صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Terra autem in manibus nostris; tot millia gentes
Arma ferunt Italæ. Nil me fatalia terrent,

135

140

145

Si qua Phryges præ se jactant, responsa Deorum.
Sat fatis Venerique datum, tetigêre quòd arva
Fertilis Ausoniæ Troës: sunt et mea contrà
Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
Conjuge præreptâ: nec solos tangit Atridas
Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
fuisset
Sed periisse semel satis est: peccare
Antè satìs, penitùs modò non genus omne perosos
Fœmineum quibus hæc medii fiducia valli,
Fossarumque moræ, leti discrimina parva,
Dant animos. At non viderunt mœnia Trojæ,
Neptuni fabricata manu, considere in ignes?
Sed vos, o lecti! ferro quis scindere vallum
Apparat, et mecum invadit trepidantia castra ?
Non armis mihi Vulcani, non mille carinis
Est opus in Teucros: addant se protinus omnes
Etrusci socios; tenebras et inertia furta
[Palladii, cæsis summæ custodibus arcis,]
Nè timeant; nec equi cæcâ condemur in alvo:
Luce palàm certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasgâ
distulit Hector in annum.
Esse putent, decimum quos
Nunc adeò melior quoniam pars acta diei,
Quod superest, læti bene gestis corpora
Procurate, viri; et pugnam sperate parati.”
Intereà vigilum excubiis obsidere portas

rebus

150

Cura datur Messapo, et moenia cingere flammis. 160
Bis septem, Rutulo muros qui milite servent,
Delecti: ast illos centeni quemque sequuntur
Purpurei cristis juvenes auroque corusci.

Discurrunt, variantque vices, fusique per herbam
Indulgent vino, et vertunt crateras ahenos.
Collucent ignes: noctem custodia ducit
Insomnem ludo.

Hæc super e vallo prospectant Troës et armis
Alta tenent: necnon trepidi formidine portas

165

Explorant, pontesque et propugnacula jungunt; 170
Tela gerunt: instant Mnestheus acerque Serestus ;
Quos pater Æneas, si quando adversa vocarent,
Rectores juvenum et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio, sortita perîclum,
Excubat, exercetque vices, quod cuique tenendum est.
Nisus erat portæ custos, acerrimus armis,
Hyrtacides; comitem Æneæ quem miserat Ida
Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis :
Et juxtà comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Eneadum, Trojana neque induit arma; 180
Ora puer primâ signans intonsa juventâ.

190

His amor unus erat, pariterque in bella ruebant;
Tunc quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait:" Dîne hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale? an sua cuique Deus fit dira cupido? [num
Aut pugnam, aut aliquid jamdudum invadere mag-
Mens agitat mihi; nec placidâ contenta quiete est.
Cernis, quæ Rutulos habeat fiducia rerum;
Lumina rara micant; somno vinoque soluti
Procubuêre; silent latè loca: percipe porrò,
Quid dubitem, et quæ nunc animo sententia surgat.
Enean acciri omnes, populusque patresque,
Exposcunt; mittique viros, qui certa reportent..
Si tibi, quæ posco, promittunt (nam mihi facti
Fama sat est), tumulo videor reperire sub illo
Posse viam ad muros et moenia Pallantëa."
Obstupuit magno laudum perculsus amore
Euryalus; simul his ardentem affatur amicum :-
"Mene igitur socium summis adjungere rebus,
Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? 200
Non ita me genitor, bellis assuetus, Opheltes,
Argolicum terrorem inter Trojæque labores
Sublatum, erudiit; nec tecum talia gessi,
Magnanimum Ænean et fata extrema secutus.
Est hic, est animus lucis contemtor; et istum
Qui vitâ bene credat emi, quo tendis, honorem."
Nisus ad hæc :-" Equidem de te nil tale verebar;

195

205

210

215

220

Nec fas; non: ita me referat tibi magnus ovantem
Jupiter, aut quicunque oculis hæc aspicit æquis.
Sed si quis (quæ multa vides discrimine tali),
Si quis in adversum rapiat casusve Deusve,
Te superesse velim: tua vitâ dignior ætas.
Sit, qui me raptum pugnâ, pretiove redemtum,
Mandet humo solitâ; aut, si qua id fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.
Neu matri miseræ tanti sim causa doloris :
Quæ te sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur; magni nec moenia curat Acesta."
Ille autem :-" Causas nequicquam nectis inanes,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.
Acceleremus," ait. Vigiles simul excitat: illi
Succedunt, servantque vices: statione relictâ,
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera per terras omnes animalia somno
Laxabant curas, et corda oblita laborum :
Ductores Teucrûm primi, et delecta juventus,
Consilium summis regni de rebus habebant;
Quid facerent, quisve Æneæ jam nuncius esset.
Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,
Castrorum et campi medio. Tum Nisus, et unà 230
Euryalus, confestim alacres admittier orant:
Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iülus
Accepit trepidos, ac Nisum dicere jussit.

