صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

Ärke-Bisk. ABSALONS" skrifvelse till Påfven angående Primatet öfver Sverige, med anhållan, att Sveriges Ärke-Biskop och Biskopar, hvilka ofta, med förebärande af Kongl. Befallningar såsom hinder, ej hörsammat kallelser af deras Primas, måtte förmås till denna skyldighets uppfyllande: uppsatt af Abbot WILHELM i Ärke-Biskopens namn.

K. k. 6: 77. N:o 80

In persona Archiepiscopi Lundensis de primatu Suetiæ 1).

Sedes Apostolica, quanto longius a nobis semota videtur, tanto frequentius, irruentibus malis, multis afflicti injuriis, sanctissime pater, consilium & auxilium a vestra gratia expetere perurgemur. Experta siquidem gratia præteritorum confert nobis fiduciam futurorum. Notitiam itaque, pater, vestram credimus, immo scimus non excesisse a prædecessoribus vestris & gratia vestra donatos honore in privilegiis sedis Apostolicæ in Regno Dacia atque Suetiæ, & Ecclesiam nostram ab antiquo ejusdem Suetiæ Primatiam obtinere. Verum, quia populus illius regni minus est obsequiis divinis subjectus, nobis honor debitus vix aut nunquam impenditur. Inde est, quod Archiepiscopus & ipsius suffraganei convenire negligunt, & nonnunquam edictis regalibus se detineri in excusationem ad nostram citationem prætendunt. Si qua igitur ibi aliquando fuerint corrigenda, noverit Sanctitas vestra, quod omnia permanent impunita, cum & nobis ea denegetur corrigendi libertas. Paternitatem itaque vestram super hoc dignum duximus consulendam, rogantes, ut ab hoc, quod citationes nostras devitant, severitatis Apostolicæ rigorem sentiant, ne tale quid ulterius attentare præsumant.

105.

I 197-1202.

Abbot WILHELMS Bref till Biskop JERPULF i skara.

Ad Episcopum Scarotensem.

K. k. 6: 38. n:o 16.

Reverendissimo patri & Domino I. Dei gratia Scarensi Episcopo, frater W. beati Thomæ de Paraclyto minister indignus, in plenitudine dierum plenitudinem gaudiorum. Multiplici, Pater & Domine, laude prosequimur, quod

1) Denna titel finnes i förteckningen öfver Abbotens skrifvelser i K. k. 6: 9. n:o So, men öfverskriften vid brefvet, a. st. s. 77. är blott: In persona Domini Lundensis. Artalen 1177 och 1199 antagas af Langebek och Bartholin. Till Ärke-B. ABSALON finnes flere bref af Abbot WILHELM, men de angå ej Sverige.

quod a vobis non spiritu sed carne remoti gratiam vestræ sanctæ familiaritatis & amoris assequimur, sicut anno præterito literis vestris nobis innotuit, & relatu suo in auribus nostris præsentium lator exposuit. Utinam aut opus processisset aut meritum, quod tantæ dignationi responderet, quia nec conscientiam faciei rubor contorqueret, nec de non exhibito tantæ gratiæ & amoris officio miserum animum dolor afficeret. Novimus enim etiam in bonis & honestioribus moribus non facile reperiri, quod homo pannosus & humilis ab excellenti jam valeat in benedictionibus.

[ocr errors]

Reliqua hujus Epistolæ desunt.

106.

1198 d. 26 Sept

Perugia.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Bref till den ny valde Ärke-Bisk. OLOF i Upsala att Pallium skulle, genom Ärke-Bisk. i Lund, honom tillställas.

F. 1: 5. K. m. 1: 221, An. 1. Ep. 374.

Innocentius &c Dilecto filio Vpsalensi Electo Salutem &c.

....

Receptis tam dilectorum filiorum Capituli Vpsalensis Ecclesie litteris quam plurium aliorum, qui pro Pallii datione apud Nos vehementer instabant, de tua fuimus promotione gavisi, qui sperantes in Domino, quod eo adivante commisse tibi administrationis officium debeas salubriter exercere ad augmentandum tue dignitatis honorem, quem in susceptione pallii es cum potestatis plenitudine suscepturus, prompto favore libenter intendimus ad instantiam dilectorum filiorum Tobie Nuncii Venerabilis fratris nostri... Lundensis Archiepiscopi, et Walteri Nuncii tui petitionibus preditorum clementius annuentes. Vnde nos ipsum de Beati Petri corpore sumptum, plenitudinem videlicet Pontificalis officii tibi transmittimus uti tibi per Venerabilem Fratrem nostrum... Lundensem Archiepiscopum vice nostra sub ea forma iuramenti quam expressam ei sub Bulla nostra transmittimus assignetur. Tu vero tanquam vir providus et discretus illud de manibus eiusdem Archiepiscopi juxta predictam formam cum omni devotione suscipiens, eo in festivis diebus, et aliis temporibus, que in Ecclesie tue privilegiis exprimuntur utaris ita, videlicet ut ex tante culmine dignitatis spiritum tibi superbie non assumas, sed quanto fueris preeminentior dignitate tanto iuxta illius Magistri exemplum, qui eum qui major inter discipulos suos erat fieri voluit iuniorem, ministrari non veniens, sed causa humilitatis aliis ministrare te omnibus humiliorem exhibeas te potius exaltandum humilitate sciturus Misericordie quoque operibus iugiter te prestes intentum, que beatos suos efficit sectatores, eosdem angelica veritate consecuturos misericordiam attestante. Omnibus etiam hominibus te reddas af

