صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors][merged small][merged small]

Påfv. INNOCENTIUS III:s Svar till Ärke-Bisk. ABSALON och Dom-Capitlet i Lund, rörande sättet att genom skötning, d. y. s. jords läggande uti en flik af Pallium eller på sjelfva altaret i ett kläde, göra testamente till kyrkor och kloster i Danska Riket.

K. m. 1: 248. An. 1. Ep. 422.

A. Archiepiscopo et Capitulo Lundensi.

Ex literis quas tu nobis, frater Archiepiscope, destinasti intelleximus manifeste quod regnum Daciæ, quantum ad ea quæ jus fori contingunt, consuetudinibus suis & institutionibus Regum suorum omnino regatur. vnde nullum usum testamentorum illius provinciæ habere contingit, qui alibi in ultimis decedentium voluntatibus secundum legalem observantiam custoditur. Si vero aliquis possessiones aliquas claustris vel aliis religiosis locis in bona valetudine, vel voluntate ultima constitutus vult pro suorum remedio peccatorum conferre, hanc Ecclesiæ conferendi formam esse proponis, quod in hujusmodi donationibus modicum terræ consuevit assumere, aut in extremitate pallij, quod manu Episcopi vel cujuslibet alterius Prælati Ecclesiæ sustinetur, aut super ipsum altare aliquo involutum panniculo cum debita humilitate ponendum, sub testimonio videntium & audientium, forma donationis hujusmodi subsequente, quæ scotatio vulgariter appellatur. Verum quia hujusmodi donatio malitiose a quibusdam cavillatoribus, sicut asseris, impeditur, a nobis humiliter postulasti, ne loca religiosa & Ecclesiæ, quibus multæ possessiones sub scotatione hujusmodi sunt collatæ, ab aliquibus possint vel debeant temere perturbari, paterna debeamus solicitudine providere. Nolentes igitur ut tales constitutiones, quas diuturnitas temporis, ut asseris, observavit, & usus consuetudinis hactenus approbatæ retinuit, temeritate qualibet infirmentur, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus donationes eorum quæ sub obtentu consuetudinis claustris, Ecclesiis, vel quibuslibet locis religiosis pie ac provide conferuntur, vel etiam sunt collatæ, faciatis irrevocabiles observari, cum hujusmodi signum, quod scotatio dicitur, non tam factæ donationis quam traditæ possessionis sit evidens argumentum. si quos contradictores inveneritis aut rebelles, auctoritate freti apostolica, per censuram ecclesiasticam, monitione præmissa, sublato appellationis obstaculo compescentes. Datum Laterani XVI. Kal. Decembris.

I IO.

1198 d. 23 Nov.

Lateran.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Stadfästelse för Ärke-Biskop ABSALON i Lund och hans efterträdare på den af Påfv. ADRIANUS IV gifna rättighet att vara Sveriges Primas, och i anledning deraf inviga ärke-Biskoparne i Upsala.

