صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

alij de te mihi dixerunt. Sit itaque pax cum spiritu tuo, sit anima tua cum Deo meo. Sit melior finis orationis, quam principium, quia omnis laus in fine canitur. Totus sum vester.

[blocks in formation]

Ärke-Biskop ABSALONS Gåfvobref på Wä till Abbotstift för Premonstratenser Orden; jemte utbyte af Skipparslöf mot Kiaby och Kuicum Capell med hela socknens tionde.

K. e. 1: 258.

In nomine sancte & indiuidue trinitatis Amen. ABSALON dei gratia Lundensis Archiepiscopus, Apostolice sedis Legatus, Primas Danie atque Suethie dilectis in Christo filiis, Tobie & fratribus ecclesie sancte Marie de We tam presentibus quam futuris regulariter substituendis imperpetuum. Pro debito officii nostri summopere curandum est nobis ut vinea Domini Sabbaoth que prestantius in religiosis viget diffusa latius palmitum suorum propagine die in diem crescat & fructificet. Ea propter bonis vestris successibus filii in domino karissimi pie congratulationis affectu congaudentes & quod nostrum est exequentes prefatam videlicet ecclesiam sancte Marie in We cum omnibus suis pertinentiis ad faciendum Abbatiam Promonstratensi ordini perpetuo liberam concedimus insuper ecclesiam de Kiebu & omnia ad eam pertinentia capellam videlicet de Kuicum cum decima totius parrochie que ibidem in ius nostrum cedit pro Ecclesia de Schippersleph commutaui. Ut autem hoc ratum & inconcussum permaneat presentem paginam sigilli nostri impressione & testium subscriptorum munire curaui.

Ego ABSALON Lundensis Archiepiscopus, Apostolice sedis Legatus & Swethie primas. ss.

79.

Ego SAXO Lundensis Ecclesie Canonicus. ss.

Ego TOBIAS Abbas de We. ss.

Ego MAGNUS Diaconus ABSALONIS Lundensis Archiepiscopi, ss.

1178—1182.

Abbot PETERS i Remi Skrifvelse till Lunds f. d. Ärke-Bisk. ESKIL, som ingått i Clairvaux kloster. K. h. 2: 602. N:o 135

Eskilo Londensi quondam Archiepiscopo, Petrus Abbas S. Remigij. Frequens corporis molestia hortatur cogitare de patria, vbi nulla est tristitia. Quanto enim ista infelicior quam patimur, tanto illa felicior quam

speramus. Vtinam iam littus eius attingeremus! vtinam fluctus istius euaderemus! Circumferimur, periclitamur, naufragia experimur, & exire dissimulamus? Quis non optat portum, ne incurrat naufragium? Quis non præcidit hærentis in salo nauiculæ funem, ne sentiat tempestatem? Quis negligit patriam, & amat exilium? Quis fugit patrem, & sequitur hostem? Gaudeo quia iam tenetis portum, & sedetis ad portam sanctæ ciuitatis, cuius participatio in `idipsum. Vacillat quidem adhuc nauicula nostra, sed spero & expecto solatium vestrum, cuius per integram amicitiam possideo totum animum. Adiuro vos, si inueneritis dilectum, immo si veneritis ad eius cubiculum, nuncietis ei quia amore langueo, Credite mihi, si venirem ad porticum Salomonis, ne dicam ad sanctuarium Saluatoris, loquerer pro amico, postularem pro domino meo, pronunciarem in auribus Domini Sabaoth, & quæ mihi, & quæ per me pauperibus fecistis. Appellarem pium, compellerem iustum dicens, Memor esto verbi tui seruo tuo. Est enim verbum tuum, quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ecce substantia domini mei Londensis quondam Archiepiscopi, nunc pauperis Clareuallensis, per manus pauperum tuorum apud te est. Repende ergo ei vicem, & da ei substantiam tuam, qui tibi dedit suam, tamen quam tu dederas, quam a te acceperat. Amantissime pater, non dormit neque dormitat in recordatione vestra cor meum. Clamat, pulsat, statque ad fores nostras, quando inquiens videbo quem desiderat anima mea? quando veniam & videbo illum? Via longa est, pedes vix mouentur, renes congelantur, & quomodo longe positus amicus videbitur? Quærendum est ergo remedium, vbi primum deest solatium. Pergere nequeo, scribere saltem valeo. Cernere non potest oculus, alloquatur stylus. Ĉurrat in membranis litera, quia in membris suis retardatur corporalis præsentia. Referat charta quod non potest lingua. Suppleat imago mortua, quod non valet viua & vera. Syllabæ fortunam nostram nuncient, quia eloquia oris nequeunt: desidero vos videre. Pax Christi & gratia Dei vobiscum semper. Saluto Capellanos, & Priorem, domnum Gaucherium, & domnum Autisiodorensem Episcopum, & Philippum, & omnes amicos nostros, Valete,

[blocks in formation]

Abbot PETERS i Remi Skrifvelse med Bisk. FOLKE, och förord för honom, till ärke-Bisk. ABSALON i Lund. K. h. 2: 607. n:o 154.

