صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ex quattuor mansis et dimidio in villa Clethzin sitis, sub certis colonis eidem assignatis, cum proprietate vnius aree ibidem situat [e]'. Quos quidem redditus predictos Johannes Romer a Bartoldo Pren, milite nostro, iusto empcionis titulo legittime comparauit, coram nobis per eundem Bartoldum militem pro se et suis heredibus resignatos. Damus eciam et conferimus sepedicto Johanni Romer et ipsius heredibus super pretaxatos redditus iudicium sexaginta solidos et infra deorsum computando; ita quod iam scriptus Johannes Romer aut eius heredes nec nobis nec heredibus aut successoribus nostris de redditibus iam habitis et iudicio ad aliqua seruicia leuia vel enormia teneantur, sed eisdem perfrui debent et possunt cum iudicio, iure, commodo, vtilitate et in eodem [iu]re2 proprietatis tempore perpetuo duraturo, duraturo, ita quod prenominatus Johannes et eius heredes hos redditus cum proprietate et condicionibus premissis transferre poterunt in pios ecclesiasticos vsus siue ad vicariam secundum ipsorum voluntatis arbitrium, vbi et quando ipsis visum fuerit expedire; vbicumque et quandocumque hos sic posuer[i]nt2 redditus, gratum habebimus atque ratum. Vt autem omnia prelibata perpetuo gaudeant firmitatis robore, in euidenciam cerciorem presentes dedimus nostro sigillo firmiter communitas. Testes huius rei sunt: Johannes Rosendal de Plesse, Wipertus Luthszowe, Reimarus de Plessze, Nicolaus de Malin, Vicko de Stralendorp, Iuanus de Redickstorp, Hinricus de Barnekouw et Johannes de Plesse, milites, Hinricus Bonensack, Thidericus Clawe, famuli, cum aliis plurimis fide dignis. Datum Sterneberch, anno domini M. CCC. vicesimo secundo, feria quinta ante Jnuocauit.

Nach einer auscultirten Abschrift aus dem Anfange des 16. Jahrhunderts im Haupt-Archiv zu Schwerin. posuerunt.) Vgl. Nr. 4329.

(situata rum

2

vere

3

1322. Febr. 26.

4331.

Heinrich, Propst zu Greifswald, beurkundet eine vor ihm, als delegirtem päpstlichem Richter, geführte Verhandlung in Sachen des vom Propst Erdwin zu Dobbertin in contumaciam excommunicirten Bernhard Münstermann, Beklagten, jetzt Appellanten, wider den Cleriker Johann Runge, Kläger, jetzt Appellaten.

Anno domini M. CCC. XXII., feria sexta ante dominicam Jnvocavit, comparentibus coram nobis domino Hinrico Gripeswaldensi preposito, iudice in causa appellationis a sede apostolica delegato, partibus, videlicet Bernardo Munsterman, presbytero, actore, ex una, et Johanne Wu[n]storp, clerico, procuratore Johannis Runghen, clerici, ut asseritur, parte ex altera, exhibito partis ree procuratorio et parti per copiam tradito, pars actrix petitionem suam proposuit in hunc modum:

Coram vobis, domino Hinrico Gripeswaldensi preposito, iudice in causa appellationis a sede apostolica delegato, ego delegato, ego Bernardus Munsterman, presbyter, conquerendo propono, quod, cum Erduinus prepositus sanctimonialium in Dobertin, Zwerinensis dyocesis, judex, ut dicebat, a sede apostolica delegatus, me ad instantiam Johannis Runghen Butzowe citari fecit, videlicet ad locum minus tutum, ubi propter inimicitias capitales non potui comparere secure, ad quod in loco tuto me offerebam legitime probaturum (!), licet per nuntium et litteras humiliter requisitus, alium locum denegabat assignare securum; propter quod sentiens me aggravatum, ad sedem apostolicam appellavi, licet idem prepositus, appellatione contempta, de facto, cum de iure non potuit, me contumacem reputavit, excommunicationis vinculo nichilominus innodavit, meque in expensis per eundem Johannem in huiusmodi causa factis contra iustitiam condempnando. Unde peto vestrum implorando officium, quatenus me pronuntietis a dicto gravamine iuste appellasse ac ipsum prepositum contra me perperam processisse et, quodcunque post appellationem legitime interpositam inveneritis temere attemptatum, in irritum revocari, processurus ad hoc, sicut de iure fuerit procedendum.

Qua audita pars rea terminum sibi congruum ad respondendum petiit assignari. Nos vero de consensu partium predictarum feriam sextam proximam ante Letare partibus assignauimus ad petitioni respondendum et alia, que de iure fuerint facienda. Actum anno, die locoque (!) predictis.

Original im Raths-Archiv zu Rostock. Das Siegel ist abgerissen. Die Fortsetzung s. unten Nr. 4337.

