صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

firmitatem - ne contra iam dictos fratres malignandi materiam ex hoc quisquam assumat - & quomodolibet ipsos contra iusticiam molestandi - per apostolica vobis seripta mandamus atque precipimus - Quatinus oninibus qui sub vestra potestate subsistunt - auctoritate nostra districtius prohibere curetis - ne fratribus fontenensibus - siue aliis omnibus eiusdem ordinis in vestris episcopatibus commorantibus -de noualibus seu aliis terris quas propriis manibus aut sumptibus excolunt - uel de animalium nutrimentis - decimas presumant aliquatenus extorquere - Si qui vero canonicj - clericj - monachj uel laicj contra priuilegia sedis apostolice predictos fratres decimarum exactione grauauerint appellacione remota - laicos excommunicacionis sentencia percellatis - Clericos autem ab officio suspendatis - & tam excommunicacionis quam interdicti sentenciam faciatis - usque ad dignam satisfaccionem inuiolabiliter obseruari. — Ad hec presenscium auctoritate precipiendo mandamus quatenus - si qui in fratres prescriptorum monasteriorum manus - violentas iniecerint eos accensis candelis excommunicatos publice nuncietis - & faciatis ab omnibus sicut excommunicatos districtius euitari - donec congrue satisfaciant predictis fratribus & cum litteris diocesanj episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectuj representent - Noueritis preterea eis indultum - vt in causis suis - quas uel ipsi adversus alios - uel alii aduersus eos habuerint - liceat eis fratres suos įdoneos ad testificandum adducere - atque ipsorum testimonio & propulsare violenciam - & iusticiam vendicare - Datum velletri XII kal. ianuarij.

94.
. 182, d. 30 Dec.

Lateran? Påfv. Lucius III: Förord hos Konung Knut för den efter Ilian utnämde Biskopen i Westerås EGIDIUS.

H. 2: 8. Lucius Episcopus, Servus Servorum Dei, Kanuto illustri Regi Svecie, Salutem et Apostolicam benedictionem: Ecce juxta precum tuarum instantiam ac promissionem nostram, mittimus ad te, dilectum filium nostrum Egidium, quem confecimus Episcopum Arosiensem, loco Iliani demortui, virum utique pium, prudentem et honestate conspicuum, nobisque inter alios fratres nostros, suis exigentibus meritis, specialiter , charum, concesso sibi plene Episcopatus officio per dioecesin Arosiensem, que Tue nunc jurisdictioni existit, ut eradicet paganismum, exstirpet nociva, plantet christianismum et similia salutaria, prout queque, secundum datam sibi a Deo, prudentiam, viderit facienda et omittenda. Rogamus igitur Regiam celsitudinem Tuam, quatenus ipsum, imo versus nos in ipso, recipias, alacriter et honorifice tractes, et a subditis tuis omnibus, præsertim in supernominata dioecesi habitantibus, ei facias dignam honorificentiam exhiberi, ut devotio, quam te ad Apostolicam sedem habere confidimus, clareat in effectu, et nos ac fratres nostri, per hoc, merito, in tua charitate crescamus, idemque Episcopus Egidius, cujus sacra, tissimo officio, animarum noster summus Episcopus, Deus benedicat, qui per se et suos, grata sibi . poterit vicissitudine despondere ad tuam dileotionem, perpetuis temporibus obligetur. Datum L... HII Kalend. Januar. Pontificatus nostri anno secundo.

9,5.

. 1183-1185, d. 21. Mars.

Verona.

Påfv. Lucius III:s ytterligare stadfästelse på förbudet för kyrkans Prelater att taga pågon ti

onde af den jord Cistercienser-Ordens medlemmar med egna händer eller på sin bekostnad bruka.

A. 3. §. 2: 6. ) LUCIUS Episcopus seruus seruorum dej - venerabilibus fratribus ;- archiepiseopis - & episcopis - & dilectis filiis - abbatibus - prioribus - Decanis archidiaconis - archipresbiteris - & vniuersis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste peruenerint - salutem et apostolicam benedictionem - audiujmus & audientes mirati sumus - quod cum dilectis filiis nostris fratribus ordinis Cisterciensis a patribus & predecessoribus nostris concessum sit a nobis postmodum confirmatum - ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt nemini decimas soluere teneantur. quidam ab eis nichilominus contra apostolice sedis indulgenciam - decimas exigere & extorquere presumunt • & praua & sinistra interpretacione apostolicorum priuilegiorum Capitulum peruertentes - asserunt de noualibus debere intelligj - ubj de laboribus est inscriptum,, . Quoniam igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt interpretacionem huiusmodj peruersam esse & intellectuj - sano contrariam vniuersitatj uestre per apostolica scripta precipiendo mandamus - Quatinus omnibus parrochianis. uestris auctoritate apostolica prohibere curetis - ne ullatenus contra predictos fratres materiam accipiant malignandj - nec de aliquibus terris - quas propriis manibus - aut sumptibus excolunt - non tantum de noualibus - sed eciam de terris antiquitus cultis quomodocumque teneantur ab illis - siue de nutrimentis animalium suorum quisquam ab eis