Archiepiscopo Londensi, Petrus Abbas S. Remigij.

Gratias diuinæ agimus gratiæ de bono odore gratissimæ famæ vestræ; cuius tam copiosa redundat affluentia, vt cælos ascendat, & terras etiam fi

nitimas

[ocr errors]

nitimas suauiter respergat. Larga Dei manus de oleo cælestis promptuarij mensuram bonam, & confertam, & cogitatam, & supereffluentem dedit in sinum, immo in caput vestrum. De hoc itaque oleo & lampas propriæ conscientiæ decenter ornatur, & lucernæ totius prouinciæ vestræ sufficienter suffunduntur. Scio & pro certo habeo, quod nisi fundamentum subesset bonæ conscientiæ, non sic dilataretur, & continuaretur vapor tam lucidæ & præclaræ famæ. Germen antiquum prædecessoris vestri non sub vna nocte aruit, sicut cucurbita Jonæ. requieuit spiritus Heliæ super Eliseum, vtique Esquilij super Absolonem. Rigauit quod ipse plantauit: nec sufficit rigare, nisi adieceritis & noua plantare. Deus itaque incrementum dabit. nec erit vtriusque vestrum labor inanis, vbi superaddit gratiam manus superní remuneratoris. Nunquam enim Deus fraudat operarium suum digna mercede. Vtique & pie iuuat laborantem, & iuste remunerat operatorem. Vnde & suum est opus nihilominus & suum munus. Nequaquam igitur mentitur opus oliuæ, vbi cooperatur donum gratiæ. Non cesset itaque operatio, vbi restat certissima remuneratio. Denique, pater amantissime, carbones viuos & consolatorios instantissime animo vestro suggerat, non solum spes futurorum, sed etiam ipsa prælibatio, qua iam nunc memoria vestri traditur & commendatur orationibus fidelium & sanctorum virorum. Interim ne miramini, quod ego ignotus & terra remotus iam secundo scribo vobis. Habetis amicos juxta vos & notos, Fulconem quondam monachum nostrum nunc Episcopum, qui multis persuasionibus pulsat me, & compellit vobis scribere. Præsentium quoque lator, qui vos vsque ad angelos Dei extollit.

[blocks in formation]

Abbot PETERS i Remi tacksägelse bref till ärke-Bisk. ABSALON i Lund för de Bisk. FOLKE visade välgerningar. K. h. 2: 607. n:o 153

Archiepiscopo Lundensi, Petrus Abbas sancti Remigij. Spiracula virtutum & odoramenta, suauia sunt & perpetua. Nam nec longæuitate veterascunt, nec longinquitate odorem suum minuunt. Ecce vestra Dacia remota est a nostra Francia. Distant enim & moribus hominum, & consuetudinibus, siue situ terrarum. Sed virtus, siue hic, siue illic, nec vultum mutat, nec habitum; nec fructum, nec vsum. Species illi vna & in Dacia & in Francia. Quorsum hæc? quid ad materiam præsentem attinet de insolubili & immobili vigore & decore virtutis scribere, cum sufficit grates referre vobis pro beneficijs fratri & amico nostro Fulconi Episcopo col14

Sv. Dipl.

1

latis, & quod obsequium suum tantus Dominus tam indigno monacho litteris suis porrexit? Sed peccatum reputo falsa dicere, nihilominus & vera tacere. Sicut enim improbus incenditur, aut inflatur, si falso laudetur: sic præditus naturali & gratuita bonitate humiliatur, & fortius ad meliora accenditur, cum ad se & ante se relatione, non adulatoria, sed vera reuocatur. Timet enim, ne non sit vel minus sit, quam dicitur. A multis retro annis, pater carissime, de vestra nobilitate & industria plura audiuimus, & quod feruentissimo zelo quæ Dei sunt in vobis, & in alijs augmentare studeatis. Tenui fama hoc didiceram, sed cumulum veritatis & certitudinis adiecit carissimus noster & vester, Fulco Episcopus. Phinees vtinam tam apud vos, quam apud nos resurgeret; & filij Mathathiæ antiqua pro lege Dei bella renouarent, & sibi vsque ad animas non parcerent. Feruentis illius spiritus stillicidium in vobis infundat Spiritus sanctus. Satis dictum sit sapienti. Pro his quæ aguntur in partibus vestris erga nepotes & amicos prædecessoris vestri, vtinam ea mihi esset apud vos gratia & amicitia, quæ apud illum est; & sicut illi honore, sic dilectione succedatis. Valete.

