صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

numque 57) in castello Hammaburg inter duos Episcopatus Bremon 58) & Verden 59), de quibus tollens Ecclesias & decimas ad sustentationem provehendi caussa præfati 6) Episcopi Clericorumque ejus condonasset in predicto loco annuente, ac solemnia sedis Apostolicæ privilegia prebente predecessore nostro beate memorie Papa Gregorio, cujus etiam auctoritate in supradicto Nordalbingorum populo sedes constituta est Archiepiscopalis in castello superius memorato Hammaburg; & in eadem quoque sede Archiepiscopus, accepto a sede Apostolica pallio, primus est ordinatus Ansgarius, cui a prefato Pontifice delegata est cura seminandi verbum Dei & animas lucrandi Deo, cujus delegationis & auctoritatis & Pallii acceptionis pagina nobis est a præfato filio nostro Ludovico Rege per jam dictum Salomonem sanctissimum Episcopum destinata, juxta morem sancte Romane Ecclesie ebullata; per cujus tenorem pagine hec ita fuisse comperimus, sicut pietas nobis jam prefati Regis per fidelem virum Salomonem scilicet Episcopum intimavit. Unde nos vestigia tanti Pontificis & Prædecessoris nostri sequentes Gregorii, omnemque ibi 61) Deo dignam statutam providentiam agnoscentes, magnorum Principum votum, Ludovici videlicet dive recordationis Augusti, & equivoci ejus filii excellentissimi Regis, tam hujus Apostolice auctoritatis precepto, quam etiam Pallii datione, more Predecessorum nostrorum 62) roborare decrevimus. Quatenus tanta fundatus auctoritate prenominatus Ansgarius, primus Nordalbingorum Episcopus, & post ipsum successores ejus lucrandis plebibus insistentes, adversus tentamenta diaboli validiores existant; ipsumque filium nostrum jam dictum Ansgarium 63) in omnibus circumquaque Gentibus Sueorum 64) sive Danorum, nec non etiam Slavorum vel in ceteris, ubicunque illis in partibus constitutis divina pietas ostium aperuerit, publicam Evangelizandi tribuimus potestatem & 65) auctoritatem, ipsamque sedem Nordalbingorum Hammaburg dictam, in honorem sancti salvatoris ejusque 66) intemerate genetricis, semper virginis, Marie consecratam, Archiepiscopalem decernimus deinceps esse 67). Atque, ut strenui prædicatoris Episcopi post decessum 68) crebro dicti Ansgarii Archiepiscopi, persona, tantoque officio apta eligatur semper successio, sub divini judicii obtestatione statuimus. Verum, quia Karolus Rex, sæpe dicti Regis frater 69) post decessum 7o) Imperatoris, patris sui, pie memorie Ludovici I. abstulit a prenominato ") loco, qui dicitur Hammaburg Monasterium, quod appcllatur Turholt, utpote quod post partitionem inter fratres suos, in Regno suo conjacere videbatur, situm in Occidentali Francia, quod illic genitor suus ad supplementum & victum Episcopo

71

57) & Saxonum. 58) Bremen. 59) Verde. 60) provehendi jam fati. 61) ibidem. 62) deest nostrorum. 63) Legatum. 64) Sueonum. 65) deest potestatem &. 66) sanctæque ejus. 67) deinceps. esse decernimus. 68) discessum 69) frater sæpe dicti Regis Ludowici. 70) discessum. 71) præ

fato.

& Clerisis ejus dederat; cœpere, sicut fertur, omnes Ministri altaris recedere, deficientibus quippe necessariis sumtibus, ab ipsis recesserunt gentibus, & eadem ad Gentes Legatio, per hujusmodi factum defecit, ipsaque Metropolis Hammaburg 72) deserta facta est. Igitur dum hæc agerentur mortuus est Dioeceseos 73) Episcopus, quæ huic contigua esse dicitur: cumque sepe dictus Rex & hanc Diocesin vacantem & illam novellam constitutionem cerneret 74) deficientem, insuper utramque 75) hanc Ecclesiam, Dei permitente occulto judicio, per barbarorum sevitiam admodum attenuatam, querere cepit, qualiter predicta Bremensis Ecclesia, novelle dicte Archiepiscopali 76) uniretur, ae subderetur sedi, nostro hoc votum roborante decreto: unde per sepe 77) nominatum venerabilem 78) Missum, Salomonem videlicet Constantie civitatis Episcopum, nobis hoc relatum est 79) confirmandum ac postulatum est nostra auctoritate roborandum. Nos igitur subtili perpendentes examine animadvertimus 80) propter instantem necessitatem & animarum lucra in gentibus demonstrata, utile fore. Omnia 8), quæ proficua Ecclesie probantur existere, & divinis non resultant preceptionibus licita & facienda esse non dubitavimus 82) maxime in tam novelle Christianitatis plantatione, in qua varii eventus solent contingere. Quamobrem auctoritate 83) omnipotentis Dei, & beatorum Apostolorum Petri et Pauli, & hoc nostro decreto, decrevimus 84) secundum Reverendissimi Regis 85) Ludovici votum, ipsas predictas dioceses Hammaburgensem, Bremensem scilicet, & 86) non deinceps duam sed unam esse & vocari, subdique sedi, que predecessoris nostri decreto Archiepiscopali est munere sublimata, restituta duntaxat de Bremensis Ecclesie rebus Episcopatui Werdensi parte inde 87) ablata. Nullus vero Archiepiscopus Coloniensis ullam 88) sibi deinceps in eadem dioecesi vindicet potestatem 89). Quinimo & ipsi 90) & omnibus omnino suademus vere religionis cultoribus, ut sacra hac legatione fungentibus adjutorio & solatio sint, quatenus gratia hujus beneficii plenam mercedem recipere mereantur ab eo, qui dixit: Ite, docete omnes gentes, & quicunque receperit vos, me recipit. Itaque omnia a dilecto filio nostro Rege *) Ludovico ad hoc Deo dignum officium deputata, nostra etiam, pia ejus vota, auctoritate firmamus. Et quia casus præteritorum cautos nos faciunt in futurum, omnem quoque adversantem vel contradicentem atque 91) nostris his studiis quolibet modo **) insidiantem, anathematis mucrone percutimus, atque perpetue ultionis reum diabolica sorte damnamus: ut culmen Apostolicum more prædecessorum nostrorum, causamque Dei pio 92)

