صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

Bisk. STEPHANS i Tournai Svar till ärke-Bisk. ABSALON i Lund, rörande sitt hos Påfven gifna förord; Kaniken PETER m m. K. h. 2: 518. n:o 129.

Londensi Archiepiscopo.

Verecundiam meam tetigit litera vestra, Pater, & castigato rubore frontem perfudit, commemorans pro negotijs vestris apud Dominum Papam me fuisse sollicitum, & in consilijs nuncij vestri magistri Tobiæ minus desidem quam deuotum. Non modicus est obsequiorum fructus, eos quibus impensa sunt maxime potentes & nobiles vel in modico meminisse. Placet mihi seruitium meum complacuisse vobis, & in vestra gratiarum actione totus accingor & accendor ad maiora, si vel oportunitatem occasio non deserat, vel oportunitas occasioni concurrat. Petrum vestrum pariter ac nostrum commendabili morum nobilitate inter iuuenes præcipuum sicut mandastis, quantum nobis Dominus permittit, & commonemus patrum verbis, & promouemus fratrum exemplis. Sacræ paginæ studens scholas veritatis in auditorio, scholas virtutis frequentat in claustro: cum neque hic sine veritate virtutem, neque ibi sine virtute combibat veritatem. Duo sugens vbera cito poterit impinguari, vt tanquam saginatus vitulus, vel fortis aries, aut filius arietum de grege Domini ad altare ipsius & ipse immolari possit, & quando vobis placuerit pro alijs immolare. Consideranti mihi quid vobis Domino meo possem mittere, nihil occurrit quo non abundetis & vos, & ideo inter diuitias & delicias Occidentales, Orientale munusculum mitto vobis, ampullam tyriaca probatissima plenam ab Archiepiscopo Mamertino Antiocheni Patriarchæ suffraganeo concanonico & amico nostro mihi datam. Humile satis, sed vtile Xenium, magnis & potentibus viris acceptum: quorum & vitæ status fructuosus est in seculo, & exitus a seculo luctuosus. Si quid aliud placuerit vobis quod in Francia, quæ monstris caret, inueniri possit, parati sumus sine dissimulatione quærere, sine dilatione transferre.

[blocks in formation]

Bisk. STEPHANS i Tournai Bref till ärke-Bisk. ABSALON i Lund för Kaniken PETER vid dess hemresa. K. h. 2: 522. n:o 154.

Londensi Archiepiscopo pro Petro Canonico Genoueƒœ.

Iocundam Petri nostri pariter & vestri conuersationem tanto grauius est nobis vel ad tempus amittere, quanto gratius esset ea perpetuo non ca

rere. Si numeremus annorum tempora iuuenis est, senex si morum merita computemus. Inter scholares subtilis, inter claustrales humilis, ibi verecundus, hic vere mundus: vbique auide laudabilis, quia nunquam auidus laudis. In Ecclesia vestra simul & sua verbo naturalem, scripto ciuilem, re & consensu cum vtraque canonicam, cum beata Virgine, cui assistimus, obligationem contraxit, cuius solutionem nec prælatus debet concedere, nec subditus postulare. Tanta eum diligentia curauimus, tantis impendijs extulimus, tanto fauore fouimus, vt eum solutum ab obedientia nostra remittere nihil aliud quam ammittere æstimemus. Absit vt acephalus exeat a nobis, & tanquam ventis expositus, sine titulo clericus, sine stipendio miles, sine solatio togatus discurrat, miraculum suis, spectaculum alienis. Ne tamen vestram offendamus gratiam, ne vestram incurramus offensam, eum non tanquam apud nos depositum vobis restituimus, sed tanquam nobis depositum eum vobis multum commendamus. Quod si per Dei misericordiam, & opem simul ac operam vestram, ab humiliori ad sublimiorem gradum, a scabello ad cathedram, a puluere subiectionis ad speculam regiminis eum vocare contigerit, in hoc laudabili profectu & prouectu plenam ei absolutionem indulgemus, plenam concedimus libertatem.

86.

I I 178—1196.

Bisk. STEPHANS i Tournai Bref till Kaniken PEter.

K. h. 2: 523. n:o 157.

Fratri Petro de Dacia, S. Genouefa canonico, deposito Septentrionis frigore, flamma caritatis ardere.