[blocks in formation]

Biskop STEPHANS i Tournai Bref till ärke-Bisk. ABSALON i Lund, rörande Ärke-Biskopens slägtinge PETER, hvilken blifvit Klerk.

K. h. 2: 511. n:o 96.

Londensi Archiepiscopo pro Petro Sanct. Genouefa Canonico.

Placet pariter holocaustum, & placat, quod offertur de conscientia bona & fide non ficta. Id in qualibet ætate, conditione, & sexu Deus non respuit, qui in iuuenibus matutinum sacrificium approbat, & in senibus vespertinum. Circa hunc offerendi ritum sollicitus, & sedulus bone indolis adolescens, Petrus vester, & amodo noster, super Montem Virginis Genouefæ vinculis obedientiæ colligatus, quid de se placabili hostia Dominus facturus sit patienter expectat: Artius & vt credimus, altius propositum aggressus fuerat. Sed ne labor insolitus, & rigor austerus teneram ætatem reuerberaret, & deijceret, satius est ei saluari in Segor, quam periclitari in ExcelSo. Sine sui ac suorum ignominia, licite simul & libere diuertet ab‍oneribus dorsum suum, & ne manus eius circa hortos & agros in cophino deseruirent, lectioni sæpius vacaturus, factus est nobiscum Clericus, vt clericis conformetur. Gaudeat super eo sancta paternitas vestra, & parentes eius in Domino consolentur, quoniam in Ecclesia Dei ex tali flore fructus yberes expectamus. Ego autem & fratres nostri, quicquid instructionis, di

lectionis, & doctrinæ poterimus, parati sumus ei impendere, materna sæpius vbera, quam paterna verbera porrecturi.

[blocks in formation]

Biskop STEPHANS i Tournai svar till ärke- Bisk. ABSALON i Lund, angående fortsättningen af Kaniken vid St. Genoveva, PETERS vetenskapliga bildning.

K. h. 2: 511. n:o 97.

Londensi Archiepiscopo pro Petro Canonico S. Genouefæ.

Hilarem sui præbet opinionem adolescens, cuius inter ætatis initia, virtutis indicia coalescunt. Respiciunt hæc P. nostrum pariter ac vestrum, qui vobiscum regularis professus obedienter suscepit & doctrinam in studijs, & in moribus disciplinam. Et quoniam in eo spiritus quidem promptus, caro autem infirma, secundum mandatum vestrum vobis commendamus eum & committimus, satius æstimantes & gratius eum apud vos morari, quam apud nos mori. Infestas quartanæ molestias crebro sentit, & illius infestationis reliquiæ diem nostrum agunt sibi. Soli natalis & naturalis aëris beneficio posse iuuari credimus teneros ætatis annos, & humores maternis vberibus infusos paterno simul & materno solatio confoueri. Vnum est quod ei sicut filio carissimo consulimus, mandamus, & præcipimus, vt quamdiu in terra illa moram fecerit vagari non incipiat post greges sodalium suorum secularium; Sed aut in claustro regularibus disciplinis intendat, cum fratribus suis sub venerabili fratre nostro Vv. Domino seruientibus, aut quotiens & quando volueritis vobiscum in curia vestra religiose sicut decet & expedit conuersetur. Quod autem de ipso nobis per litteras vestras intimastis, vel in monte vel in Parisiensium secularium scholas, & venditores velorum mittendo, salua gratia vestra non admittimus, quoniam institutioni nostræ repugnat & consuetudini, sicut per ipsum præsentibus fratribus nouum proponetur spectaculum quod futuris perniciosum trahatur in exemplum. Habet in claustris sapientia regulas suas, erigens sibi scholas, inde veritatis, hinc virtutis. Quod si forte consilium vestrum in hoc declinauerit, vt de regulari secularem facere contendatis, aliam quam Parisius ciuitatem, in qua studuerat, eligite, ne in oculis vestris pro matutino & vespertino sacrificio quod nobiscum offerre debuerat, Domino verborum strepitus & disputationum anfractus offerat, & vnde sperauimus fructum, vertatur nobis in opprobrium & contemptum.

« السابقةمتابعة »