P. Ovidii Nasonis opera, المجلد 3

الغلاف الأمامي
Impensis Talboys et Wheeler, 1826

من داخل الكتاب

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 239 - Ilia negat; placuit quae sit sententia docti Quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota. Nam duo magnorum viridi coeuntia silva Corpora serpentum baculi violaverat ictu Deque viro factus, mirabile, femina septem Egerat autumnos; octavo rursus eosdem Vidit et "est vestrae si tanta potentia plagae," Dixit "ut auctoris sortem in contraria mutet, Nunc quoque vos feriam!
الصفحة 76 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nee renovatus ager gravidis canebat aristis : no flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
الصفحة 311 - ... num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' Cadmus ait 'fuerat, tum, cum Sidone profectus vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? quem si cura deum tam certa vindicat ira, ipse, precor, serpens in longam porrigar alvum.
الصفحة 151 - Phaethon miratur, opusque perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria ; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer, et caeli statione novissimus exit.
الصفحة 66 - Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit, summaque locum sibi fecit in arce. proximus est aer illi levitate locoque; densior his tellus, elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua; circumfluus umor 30 ultima possedit, solidumque coercuit orbem.
الصفحة 105 - ... et terrena fuit, versa est in corporis usum; quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa; quae modo...
الصفحة 72 - ... sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figures. Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
الصفحة 111 - ait ; " quantoque animalia cedunt cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra." 465 dixit et eliso percussis acre pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum : fugat hoc, facit illud amorem ; quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, 470 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
الصفحة 282 - Sic facit incertam pomi color; haeret, an haec sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum Membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 80 Pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, Quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
الصفحة 245 - Apolline crines impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur quibus est mirabilis ipse; se cupit imprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.

معلومات المراجع