1322. Febr. 28. Stralsund.

4332.

Hermann, Bischof von Schwerin, löset die Theilnehmer an dem Morde des in der St. Nicolaikirche zu Stralsund erschlagenen Geistlichen Broder Helmschläger und die Stadt Stralsund von dem deshalb verhängten Banne.

Nouerint vniuersi presencia visuri, quod nos Hermannus dei gracia episcopus Zwerinensis dilectos nobis viros, vtique providos et honestos consules ciuitatis Stralessundis ac omnes alios, siue ciues eiusdem loci siue extranei fuerint, quibuscumque eciam nominibus censeantur, qui homicidio interfuerunt (a) tempore, quo Brodher dictus Helmslegher in ecclesia beati Nicolai ipsius ciuitatis

Stralessund interfectus fuit in contemptum et obprobrium ecclesiastice libertatis, recepta ab eis emenda condigna et absolucione ab excommunicacionis sentencia, si quam propter hoc incurrerant, secundum formam ecclesie eis impensa, quitos et solutos ex animo dimittimus, actionem super hoc nullo vmquam tempore resumpturi, iniuncta ipsis, qui culpabiles huius interfectionis extiterunt, ante omnia abinde pro culpe modo penitencia salutari. Recognoscimus eciam, quod dictam ecclesiam beati Nicolai, sicut prefertur, violatam vna cum cimiterio ipsius reconciliauimus sub anno domini millesimo CCC. XXII., pridie kalendas Marcii, spiritus sancti nobis gracia suffragante. Jn cuius rei testimonium secretum nostrum, quod in premissis vicem ac vires maioris nostri sigilli optinere volumus, presentibus est appensum. Datum anno et loco predictis, in curia monachorum de Nouo Campo, nostre dyocesis, ordinis Cysterciensis, anno et loco predictis, electionis nostre octauo, pontificatus vero sexto.

Aus dem Copiarius der Stadt Stralsund, Nr. 120, gedruckt bei Lisch, Maltzan. Urk. I, S. 366, und bei Fabricius, R. U. IV, 4, S. 67.

1322. März 6. Rostock.

4333.

Konrad von Zisendorf, Matthias von Axekow, Ritter, Nicolaus und Konrad von Tulendorf, Konrad und Heinrich von Zisendorf, Knappen, leisten für die Kinder des Knappen Gottfried von Zisendorf den Brüdern Gerlach und Willekin von Baumgarten, Bürgern zu Rostock, Gewähr für das Dorf Hukstorf.

Omnibus presencia visuris uel audituris Conradus de Syzendorp, Mathias de Naxekow, milites, Nicolaus et Conradus fratres dicti de Tulendorp, Conradus de Zizendorp ac Hinricus de Syzendorp, famuli, in domino salutem. Recognoscimus tenore presencium publice et protestamur, nos manu coniuncta ac fide prestita ex parte puerorum Godefridi de Syzendorp, armigeri beate memorie, viris discretis Gherlaco de Pomerio et Willekino fratri suo, ciuibus in Rozstok, eorumque veris heredibus pro villa Hukestorppe promisisse racionabiliter sub hac forma: videlicet si quis coram iure et iudicio procedere cupiens dictos fratres uel eorum heredes in eadem villa iam dicta, prout iacet infra terminos suos, vellet impedire ac imbrigare in redditibus et bonis ibidem annuatim tollendis, ab illo eosdem fratres et eorum heredes infra octo dies volumus disbrigare. Quodsi hoc non faceremus, tunc statim ciuitatem Rozstok intrabimus, et inde non exituri, nisi prius predicta bona eiusdem ville sunt penitus disbrigata. Jnsuper ego Conradus Syzendorp, miles predictus, protestor, me pro omni seruicio dominorum emergente super dicta villa et bonis ibidem respondere.

Ceterum nos Conradus iam dictus ac Nicolaus de Tulendorp promittimus conjunctim: si vnus ex nostris compromissoribus predictis medio tempore obierit, quod deus prorogare dignetur, tunc infra quindenam sequentem tam ydoneum loco sui ponere et ordinare debemus; quodsi hoc neglexerimus, extunc subito antedictam ciuitatem Rozstok intrabimus, et inde non exituri, nisi prius talem compromissorem, ut dictum est, loco defuncti statuemus. Presentes et promissum recipientes sunt hii: Hinricus Valkenh [age]n, miles, Gherwinus Wilde, Eyghelbertus de Pomerio, Hermannus Berlin, Hermannus Belter, Henneke Puella et alii quam plures fide digni. Jn cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum Rozstok, anno domini M° CCC XXII°, sabbato ante Reminiscere.