72) pene deserta. 73) addunt alii Bremensis; deest in aliis etiam voc. diœces. 74) Deest cerneret. 75) & utramque. 76) prædictæ quoque novelle Archiepiscopali. 77) persæpe. 78) deest venerabilem. 79) deest nobis hoc relatum est. 80) animo advertimus. 81) Omnia enim. 82) dubitamus. 83) deest auctoritate. 84) decernimus. 85) deest Regis. 86) & Bremensem scilicet. 87) ante ablata. 88) illam. 89) auctoritatem. 90) ipsis. *) deest. 91) piis nostris. **) quomodolibet. 92) pro, perperam.

affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus tutius muniamus. Et quia te, charissime fili Ansgari, divina clementia nova in sede primum disposuit esse Archiepiscopum, nosque pallium tibi, ad missarum solennia celebrandra, tribuimus, quod tibi in diebus tuis, uti & Ecclesiæ tuæ perpetuo statu manentibus privilegiis, uti largimur, Idcirco 93) hujus indumenti honor morum vivacitate *) servandus est. Si ergo pastores ovium, sole geluque pro gregis sui custodia, ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis lanienda morsibus rapiatur 94), oculis semper vigilantibus circumspectans, quanto sudore quantaque cura debeamus esse pervigiles nos, qui Pastores animarum dicimur, attendamus & ne susceptum officium in terrenis negotiis aliquanto implicare debeas 95) admonemus. Vita itaque tua filiis tuis sit via, in ipsa, si qua tortitudo 96 illis inest, dirigant: in ea, quod imitentur, adspiciant, in ipsa semper 97) considerando, proficiant, ut tuum post Deum videatur bonum, quod vixerint. Cor ergo tuum neque prospera, que temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant: districtum mali cognoscant, pium benevoli scatiant, insontem apud te inculpabilem malitia aliena non faciat, reum gratia non excuset, viduis ac pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat. Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, que si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Veruntamen **) ista omnia superius annexa ab Apostolica sede Beatitudini tue indulta cognosce 98), si a fide & decretis sancte Catholice & Apostolice Romane Ecclesie in nullo penitus deviaveris 99). Quod si a fide & institutis aut sanctionibus te tanto sublimitatis 100) honore sedis Apostolice declinare studiose presumseris, his nostris tibi collatis careas beneficiis. Porro te pallio uti, non nisi more sedis concedimus Apostolice, scilicet, ut successores tui, per semetipsos vel per Legatos suos & scriptum ), fidem nobiscum tenere, ac sanctas sex Synodos recipere, atque decreta omnium Romane sedis Presulum, & epistolas, que sibi delata fuerint, venerabiliter observare atque perficere omnibus diebus suis scripto se & juramento profiteatur. Scriptum per manum Zacharie 2) Notarii Sancte Romane Ecclesie, in mense majo, indictione VI 3). Bene valete. Date pridie Calendas Junii per manum Tiberii Primicerii sancte sedis Apostolice 4).

93) Quo circa. *) venerabilitate. 94) deest rapiatur. 95) debeamus. 96) fortitudo. 97) se semper. **) Ita. 98) agnosce. 99) declines, 100) sublimanti. 1) deest scriptum. 2) Zacharie Notarii, Regionarii & Scriniarii. 3) alias XI. XII. sed ita corrigit Lambecius II. MSS. Cod. Bibl. Joh. 4) imperante Domino piissimo Augusto Ludovico a Deo coronato magno imperatore, anno quinto decimo, indictone Duodecima, addunt alii.

[blocks in formation]

Arke-Biskop. ANSGARII uppmaning till Prelaterna i K. LUDVIGS Rike att bedja Gud för den i Norden nybörjade församlingens tillväxt.