Sv. Dipl.

17

fabilem, et si fieri potest secundum Apostolum cum omnibus pacem habeas, ut pacificus vocari Dei filius merearis, te cum eodem Apostolo semper ad anteriora posteriorum oblitus extendas, manusque tuas reddens in operibus innocentes, Sic ea lucere facias coram hominibus ad subditos tuos exempla bonorum multiplicata transmittens, ut Deus magnificetur in illis, et lucerna tua iugiter super candelabrum ardens omnibus introeuntibus in domum Domini viam absque offendiculo prebeat expeditam. Ad quorum operum fortius fulcimentum non desint opera caritatis sine qua cum ipsa ceteris virtutibus preeminentior habeatur, nichil omnino creditur esse perfectum, imo nullam retinet operatio firmitatem, nisi caritatis fuerit radice subnixa Inter cetera vero, que tibi ex officio imminent facienda tuum sit studium speciale Romanam Ecclesiam Matrem tuam in omnibus, et per omnia revereri, atque mandata, et institutiones ipsius, utpote inter omnes Ecclesias ex divina provisione primatum per Beati Petri merita obtinentis, studeas irrefragabiliter observare. Dat. Perus. VI. Kal. Octobris Anno Primo.

107.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUS III:s uppmaning till Konungarne i Sverige och Danmark, samt Svenska Jarlen att försvara kyrkan och de Andelige i Norrige emot Konung SVERRE.

Illustri Regi Dacorum.

K. m. 1:226. An. 1. Ep. 383.

Tam Cleri quam populi Norwagiensis promerentibus culpis permittente Domino credimus accidisse quod usque adeo in vos & totum regnum Norwagia tyrannica Sueri crudelitas & violentia detestanda prævaluit ut & regnum nec electione Principum, prout accepimus, nec ratione sanguinis occuparit, & in viros ecclesiasticos ipse quondam ecclesiastico (sicut dicitur) functus officio debacchetur, Ecclesias opprimat, Clericos, persequatur, affligat pauperes, & sæviat in potentes: ita ut divino credatur accidisse judicio, ut qui secundum etiam suam assertionem illegitime natus ad sacros non fuerat ordines promovendus, contra sanctiones canonicas assumptus ad eos, fortius in illos desæviat qui in ordinatione ipsius statuta canonum non servarunt. Miramur autem, non de Deo, qui ad correctionem vestram ejus tyrannidem hactenus toleravit, nec de ipso, cujus spiritus obstinatus in malo malum dediscere, assuetus iniquitati, non potest, sed de his qui apostatam, sacrilegum, & nefandum adhuc etiam sacrilega temeritatis ausu sequuntur, & ei præbent auxilium & favorem, cuius tyrannidem persequi potius pro viribus tenebantur. Licet autem ad edomandam ejus versutiam frequens ma

naverit ab apostolica sede mandatum, nondum tamen sic ejus potuit perversitas refrænari, quin adhuc quibusdam eum in suarum sequentibus perniciem animarum, in quadam parte Norwagia dominetur, & in ea rabiem superet aquilonis. Qui ut amplius vos & universum Norwagia .populum circumveniret, & auctoritate apostolica regnum sibi ostenderet confirmatum, bonæ memoriæ Celestini Papæ prædecessoris nostri Bullam falsare non timuit, qua varias literas sigillavit. Sed is cui manifesta sunt omnia, ejus falsitatem detexit. Ne autem ejus perversitas desæviat in insontes, serenitatem regiam rogamus, monemus, & exhortamur in Domino, ac per apostolica scripta mandamus, quatenus ad defendendas Ecclesias, Clericos in sua libertate tuendos, liberandos pauperes & potentes de manu persecutoris illius, immo etiam ad dejiciendum monstrum illud, quod his solis parcit quibus nocere non potest, taliter accingaris, ut & a Deo retributionem æternam & nostram consequi gratiam specialius merearis: persecutoribus tantæ iniquitatis assistas, resistas sequacibus; ita quod membrum illud diaboli non possit in regno Norwagia denuo debacchari, aut persecutionem in Ecclesiis ulterius suscitare. Datum apud civitatem Castellanam, II. Nonas Octobris. In eundem modum illustri Regi Suetiæ In eundem modum nobili viro Comiti Suetiæ.