Solitam non solutam fraternitatis & gratiæ tibi reseruamus amicitiam fideli memoria, nec tuam compensantes absentiam, nec longa terrarum spatia facili saltu desiderij transeuntes. His affectuum passibus occurrunt sibi cultores & discipuli caritatis, sollicitudinem suam solantur, negligentiam negligunt, tristitiam fugant, & artificioso quodam naturæ colloquio sibi confabulantur absentes. Currant inter nos hæc religiosa commercia, & quod inuidet commeantium raritas, communio suppleat voluntatum. Congaudemus tibi, quod deposita vetustæ natiuitatis auita barbarie, totus in Christianam morum compositionem mansueueris, & quod Æthiopes mutatione nigella pellis facere non possunt, candida glacialis Danesmarchiæ progenies in te pariter & de te sibi gaudet fuisse collatum. His accedunt regularis obseruantiæ disciplina, qua imbutus es in claustro, sacræ scripturæ doctrina, quam in scholis didicisti. Ex vtroque matutinum & vespertinum sacrificium offerendi Deo voluntas tua bona, & beneplacens, & perfecta. Hæc in ætate tua tenera tenere te volumus. Iuuentutem tuam iuuat nos in hoc profectu proficiscì. Dies extremos tuos si contigerit annis senescere, non contingat animis se nescire. Interim de statu tuo solliciti, per nuncium vel

per Epistolam certificari desideramus quid agas, quid agant tui circa te, quid & nos sperare debeamus, vel de reditu ad nos, vel de redditu apud tuos. Salutant te omnes fratres nostri communi desiderio, de te sperantes prospera, timentes aduersa. Vale vt volumus, velis vt valeamus.

[blocks in formation]

Biskop STEPHANS i Tournai Bref till ärke-Bisk. ABSALON i Lund, innefattande tacksägelser för
Kaniken PETERS vundna befordran, jemte anhållan om biträde vid upphandlingen af En-
gelskt Bly till täckande af S:t Genovevas vid Norrmännens härjningar afbrända kyrka.
K. h. 2: 525. n:o 164.

A. Londensi Archiepiscopo pro P. S. Genouefæ Parisiensis Canonico,
per ipsum in Episcopum promoto & consecrato.

Dominos & amicos nostros, quos videre non possumus, frequenti cogitatione recolimus, frequenti dilectione complectimur, desiderio prosequimur, obsequio veneramur. Inter alios & supra singulare nobis erigit tentorium autoritas nominis vestri, cuius & vmbraculo consequimur refrigerium, & spectaculo plausum. Fama personam vestram prædicat, persona famæ vires accommodat: illa recto iudicio non mentiente de operibus, ista iusto modio de moribus metiente. Nec hoc dicimus vt oleo peccatoris caput vestrum impinguare velimus sacro chrismate perunctum, qui ex proposito nostro virtutes æmulari debemus, non virtutibus adulari. Pro fratre nostro charissimo clerico, & filio vestro Petro preces aliquando vobis porreximus, quas in gratiarum conuertimus actionem, quoniam vt audiuimus, eum sic honorastis & onerastis, vt & honor non deficiat ex onere, & onus proficiat ex honore. Augeat & Deus gratiam suam, augeat & gratiam vestram, non gratiam pro gratia consecutus, & Deo seruiat in ministris suis, & vobis placeat in ministerijs vestris. Iocose dixerim quæ sequuntur, & quæ non indignationem prouocent, sed ad misericordiam vos inuitent. Patres vestri secumdum carnem gentili adhuc ritu ac superstitione detenti, Gallias inuadentes in fortitudine brachij sui, & in robore virium suarum vrbes, castella, cæterasque munitiones ceperunt, vicos, villas & agros vastarunt, homines alios in prædam & captiuitatem abduxerunt, alios in ore gladij percusserunt, loca sancta incendio & ruina ad solum vsque deiecerunt. Inter alias, quod sine suspirio & singultu referre non possumus aut debemus, Ecclesiam Apostolorum Petri & Pauli, in qua Beata virgo Genouefa requiescit in corpore, regali ope & opere constructam musiuo intus & extra, sicut reliquiæ adhuc testantur, ornatam & depictam, miserabili concremarunt incendio, nec sacro

