, György mint szerémi püspök említtetik, Pál mácsói bánnál a bodrogi főispáni czím elmaradt.

patrem dominum H. episcopum eiusdem ecclesie aule domine regine cancellarium in hac causa per eundem constitutus damus pro memoria, quod cum secundum continenciam litterarum eiusdem domini episcopi domini nostri Lucacius filius quondam Laurency de Kaluz pro se et pro fratribus suis, videlicet Jacobo et Ladislao, in festo beati Martini confessoris domine relicte quondam comitis Johannis filii Martini ac Augustino de Menchel genero eiusdem pro dote et rebus parefernalibus ac pro quarta filiarum eiusdem, que eidem domine et filiabus suis de dictis hereditatibus mariti sui de iure cedebant, triginta quatuor marcas coram nobis solvere debuisset, videlicet partem in denariis et partem in estimacione condigna, ipso termino adveniente idem Lucacius pro se et fratribus suis antedictis dictas triginta quatuor marcas persolverunt. . Nos itaque iuxta continenciam et tenorem predictarum litterarum domini nostri episcopi antedicti in universas possessiones predicti Johannis filii Martini eundem Lucachium et fratres suos iam dictos authoritate eiusdem domini nostri, prout se partes obligarunt spontanea voluntate, introduximus presentibus iobagionibus ipsas hereditates possidentibus. Datum tercio die. festi beati Martini confessoris termini videlicet antedicti, anno domini Mo CCCo vigesimo tercio.

Záró pecsét nyomaival; eredetije az orsz. Itár kinest, oszt. N. R. A. 1534. 52. dipl. Itár: 2191. Közli : Vincze Gábor.

91.

1323. Visegrád, nov. 18. I. Károly király Tenkes-Ujfalu és Kaproncza Abaúj vármegyei birtokokat Itefi János regéczi és dédesi várnagynak kívánván adományozni, a birtokviszonyok kinyomozására az egri káptalant kiküldi.

Karolus.. rex. . capitulo ecclesie Agriensis.. Noveritis quod Johannes filius Ite vicecastellanus de Regech et de Dedus.. supplicavit nobis humiliter, quod cum ipse possessionem Tenkeshuyfalu vocatam in comitatu de Vyuar existentem a Johanne et Dominico filys Mathius fily Pousa, item aliam possessionem Kapruncha nuncupatam in eodem comitatu

ANJOUKORI OKMÁNYTÁR II. KÖT.

7

Vyuar habitam a Johanne filio Magrabeus precio comparaverit sicut dicit, ut easdem absque cuiuslibet contradiccionis obstaculo possideret et haberet, nos ipsas possessiones sibi confirmare dignaremur; unde licet eedem possessiones dicto Johanni filio Ite legitime statute pridem fuerint, tamen nos ex huiusmodi a nobis petita confirmacione cuiquam preiudicium facere nolentes, ad maiorem cautelam et conservacionem iuris ipsius Johannis easdem possessiones secundario reambulari commisimus et publice proclamari, persona ut si quisquis easdem iure aliquo vel titulo suas esse declaraverit et redimere voluerit ab eodem Johanne, iuxta regni consvetudinem redimendi habeat facultatem, si autem nullus contradictor apparuerit vel redemptor de premissis, extunc memorate possessiones facta reambulacione earumdem presentibus commetaneis et convocatis vicinis suis statuantur Johanni filio Ite perpetuo possidende, contradictoribus si qui fuerint ad nostram presenciam.. evocatis; quare fidelitati vestre.. mandamus per presentes quatenus cum Valentino de Zonuk aut Lucasio de Berech si alterum abesse contingat homine nostro vestrum hominem mittatis pro testimonio fidedignum ad premissa exequenda, et post hec diem citacionis nomina evocatorum et terminum assignatum cum cursibus metarum et tocius facti serie nobis fideliter rescribatis. Datum in Wyssegrad, in octavis beati Martini confessoris, anno domini Mmo CCCmo XXmo tercio.

Az egri káptalannak erre 1323. dec. 24-én kelt jelentéséből, mely szerint Márton kanonok és Berechi Lukács a helyszínén többeket felszólítottak, sőt Sároson a piaczon nyílvánosan is kikiáltatták, a kiváltásra azonban senki sem jelentkezett. Az egri káptalan e jelentését I. Károly király 1324. nov. 9-én átírta; 1. alább.

92.

1323. nov. 20. I. Károly király Helmecz birtokot Zemplén vármegyében hívének az Ákos nemzetségből való Mikch bánnak adományozza.

Karolus.. rex. . ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod cum Dyonisius, Donch, Matheus, Johannes, Mychael, Georgius et Nicolaus filii Budun a via fide

« السابقةمتابعة »