lis - pro eo quod animalia ipsorum in pastura uel custodia sua habeant decimas exigere uel quomodolibet extorquere presumat. - Nam si de noualibus uellemus intelligi - ubj de laboribus ponitur - de noualibus poneetur - sicut in priuilegiis quorundam apponitur aliorum - Quia uero non est conueniens ut, contra sedis apostolice indulgencias temere veniatur. que obtinere debent inuiolabilem firmitatem uobis per apostolica scripta precipiendo mandamus - ut si quj monachi - canoniej- clericj- uel laiej - contra priuilegia sua - memoratos fratres - super decimarum uel aliarum libertatum - exactione grauauerint - appellacione remota - clericos, ab officio-susspendatis - laicos autem excommunicacionis sentencia percellatis:- & tam susspensionis quam excommunicacionis faciatis usque ad dignam satisfactionem sentencias obseruarj - Quod si a sede apostolica littere impetrate fuerint - quarum occasione - quis ab aliis decimas exigere - uel aliud contra priuilegia uel indulgencias eorum ab ipsis extorquere nitatur - respondere illis minime teneantur - In quibus eciam si inhibita fuerit appellacio - nichilominus appellandj habeant facultatem - nisi pro bono pacis spontanea cum aliquibus composuerint uoluntate - Quod si alique composiciones inter eos & aliquos pacis intuitu & utriusque partis consensu facte fuerint - illas perpetuis temporibus ratas & inconcussas permanere faciatis - si tamen de consciencia & approbacione abbatis & fratrum - constiterit processisse - ad hec presencium auctoritate precipiendo mandamus - quatinus - siquis eorumdem parrochianorum uestrorum in sepedictos fratres uiolentas manus iniecerit - eum candelis accensis excommunicatum publice nuncietis & tanquam excommunicatum faciatis ab omnibus euitarj - donec eisdem fratribus congrue satisfaciat - & cum litteris dyocesanj Episcopj - rei ueritatem continentibus apostolico se conspectuj representet - Datum verone XII kal. aprilis.

*} Efter Påfv. AlexandER IV:s stadfästelse, dat. Viterbo d. 20 Jun. 1257, som af Bisk. Olof i Roskild blisvit vidimerad d. 1 Maj 1306.

96.

1185, d 5 Nov.

Verona.

Påfv. Lucius III:s Skyddsbref för Upsala Ärke-Biskopsstol och dess erhållna gods, hvar

ibland särskilt nämnas: en gård i Upsala, sanit Ramby, Collem, Ljusabeck, Elfkarleby fiske och en gård på Munsö.

A. 1. a. 3. *)

LUCIUS EPISCOPUS SERUUS SERUORUM DEI. VENERABILI FRATRI JOHANNI VpSALENSI ARCHIEPISCOPO EIUSQUE SUCCESSORIBUS CONONICE SUBSTITUENDIS IN P. P. M. Ex iniuncto nobis apostolatus officio fratres et coepiscopos nostros tam vicinos quam longe positos sincero caritatis affectu debemus diligere et ecclesijs in quibus domino militare noscuntur suam dignitatem et iustitiam conseruare. Eapropter venerabilis in domino frater tuis iustis postulationibus clementer annuimus. et vpsalensem ecclesiam eui deo auctore preesse dinosceris. sub beati Petrj et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones quécumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet. aut in fu*) Finnes i B. 2: 202. samt i A. 1. d. 5, den första bland 3:ne af Notarius Publicus Petrus

TIDECHINI i Upsala d. 17 Oct. 1432 vidimerade Bullor.