Nach dem Original im Raths-Archive zu Rostock. In den Siegeleinschnitten für 6 Siegel hangen an Pergamentstreifen noch 5 schildförmige Siegel von braunem Wachs:

1) zeigt im Schilde 3 Sterne schrägerechts gestellt; Umschrift:

2) fehlt,

S' CONRADI DA ZIZANDORP MILITIS.

3) hat im gespaltenen Schild rechts einen halben Adler, links drei Sterne, etwas schräge links von oben nach rechts unten gestellt; Umschrift:

S' DICOLAI. DA VLANDORPA

4) zeigt dieselben Schildzeichen wie 3; Umschrift:

S' α[ONRAD]I. VLANDORP ...

5) hat dieselben Schildzeichen wie 1; Umschrift:

×. S' CONRADI. D[α. Z]ISANDORP

4) hat dieselben Schildzeichen wie 1; Umschrift:

S'hINRICI. DA. ZISANDORP

Vgl. Urk. vom 20. Jan. und 20. März 1338 und Nr. 3725.

1322. März 11 u. 12. Bisdorf in Vorpommern.

A.

4334.

Ein Vidimus Hinrici Bischoffs zu Lubeck vber 1 brieff dess Bischoffs zu Zwerin Hermanni, die des inhalts, das er Nicolao Syst etliche Hufen zu Bomgarden1 vnd Penneuitte', die ihm ein zeitlang eingezogen gewesen, widerumb gegeben vnd ihn darmit vffs new belehnet habe. Vnd ist des transsumirten briefes datum: 1322, feria quinta ante dominicam, qua cantatur Oculi mei. Des Vidimus Datum: Lub'., anno domini 1329, ipso die beati Gereonis et sociorum

eius.

Dass Sigil ist gesund, aber der brieff ist locherig.

B.

Noch 1 Transumpt Hinrici, Bischoffs zu Lubeck, Bischoffs Hermanni zu Zwerin Briefes desselben inhalts, dass er berichtet sey von Johanne Straceborg, das seiner Tochter mans, Nicolai Zist, Vatern, Hinrico Zist, 4 Hufen zu Bomgarden' vnd 4 Hufen zu Penneuit2 eingezogen, vnd demnach Jhm dieselben restituiret vnd darmit belehnet habe. D. in curia Biscopestorpe in terra Tribeses, in die beati Gregorii, 1322. Datum Vidimus: 1329, in die beati Dionisii et sociorum eius.

-

Nach Clandrian, Protoc. fol. 26b. A ist gedruckt bei Lisch, Maltzan. Urk. I, 367. Vgl. 1333, — Jul. 18. (Jetzt: Baumgarten, 2 Pennewitz.)

[ocr errors]

1322. März 12. Demmin.

4335.

Eler von Schwetzin bevollmächtigt Bernhard Münstermann zu seinem
Sachwalt in seiner bei dem Propste Heinrich zu Greifswald, als dem
päpstlichen Delegaten, anzubringenden Klage gegen Otbert von Selow,
Dietrich Frese und Heinrich Kossfeld, Bürger zu Rostock.

Honorabili domino et discreto, domino Hinrico Grypiswaldensi preposito, Camynensis diocesis, Elerus de Zueszin, laycus crucesignatus, servicii et fauoris, quantum potest. Noveritis, quod ego in presencia honorabilium virorum, consulum civitatis Demyn, assumtis mihi testibus ydoneis infrascriptis, feci, elegi, constitui et ordinaui dominum Bernardum Munsterman, presbyterum, exhibitorem presencium, meum procuratorem verum ac legitimum, generalem et specialem, in causa, quam moveo seu movere intendo contra Otbertum de Zelowe, Thydericum Frisonem et Hinricum Cosvelt, cives in Rozstoc, Zuerinensis diocesis, dans eidem procuratori meo plenam administrationem pro me agendi meque defendendi, libellum offerendi, litem contestandi, iuramentum de calumpnia seu cuiuslibet alterius generis sacramentum prestandi in animam meam, excipiendi, reprobandi, ponendi, positionibus respondendi, testes et instrumenta producendi et partis alterius reprobandi, expensas petendi, sententiam seu sententias, interlocutoriam vel diffinitivam, audiendi, appellandi, appellationem prosequendi, alium procuratorem seu procuratores loco sui substituendi et in se officium procuratoris resumendi, necnon omnia faciendi alia, que ego ipse facere possem, si cause vel causis huiusmodi me contingeret personaliter interesse, etiamsi mandatum exigant speciale, gratum et ratum habiturus, quicquid per dictum procuratorem meum vel substitutum ab ipso actum fuerit in premissis seu quolibet premissorum. Volens nichilominus dictum meum procuratorem vel substitutos ab ipso relevare ab omni onere satisdandi, promitto sub ypotheca rerum mearum pro ipso vel

« السابقةمتابعة »