225

Tum sic Hyrtacides :—“ Audite o mentibus æquis,
Eneadæ nevè hæc nostris spectentur ab annis, 225
Quæ ferimus. Rutuli somno vinoque sepulti
Conticuêre: locum insidiis conspeximus ipsi,
Qui patet in bivio portæ, quæ proxima ponto;
Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus
Erigitur si fortunâ permittitis uti,
Quæsitum Ænean ad mœnia Pallantëa
Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peractâ,
Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes :
Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
Venatu assiduo, et totum cognovimus amnem."

240

245

249

255

Hìc annis gravis atque animi maturus Aletes :-
“Dî patrii, quoruni semper sub numine Troja est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Cùm tales animos juvenum et tam certa tulistis
Pectora." Sic memorans, humeros dextrasque tenebat
Amborum, et vultum lacrymis atque ora rigabat:-
"Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis,
Præmia posse rear solvi? pulcherrima primùm
Dî moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
Actutum pius Eneas, atque integer ævi
Ascanius, meriti tanti non immemor unquam."
"Immò ego vos, cui sola salus genitore reducto,"
Excipit Ascanius, "per magnos, Nise, Penates,
Assaracique Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Obtestor (quæcunque mihi fortuna fidesque est, 260
In vestris pono gremiis), revocate parentem ;
Reddite conspectum : nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
Pocula, devictâ genitor quæ cepit Arisbâ;
Et tripodas geminos; auri duo magna talenta;
Cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si verò capere Italiam sceptrisque potiri
Contigerit victori, et prædæ ducere sortem :
Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis,
Aureus? ipsum illum clypeum cristasque rubentes
Excipiam sorti, jam nunc tua præmia, Nise.
Prætereà bis sex genitor lectissima matrum
Corpora, captivosque dabit, suaque omnibus arma:
Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus.
Te verò, mea quem spatiis propioribus ætas
Insequitur, venerande puer, jam pectore toto
Accipio, et comitem casus complector in omnes:
Nulla meis sine te quæretur gloria rebus,
Seu pacem, seu bella geram: tibi maxima rerum
Verborumque fides." Contra quem talia fatur
Euryalus: :-"Me nulla dies tam fortibus ausis
Dissimilem arguerit: tantum; fortuna secunda
Aut adversa cadat. Sed te super omnia dona

S

265

275

280

235

Unum oro genitrix Priami de gente vetustâ
Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
Mecum excedentem, non monia regis Acestæ. [est,
Hanc ego nunc, ignaram hujus quodcunque perîcli
Inque salutatam linquo: Nox et tua testis

Dextera, quòd nequeam lacrymas perferre parentis.
At tu, oro, solare inopem, et succurre relictæ ; 290
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
In casus omnes." Perculsâ mente dederunt
Dardanidæ lacrymas: ante omnes pulcher Iülus;
Atque animum patriæ strinxit pietatis imago.
Tum sic effatur:-

"Spondeo digna tuis ingentibus omnia cœptis: Namque erit ista mihi genitrix, nomenque Creüsæ Solum defuerit; nec partum gratia talem

295

305

Parva manet. Casus factum quicunque sequuntur,
Per caput hoc juro, per quod pater antè solebat, 300
Quæ tibi polliceor reduci, rebusque secundis,
Hæc eadem matrique tuæ generique manebunt."
Sic ait illacrymans: humero simul exuit ensem
Auratum, mirâ quem fecerat arte Lycaon
Gnossius, atque habilem vaginà aptârat eburnà.
Dat Niso Mnestheus pellem, horrentisque leonis
Exuvias galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt: quos omnis euntes
Primorum manus ad portas juvenumque senumque
Prosequitur votis; necnon et pulcher Iülus,
Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Multa patri portanda dabat mandata: sed auræ
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.

310

315

Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen antè futuri Exitio. Passim vino somnoque per herbam Corpora fusa vident; arrectos littore currus ; Inter lora rotasque, viros; simul arma jacere, Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:"Euryale, audendum dextrâ : nunc ipsa vocat res: 320 Hâc iter est: tu, ne qua manus se attollere nobis

« السابقةمتابعة »