In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Anscharius gratia Dei Archiepiscopus omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ Præsulibus in regno duntaxat Ludovici Regis commanentibus. Nosse vos cupio, quia in hoc libello continetur, qualiter Ebbo Remensis Archiepiscopus, divino afflatus Spiritu, temporibus Domini Ludovici Imperatoris, cum consensu ipsius ac pene totius regni ejus Synodi congregate, Romam adiit, ibique a Venerabili Papa Paschali publicam evangelizandi licentiam in partibus Aquilonis accepit. Et qualiter postea Ludovicus Imperator hoc opus sublimavit, seque in omnibus largum præbuit & benevolum, & cætera quæ huic Legationi contigerunt. Quapropter suppliciter deprecor, ut apud Deum intercedatis, quatenus hæc Legatio crescere & fructificare mereatur in Domino. Jam enim Christo propitio, & apud Danos & apud Sueones Christi fundata est Ecclesia, & Sacerdotes absque prohibitione proprio funguntur officio. Precor etiam ut has literas in bibliotheca vestra ad perpetuam memoriam reponi faciatis, & prout locus dictaverit tam vos quam successores vestri, ubi utilitatem vestram perspexeritis, notum omnibus istud faciatis. Omnipotens Deus faciat vos omnes hujus operis pia benevolentia participes, & in cœlesti gloria Christi cohæredes.

[blocks in formation]

Påfv. NICOLAUS I:s Fullmakt, jemte Pallium, för RIMBERT att vara Ärke-Biskop i Hamburg efter ANSGARIUS, tillika med åtskilliga föreskrifter.

NICOLAUS Episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo & sanctissimo confratri nostro Rimberto Archiepiscopo Hammaburgensi. Si pastores ovium solem geluque pro gregis custodia die ac nocte ferre contenti sunt, ut ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant; quanto sudore, quantaque cura debemus esse pervigiles, nos, qui pastores animarum dicimur, attendamus & susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus, ne in judicio divini examinis pro nostra desidia ante summum Pastorem negligentiæ reatus excruciet. Unde modo honoris reverentia sublimiores inter cæteros judicamur. Pallium autem tuæ fraternitati ad missarum solemnia celebranda concedimus, quod tibi non aliter, Ecclesiæ tuæ privilegiis in

suo statu manentibus, uti largimur, nisi solummodo in die sanctæ ac venerandæ resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, seu in natalitiis sanctorum Apostolorum, atque B. Baptista Johannis, nec non in assumtione beatæ genetricis Mariæ, simulque in dominicæ Domini Dei nostri nativitatis die, pariterque in solemnitatis ecclesiæ tuæ die, verum etiam in ordinationis tuæ natalicio concedimus die, sicuti a beatissimo prædecessore nostro Domino Gregorio hujus almæ sedis præsule, sancitum est. In Secretario vero tua fraternitas pallium induere debeat, & ita ad missarum solemnia proficisci, & nihil sibi amplius ausu temerariæ præsumptionis arrogare, nedum exteriori habitu inordinate aliquid arripiatur, ordinate etiam, quæ licere poterant, amittantur. Cujus quam indumenti honos, modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur, ut & vitæ ornamenta conveniant, quatinus auctore Deo recte utrobique posses esse conspicuus, itaque vita tua filiis tuis sit regula, in ipsa, si qua tortitudo illis injecta est, dirigant in ea, quod imitentur, aspiciant in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum, post Dominum, videatur esse, quo vixerint. Cor ergo neque prospera quæ temporaliter blandiuntur extollant, neque adversa dejiciant, sed quicquid illud fuerit, virtute patientiæ devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniat, districtum mali cognoscant, insontem apud te culpabilem, suggestio mala non faciat, nocentem, gracia non excuset, remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultus non fuerit perpetrari permittas. Sit in te & boni pastoris dulcedo, sit & judicis severa districtio, unum scilicet, quod innocentes viventes foveat, aliud, quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Sed quam nonnunquam præpositorum zelus dum districtus malorum vult vindex existere transiit in crudelitatem correptio, iram judicio refrena & censura disciplinæ secuturæ, ut & culpas ferias, & a dilectione personarum, quas corrigis, non exedas. Misericordiæ te, prout virtus patitur pauperibus exhibere, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modeste correctio contradicat, nullius faciem contra justiciam aspicias. Custodia in te æquitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire, nec pauperem de re sua faciat humilitas desperare. Quatinus Deo miserante talis possis existere, qualem sacra lectio præcipit dicens, oportet Episcopum irreprehensibilem esse, sed hiis omnibus, ut salubriter poteris, si magistrum caritatem habueris, quam qui secutus fuerit a recto aliquando non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quæ si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Eidem autem tuam, Eidem autem tuam, quam intus epistolis breviter ascripsisti, licet laicis explanare debueras, redemtori tamen nostro gratias agimus, quod eam in ipsa tam brevitate rectum esse cogno

« السابقةمتابعة »