turum concessione pontificum largitione regum. uel principum oblatione fidelium. seu alijs iustis modis prestante domino poterit adipisci. firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec proprijs duximus exprimenda uocabulis. Mansionem in vpsalia cum pertinentijs suis. Rambý cum pertinentijs suis. Collem cum appendicijs suis. 'Liusabec "). cum pertinentijs suis. Piscationes in elwakarlaby cum attinentijs suis. & Mansionem in Munseo cum pertinentijs suis. Libertates et immunitates a regibus et personis alijs - rationabiliter ecclesie uestre. tam in colonis quam in alijs indultas. ratas habemus. et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sanccimus. Statuimus insuper. et sub interminatione anathematis inhibemus. ne uacante ecclesia tua res eius diripere. aut eam quomodolibet perturbare uel archiepiscopi electionem canonicam impedire. quecumque persona dampnabili temeritate presumat. Prohibemus insuper ne interdictos uel excommunicatos tuos ad officium aut communionem ecclesiasticam. sine conscientia uel consensu tuo quisquam admittat. uel contra sententiam tuam canonice promulgatam. aliquis uenire presumat. nisi forte periculum mortis immineat. ut dum presentiam tuam habere nequiuerint. per alium secundum formam ecclesie satisfactione premissa oporteat ligatum absoluj. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare. aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere. minuere. seu quibuslibet uexationibus fatigare. sed omnia integra conseruentur. eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salua sedis apostolice auctoritate. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit. secundo tertioue commita. nisi reatum suum digna satisfactione correxerit. potestatis honorisque sui careat dignitate. reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore ac sanguine dej et domini redemptoris nostrj iesu christi aliena fiat. atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura seruantibus sit pax domini nostrj iesu christi. Quatinus et hic fructum bone actionis

districtum iudicem, premia eterne pacis inueniant. AMEN. amen. AMEN.

Inom en cirkel med omskrift:

deus salutaris noster adiuua nos läses: Sanctus Sanctus į Ego Lucius catholice ecclesie episcopus. $3. PETRUS. PAULUS.

(Namntekningen).
LUCIUS.
papa. III.

Ego

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

1) limpabech A. 1. d. 5. linpabec B. 2: 202.

+ Ego THEODINUS Portuensis & S:te (Ruffine ?) sedis episcopus ss.
+ Ego HENRICUS Albanensis episcopus ss. . ,
+ Ego THEOBALDUS hostiensis & velletrensis episcopus. ss.
+Ego JOHANNES tit. sancti Marci presbiter Cardinalis ss.
+ Ego LABORANS. presbiter cardinalis. s. Marje transtjberjm. tit. Calixtí ss.
+ Ego PANDULFUS. presbiter cardinalis. tit. basilice. XII. Apostolorum.ss.
+ Ego ALBERTUS diuina permissione tit. sancte crucis in ierusalem

presbiter cardinalis ss.
+ Ego Melior presbiter Cardinalis Sanctorum Johannis & Paulj tit.

Pagmachie ss. + Ego ADELARDUS. tit. santi Marcelli presbiter Cardinalis. ss, + Ego ARDITIO Diaconus Cardinalis sancti Theodorj. ss. ; + Ego GRATIANUS Sanctorum Cosme & Damiani Diaconus cardinalis. ss, + Ego SOFFRED sancte Marie in via lata diaconus Cardinalis. ss. + Ego ROLLANDUS sancte Marie jn porticu diaconus. Cardinalis. ss. + Ego PETRUS diaconus Cardinalis sancti Nicholai in carcere Tuscu

lanensi ss. + Ego RADULFUS Sancti Georgij ad uelum aureum diaconus Cardinalis. ss.

Datum. Verone. per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiterj Cardinalis et Cancellarii. Nonis. Nouembris. Jndictione quarta, Incarnationis dominice. Anno. Mo. Co. LXXXV. Pontificatus vero domini LUCII. Pape III. Anno Quinto.

Blybullan vidhänger i gula och röda tvinnade silkestrådar.

97.

I 186.

Lund.

Konung Knut WALDEMARSSOns stadfästelse på framfarna Konungars gåfvor till Lunds Domkyrka och der gjorda inrättningar m. in.

B. 1: 14. Confirmacio dotacionis & priuilegiorum ecclesio įundensis per kanutum

regem. regis waldemari filium.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego KANUTUS. regis walde- mari filius. per dei graciam et disposicionem. regni danorum monarchiam

tenens. Cum sederem in solio in ciuitate lundensíum que est metropolis danie. pro disponendis prouinciarum negociis. Intellexi et cognoui bonum esse. et ecclesiasticis vtilitatibus necessarium. ad cautelam futurorum. predia deo collata et annuales census atque possessiones. regia munificencia dona

Sv. Dipl.

16

« السابقةمتابعة »