صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

retur, vt omnium gratiam non amittat. Gaudeat super eo sancta paternitas vestra, & illustrem vestri sanguinis celsitudinem sic exaltetis in ipso, vt & honor eius tanto respondeat generi, & genus tantum consentaneum sit honori. Sic glorietur patruus in nepote, vt nepos ex patruo sublimetur.

89.

1178— 1201. Sveriges Primas, Lunds Ärke-Bisk. Absalons varning till de rättsinnade i Njuding, Wärend

och Finved, att icke på Nydala kyrkas tillhörigheter göra några ingrepp, eller mot de Andelige derstädes begå våldsamheter, hvilka skulle medföra en bannlysning, den Biskoparne och Presterskapet borde afkunna, och som endast af Påfven eller Ärke-Biskopen kunde upplösas.

A. 3. X. 1: 2. A. dei gratia sancte lundensis ecclesie archiepiscopus suethie primas. Omnibus iustis & bonis Nythingiam Weringiam finnodhiam inhabitantibus salutem in domino. Quoniam sicut in secularibus causis positus est gladius materialis ad cohibendam malorum proteruiam. ita & in ecclesiasticis causis gladius seu spiritualis . prelatis ecclesiarum commissus est ut ecclesie seruientium iniurias uirorum seu religiosorum uindicent, inde est quod equo animo tolerare non possumus rapinas & direptiones quas iniqui & peruersi homines ecclesie dei inferunt de noua ualle non solum in ejus possessionibus. sed quod pejus est manus illicitas in personas prefate ecclesie deo iugiter seruientes imponendo. immo quantum est ex iniuncto nobis officio commonere tales qui tali preocupati fuerint delicto. prius secundum apostolicum in spiritu lenitatis ut a uexatione cessent ecclesie & rapina. quod si į adquieuerint. anathematis uinculis innodare tenemur. ita ut nec sacerdoti immo nec episcopo uel archiepiscopo liceat quemquam absoluere. qui alicui sub sacro ordine constituto manus non solum clerico uel monaco sed etiam conuerso sacrilegas immiserit. sed soli apostolico uel saltem nobis cui uicem suam super hiis commisit dominus apostolicus aliquando dispensare. pro minoribus quidem causis hec dicimus & ueri uiderimus expedire. Mandatum igitur sit tam episcopis quam sacerdotibus ut tam ecclesiarum raptores quam eos qui manus uiolentas in clericos iniecerint. auctoritate dei & nostra excommunicatos denuntient. & si in obstinatione sua defuncti fuerint. non tra, dant ecclesiastice sepulture, Sigillet affallet från den qvarsittande pergaments remsan.

90.

1178—1201. Ärkebisk. ABSALONs stadfästelse på alla EsROMs kloster gifna gods, bland hvilka äfven nämnes MOTORP i Halland *).

. K. e. 1: 52.. ABSALON Dei gratia sanctæ Lundensis Ecclesiæ Archiepiscopus Dacia & Swethiæ primas, omnibus in Christo fidelibus tam posteris qvam præsentibus, in perpetuum. Ad hoc scripto majora facta mandantur, ne uel oblivione uel impiorum hominum sinistris incursionibus infirmentur, qui cum male fecerint, gloriantur, & ut exultent in rebus pessimis, solis calumpniis innituntur. Cum autem auctoritas instrumentorum & testium idoneorum subterannotatio rei gesta seriem protestatur, malignantium præsumptuosa temeritas deprehensa confractaque qviescit, ne qvod stultorum vota conceperant, contra justitiam expleatur. Nos igitur scientes multam filiorum hominum esse malitiam, operibus simplicium & religiosorum talem volumus inesse cautelam, ut si quid ad honorem Dei & religionis augmentum, vel per nos vel per alios senserimus affectui mancipari, omni vigilantia præcaveamus, ne qva possit illud circumvenientum astutia depravari. Noverint igitur tam posteri qvam præsentes, qvod venerabilis & devotus amicus noster Walbertus Abbas de Esrom præsentiam nostram expetiit, postulans & exorans qvatenus coenobio, cui præesse dignoscitur, ita gratiæ nostræ favor accederet, ut super omnibus possessionibus & terminis eisdem possessionibus vel a conferentibus in elemosinam, uel a venditoribus præfixis, auctoritatis nostræ privilegio congauderet. Nos igitur prædicti Abbatis justis desideriis benignum impertientes assensum ob reverentiam & honorem omnium conditoris Dei, & salutem animæ nostræ, qvod religiosorum expetebant vota, libenter annuimus, & eandem ecclesiam cum omnibus possessionibus suis & terminis eisdem præfixis, sub nostra protectione suscepimus, & præsenti pagina nominis nostri præfixo karactere, communiri mandamus, possessionum ejusdem Ecclesiæ subterannotis nominibus. Esron in qvo ipsum cænobium est constitutum, & locum in qvo erat villa, qvæ quondam vocabatur Tanga cum omnibus piscationibus & pratis & silvis & cæteris appendiciis. Withlingeruth, & terras, in qvibus qvondam fuerant villulæ Eschilsholm, Langaholm, Davisthorp, cum pratis & silvis & piscationibus. Haversholm cum terra in qva quondam fuerat villa dicta Aholm, cum silvis & pratis & ad eam pertinentibus, Birgirsholm cum villulis suis, Sacesthorp. Horseruth, Mulnethorp. Nuthorp cum silvis & pratis & ad se pertinentibus. Grangia Sande cum silvis & pratis & piscationibus suis. Agnesio cum terris & silvis ad se pertinentibus & villulis. Tumethorp. Haldensthorp. Halgersthorp. Karlestorp. · } Tid efter annan förnyade stadfästelser på klostrets gods, upptaga äfven Motorp, såsom: Påfv. AleSv. Diplom.