108.

1198 d. 13 Nov.

Lateran.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Bref till ärke-Biskop ABSALON i Lund, rörande afskaffandet af åtskilliga ifrån Christendomens början i landet bibehållna missbruk, särdeles vid proste-ting, som hållas i stället för Biskops-visitationer, och vid giftermål i förbudna leder. K. m. 1: 248. Ep. An. 1. 421.

Absaloni Lundensi Archiepiscopo.

Nostris fuit auribus intimatum quod cum propter inundationem aquarum in terra vestra impedimentis fossatorum obstantibus sit accessus difficilis & regressus, ab eo tempore quo ibidem fuit fidei novella plantatio est statutum, & usque ad hæc tempora observatum, ut Præpositus, qui ibidem, quantum licet, vices gerit Episcopi, temporibus illis quibus facilior patet ingressus, apud unamquamque Ecclesiam propter magnitudinem parrochiæ & universitatem delinquentium quatuor diebus, si voluerit, maneat, synodum ibi celebraturus indictam. Vbi si quis accusatus fuerit, & reatum suum confessus in publico, condigna ei pœnitentia injungitur pro excessu, pœna pecuniaria pro eo de quo fuit sponte confessus postmodum puniendo. Si vero crimen inficiatur objectum, cum duodecim parochianis suis denominatis innocentiam suam præstito juramento purgabit. Si qui vero in purgatione defecerint, vel ad synodum venire contempserint, ad proximam Ecclesiam secundæ synodi vocantur pro contumacia corrigendi: qui si forte

non venerint, vel incorrigibiles ibi apparuerint, ad tertiam Ecclesiam tertiæ synodi legitime citabuntur: & si incorrigibiles adhuc extiterint, pro contumacia sua anathematis sententia ferientur. Nunc autem populi ejusdem terræ volentes sua colla subtrahere synodalibus institutis, cum majoribus, qui præficiuntur aliis jure fori, consilio inito, eis non modicam quantitatem pecuniæ promiserunt, ut eorum auxilio & favore suffulti, si fuerint in synodo accusati quod excommunicatis communicare præsumpserint, non teneantur super hoc respondere, & quantumcunque legitime quis ad synodum sit citatus, si venire noluerit, propter contumaciam non possit vinculo excommunicationis astringi. Illud etiam valde reprehensibile de novo inter alias consuetudines perniciosas obrepsisse dolemus, quod quantumcunque quis deliquisse noscatur, non nisi ad satisfactionem unius marcæ solvendæ compelli possit; licet quandoque damna Ecclesiis vel aliis locis religiosis illata, longe majoris æstimationis existere videantur. Est etiam aliud quod Deo videtur & sacris canonibus inimicum, videlicet quia nituntur introducere violenter, ut quicunque de equestri ordine aliquam se in quinta vel sexta consanguinitatis linea contingentem duxerit in uxorem, Episcopo vel Præposito gerenti vices Episcopi marcham argenti persolvat, & sic eam, quoad vixerit, sibi invito Episcopo etiam valeat retinere. Si vero pedestrium fuerit consortio deputatus, dimidiam marcam argenti persolvat Episcopo, & sic consanguineam suam quoad vixerit non dimittet. Vestræ igitur universitati per apostolica scripta mandamus atque præcipimus quatenus id quod a prima fidei plantatione super synodis celebrandis & corrigendis excessibus noscitur rationabiliter introductum, & laudabiliter hactenus observatum, faciatis inviolabiliter observari, quoslibet temere resistentes per districtionem ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Perniciosam vero consuetudinem de satisfactione unius marcæ, quantuscunque · videatur excessus, & de matrimoniis, quæ licet minus legitime contracta inter consanguineos dato pretio stare consueverunt Episcopo renitente, facientes penitus aboleri, si quos ita conjunctos esse noveritis, aut tueri volentes sub hujus prætextu consuetudinis matrimonia contrahenda, vel quæ taliter sunt contracta, nisi tantam præsumptionem secundum canonicas institutiones ad monitionem vestram digna satisfactione correxerint, sublato appellationis obstaculo, excommunicatione notetis, & tanquam excommunicatos usque ad satisfactionem condignam auctoritate Apostolica nuncietis ab omnibus arctius evitandos. Quocirca fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus si dicti Præpositus & Prælati mandatum nostrum noluerint vel contempserint adimplere, tu eos ad hoc monitione præmissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Nullis literis obstantibus veritate tacita &c. Datum Laterani Idibus Novembris.

« السابقةمتابعة »