loco parcentes, nec beatæ Virgini, alijsve sanctis, qui ibi requiescunt, venerantiam exhibentes. Tandem per Dei gratiam barbaries illa antiqua, Christiana mansuetudine mitigata est, & mutata, & septentrionale frigus calore fidei liquefactum, reiectis idolis creatorem suum recognouit, partemque Galliarum, quæ a septentrionis nomine Normannia dicitur, Nores & Dani renati in Christo sibi & posteris suis retinent, inhabitant & colunt. In illa persecutione parietes Ecclesiæ nostræ combusti & exesi, vetustate nimia & corruptione minantur ruinam, & suspirant fulciri sustentaculo, & operiuntur operiri tecto. Comparata est lignorum maceries superponenda refectis parietibus, & laminis plumbeis supponenda. Speramus in Domino, quia qui cœpit perficiet solidabitque, & sumptus prouidebit necessarios, qui nunquam derelinquit in se sperantes seruos suos. Et quoniam in tanto opere, siue onere, stipem mendicare compellimur alienam, recurrimus ad liberalitatem vestram, vt qui aliquando Romanum consueuistis emere plumbum, in coëmendo plumbo Anglico & beneuolum aperiatis animum, & beneficam nobis extendatis manum. Illo plumbo nudantur Ecclesiæ, teguntur isto. Dissimilis negotiatio, cum in illa sæpe mereat acceptor, in ista semper mereatur largitor. Illud litigioso semper auro redimitur, istud religioso precum precio comparatur. Fratrem nostrum G. præsentium latorem misimus, qui & prudenter impleat mandatum nostrum, & fideliter nobis reportet beneficium

[blocks in formation]

Bisk. STEPHANS i Tournai Bref till ärke-Bisk. ABSALON i Lund för SALOMON, Ärke-Biskopens slägtinge.

K. h. 2: 527. n:o 168.

Londensi Archiepiscopo, salutem temporalem pariter & æternam.

Foelix opera & impensa, cuius intentionem fructuosus sinus excipit, desiderium complet exitus, spei fiducia nec tollitur, nec mentitur. Hæc in Salomone vestro vere verbis & operibus pacifico non inuitum vos inuitare debent, vt quod in eo beneuole cœpistis, benefice compleatis, prosequentes bonam iuuenis indolem, qui sic litterarum studijs intendit, vt a virtutum semitis non recedat. Planta est quæ per Dei gratiam & irrigationem vestram fœcundam coalescet in arborem, cuius & folium cito non defluet, & fructum suum dabit in tempore suo. Testimonium ei perhibemus commoranti nobiscum in mente, quia in scholis assiduus, honestus in hospitio, nec effusus in superfluis, nec in necessarijs est angustus. Sociorum beneuolentiam sic me

7

retur, vt omnium gratiam non amittat. Gaudeat super eo sancta paternitas vestra, & illustrem vestri sanguinis celsitudinem sic exaltetis in ipso, vt & honor eius tanto respondeat generi, & genus tantum consentaneum sit honori. Sic glorietur patruus in nepote, vt nepos ex patruo sublimetur.

[blocks in formation]

Sveriges Primas, Lunds Ärke-Bisk. ABSALONS varning till de rättsinnade i Njuding, Wärend och Finved, att icke på Nydala kyrkas tillhörigheter göra några ingrepp, eller mot de Andelige derstädes begå våldsamheter, hvilka skulle medföra en bannlysning, den Biskoparne och Presterskapet borde afkunna, och som endast af Påfven eller Ärke-Biskopen kunde upplösas.

A. 3. x. 1: 2.

A, dei gratia sancte lundensis ecclesie archiepiscopus suethie primas. Omnibus iustis & bonis Nythingiam Weringiam finnodhiam inhabitantibus salutem in domino. Quoniam sicut in secularibus causis positus est gladius materialis ad cohibendam malorum proteruiam. ita & in ecclesiasticis causis gladius seu spiritualis prelatis ecclesiarum commissus est ut ecclesie seruientium iniurias uirorum seu religiosorum uindicent, inde est quod equo animo tolerare non possumus rapinas & direptiones quas iniqui & peruersi homines ecclesie dei inferunt de noua ualle non solum in ejus possessionibus. sed quod pejus est manus illicitas in personas prefate ecclesie deo iugiter seruientes imponendo. immo quantum est ex iniuncto nobis officio commonere tales qui tali preocupati fuerint delicto. prius secundum apostolicum in spiritu lenitatis ut a uexatione cessent ecclesie & rapina. quod si non sic adquieuerint. anathematis uinculis innodare tenemur. ita ut nec sacerdoti immo nec episcopo uel archiepiscopo liceat quemquam absoluere. qui alicui sub sacro ordine constituto manus non solum clerico uel monaco sed etiam conuerso sacrilegas immiserit. sed soli apostolico uel saltem nobis cui uicem suam super hiis commisit dominus apostolicus aliquando dispensare. pro minoribus quidem causis hec dicimus & ueri uiderimus expedire. Mandatum igitur sit tam episcopis quam sacerdotibus ut tam ecclesiarum raptores quam eos qui manus uiolentas in clericos iniecerint. auctoritate dei & nostra excommunicatos denuntient. & si in obstinatione sua defuncti fuerint. non tradant ecclesiastice sepulture.

Sigillet affallet från den qvarsittande pergaments remsan.

« السابقةمتابعة »