15

vilegio congau

Dachworteholt. Jortheholm. Bothorp. Stenhas. Almsruth. Dimidium Toteholt cum silvis & pratis & cæteris ad se pertinentibus. Stenholt cum villulis suis Groneholt. Thorthet horp. Sunsphialholt. Birsethorp. Mulneholt cum silvis & pratis & piscationibus suis. Saxolfsthorp cum silvis & pratis & piscationibus suis. Mothorp in Hallandia cum silvis & pratis & cæteris attinentiis suis. Tertia pars decimæ totius parochiæ Esbiörnsthorp, qvam nos eis perpetualiter dedimus. Si qvis igitur sciens hanc nostræ constitutionis paginam contraire temptaverit, si non propriæ temeritatis audaciam corrigere con

ctione voluerit, tranqvillitatis & pacis religiosorum fratrum perturbator, excommunicationis vinculo innodatus, sancti Spiritus mucrone perfossus intereat, atqve cum judicü dies advenerit, extremæ dampnationi subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini no

Jhesu Christi, qvatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem promia pacis æternæ inveniant. Amen.

nostro Johan,

95.

1180— 1192. Abboten WILHELMS Bref till Abboten Hugo för JOHANNES Abbot i Lund. .

K. k. 6: 62. 1:0. 50. . Præmonstratensi Abbati. Amantissimo Patri & D. Hugoni Dei gratia Præmonstratensi Abbati, Frater Willelmus Beati Thomæ de Paraclito minister indignus, intimum dilectionis affectum. Dilectio, qua nos quondam invicem dilexisse probamur nos ad scribendum constanter impellit, quæ non renovari recentioribus possit officiis, quia, nisi fallimur, nullo tempore consenescit. Neque enim fas est studium torpere, quod æqua benignitas compensatione gratiæ muneratur. Pro venerabili autem fratre & Coäbbate nostro Johanne de domo Sanctæ Trinitatis in Lundis suscepimus apud clementiam vestram agendum, quia quem benignioris familiaritatis gremio confovemus, nec precibus ejus nec necessitatibus deesse volumus vel debemus, maxime cum ejus opinio a justitiæ tramite non excedat. Vir siquidem simplex & rectus est & recedens a malo. Nec apud paternitatem vestram eum velut ignotum commendamus, qui de vestri testimonii plenitudine gloriatur. Quod si forte quispiam auribus vestris quidpiam intulerit. Ore blasphemo, quo lædi debeat ejus opinio ad vestram memoriam veniat, quod beatus Jeronimus dicit; mendaces faciunt,

XAND. III:s af d. 2 Nov. 1179 (K. e. 1: 259) med samma ord; Påfv. CLEMENS III:s af år 1188 Ca. st. sid. 277.) och CELESTIN. III:s af år 1192 ra. st. s. 281): Mothorp in Hallandia & Glumstenswig. cum villis. pratis. silvis &. reliquis appendiciis suis; Påfv. GREGOR. IX:s af d. 22 Febr. 1228 (a. st. s, 108.) blott: de Mothorp; Bisk. Peter i Roskild af år 1211 ra. st. s. 90 jemf. Ärke-B. ANDREAS i Lund s. å. a. st. s. 92): Mothorp in Hallandia cum siluis. pratis. aquis, & piscationibus. & omnibus attinentiis in terra & circa mare iuxta Glumstenwit & quicquid ibidem habituri sunt iustis emptionibus & fidelium largitionibus.

gnioris familiasuscepimus apud

ne credatur yera dicentibus. Quod nec minus habet in, operum & ostensione virtutum, non ejus negligentiæ vel culpæ debetis id ipsum adscribere, sed vitio & malivolentiæ eorum, qui debuenant ejus onera supportare, tum, ve, stro amore tum religionis honore. Sed quid dicit Apostolus? Non omnium est fides. Fidelis autem Deus, qui non patitur suos tentari supra id quod possunt. Et hæc quidem, quæ loquimur, a viris religionis, excepimus, qui condolent super contritionem Joseph. Unum est igitur, carissime Pater, quod & rogamus, quod & supplicamus, ut bonori ordinis vestri providentes malos tollatis de medio, per quos domus defamatur, per quos ut audivimus, domus substantia deperit, & confunditur ordo. Novimus, Pater carissime, si tamen, (quod loquimur præsumptionis notæ non velitis adseribere) quod quædam personæ, quæ ordinis vel Ecclcsiæ vestræ columnæ videntur existere, talem & tantam prenominati viri personam, immo cum ipso totam domum suam sicut & nos nonnunquam ab ipsis accepimus persequi & corrodere dente canino non desinant, quæ etiam, si qua in eis inesset infirmitas, ad publicum certe proferre non debuissent, maxime cum unius membri læsio totum corpus respiciat. At vero, si quod absit, vestræ discretionis examen animositatem contradictorum atque rebellium in eadem domo non reprimat, Dominum Archiepiscopum, cujus est frequens & sollicita circa domos religiosas industria, noveritis manus scelerum ultrices apponere, & mediante judicio prædictæ domus enormitates sollicitudine paterna corrigere. Væ igitur eis per quos scandalum venit. Qui autem sunt illi? sine nostri sermonis excursu plenius a commeante discetis. 92.

1182—1183. *) Abboten WILHELMS Bref till Prior LAURENTIUS. i Kungelf.

K. k. 6: 55. n:o 39. Ad: Priorem de Cunungelle. Dilectis in Christo Laurentio Priori, & Enrico cæterisque in Coninguhelle Canonicam vitam professis frater Willelmus Sancti Thomæ de Paraclito minister indignus sic currere ad bravium vocationis supernæ, ut comprehendant. Nostis, carissimi, (scientibus enim loquimur) quod animi, qui veraciter amoris legibus astringuntur; nullo maris discrimine, nullo terra

[ocr errors]

o discutiuntur. Nec diffitemur, immo verius astruimus, quod sicut ignis olei perfusione validius inardescit, sic amor, si subtrahitur nonnunquam præsentia corporalis, ne mutuis foveatur alloquiis, scriptis tamen recentioribus incalescit. Inde est, quod absentes corpore spiritu præsentes præsentia vobis offerimus, ne vel apud vos concepta dilectio consenescat, vel occasione distantium corporum vis amoris fortasse languescat. Nuper

*) Dessa årtal uppgifvas af Langebek och Bartholin.

rime vobis conscripsimus statum vestrum certius cupientes agnoscere, quam aut si fortuna secundior favore divininitatis arrideat, gratulamur: sin rebus vestris tristior, opus invideat, damni communis infortunium deploramus. Est enim rationi congruum, ut quod commune datur, communiter sit ferendum. Cæterum ad vestram notitiam volumus pervenire, nos ad partes vestras navem nostram cum brasio in proximo velle dirigere, ut ex hoc fructum debitum percipere valeamus. Verumtamen super hoc volumus vestræ fraternitatis habere consultum, si videlicet nos Regum vestrorum vel aliorum vestrorum timere congressum oporteat. Sit igitur industriæ vestræ, nobis vel voce vel scripto præfigere partem tutiorem, ne nos expensam amittere contingat & laborem. Quod totum per latorem præsentium volumus, rogamus impleri.

93.

1182, d. 21 Dec.

Velletri, Påfv. Lucius III:s stadfästelse på Förbudet för Kyrkans Prelater att taga någon tionde af den jord, som Cistercienser-Ordens medlemmar med egna händer eller på sin kostnad bruka.

A. 1. d. 3. *). LUCIUS Episcopus seruus seruorum dej - venerabilibus fratribus - Eduensi & lingonensi Episcopis & dilectis filiis - abbatibus - prioribus - & aliis ecclesiarum prelatis meorum Episcopatibus constitutis - Salutem & apostolicam benedictionem - audiuimus et audientes mirati sumus - quod cum fratri bus - Cỳsterciensis ordinis - a patribus & predecessoribus nostris concessum sit & a nobis ipsis postmodum confirmatum - vt de laboribus quos propriis manibus - aut sumptibus excolunt - neminj decimas soluere teneantur - Quidam ab eis nichilominus contra indulta sedis apostolice - decimas exigere & extorquere presumunt - & sinistra interpretacione apostolicorum priuilegiorum capitula peruertentes - asserunt de noualibus debere intelligi - vbi de laboribus est inscriptum - Ceterum manifestum est omnibus qui recte sapiunt peruersam esse interpretacionem huiusmodi & intellectui sano contrariam - cum iuxta capitulum illud a prestacione decimarum tam de terris quas deduxerunt - uel deducunt ad cultum - quam eciam de terris cultis - quas propriis manibus - vel sumptibus excolunt - sint penitus absoluti - Nam si de noualibus tantum Romana ecclesia intelligi uoluisset - vbi ponimus de laboribus - de noualibus poneremus - sicut in priuilegiis quorundam apponitur aliorum - vnde quoniam ad commune detrimentum ecclesie non est dubium redundare - si contra sedis apostolice statuta impune se posse quis credat - que optinere debent perpetuam

*) Utur en af Ärke-Bisk. YSARNUS i Lund, d. 19 Jan. 1303, bevitnad afskrift, som ånyo blifvit af Abboten JOHANNES i Nydala vidimerad uti ett odateradt bref, A. i. d. 4. till Abboten P. i Saba.

« السابقةمتابعة »