K. m. 1: 246. An. 1. Ep. 419.

Absaloni Lundensi Archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

In eminenti apostolicæ sedis specula disponente Domino constituti, salubriter injuncti nobis officij exequimur actionem, si ea quæ per antecessores nostros ad salutem fidelium instituta noscuntur, consensu nostro firmamus, & ne cuiuslibet temeritatis quatiantur incursu, exactam diligentiam adhibemus. Cum enim Ecclesiæ suæ promiserit Dominus, dicens, Pro patribus tuis nati sunt tibi filij, constitues eos principes super omnem terram, illi bene videntur patribus successisse, atque utiliter impositum gerere principatum, qui non potestate lætantur, sed ad salutem eorum qui gubernandi sunt, cum timore ac tremore creditæ potestatis auctoritatem exercent, studentes semper antecessoribus suis in bonis actibus conformari, & quæ laudabiliter ab eis facta sunt, & servare in semetipsis, & aliis nihilominus servanda monstrare. Hac itaque nos suscepti officij consideratione inducti, & felicis memoria Adriani Papæ antecessoris nostri vestigiis inhærentes, quod ipse de confirmatione regni Suetiæ cum fratrum suorum consilio & voluntate constituit, nos etiam firmum & illibatum perpetuis temporibus decernimus permanere. Constituit enim quod Lundensis Archiepiscopus, qui pro tempore fuerit, super regnum illud primatum semper obtineat, & ordine quo subsequitur, debeat ei præesse: qui tanto frequentius, & utilius illi terræ, quæ ad salutem fidelium pertinent, ministrabit, quanto necessitatem eorum atque defectum e vicino plenius poterit intueri. Pallium enim antecessori tuo tribuit, ut Archiepiscopum in regno Suetiæ quam citius opportunitas occurreret ordinaret, & Pallium nostra ei vice conferret, eo quidem ordine observato, ut videlicet is qui per Lundensem Archiepiscopum Metropolitanus ibi fuerit institutus, gratiam consecrationis per manum Archiepiscopi Lundensis adeptus, ipsi & Lundensi Ecclesiæ, salva fidelitate Romanæ Ecclesiæ, fidelitatem & obedientiam juramento promittat. Pallium sane taliter consequetur. Nuncius Lundensis Ecclesiæ siquidem cum nuncio illius Ecclesiæ pro impetrando Pallio ad Ecclesiam Romanam accedat; & cum illud a Romano Pontifice impetraverit, ad Lundensem Ecclesiam reportabunt. Lundensis autem Archiepiscopus illud accipiens, Archiepiscopo Suetiæ tribuet, & fidelitatem & obedientiam Romanæ Ecclesiæ jurejurando promittet. Metropolitano vero ibi ad honorem Dei & decorem domus suæ salutemque fidelium constituto Lunden

sis Archiepiscopus & dignitate primatus in perpetuum præsidebit, & ipse ei reverentiam & obedientiam tanquam suo primati humiliter exhibere curabit. Quod utique in bonæ memoriæ Stephano quondam Vpsalensi, qui a prædecessore tuo piæ recordationis Eschillo Archiepiscopo tempore felicis memoriæ Alexandri Papæ, eo præsente, Senonis ratione jam dictæ institutionis gratiam consecrationis accepit, & sub antecessoribus nostris bonæ memoria Lucio & Clemente secundum præscriptum ordinem in Iohanne & Petro supradictæ Ecclesiæ Episcopis, quos tua fraternitas in Archiepiscopos consecravit, & Pallium vice ipsorum antecessorum nostrorum contulit, dignoscitur adimpletum. Quoniam igitur hoc, sicut a prenominato Adriano antecessore nostro statum est, ita sub te et antecessore tuo effectum accepit, nos memorati Adriani & felicis recordationis Alexandri, Lucij, Vrbani, Clementis, & Celestini prædecessorum nostrorum Romanorum Pontificum vestigiis in tam laudabili opere inhærentes, nostro & fratrum nostrorum favore prosequimur, & firmum & illibatum perpetuis temporibus decernimus permanere. Nulli ergo &c. hanc paginam nostræ confirmationis &c. Salva apostolicæ sedis auctoritate. Si qua igitur &c. Datum Laterani per manum Rainaldi Domini Papæ Notarij, Cancellarij vicem agentis, IX Kalend. Decembris, Indictione II. Incarnationis Dominicæ anno MCXCVIII. Pontificatus vero Domini Innocentij Papæ tertij anno primo.

II I.

1

1198 d. 5 Dec.

Lateran.

- Påfv. INNOCENTIUS III:s Béfallning till ärke-Biskopen i Upsala att undersöka sanningen af den uppgiften att 2:ne Prester, oäkta födde, tvert emot Lateranska Mötets beslut blifvit vigde till Biskopar, och, om så förhöll sig, dem afsätta och dylikt för framtiden förekomma, med tillkännagifvande derjemte det ärke-Biskopen i Lund var befullmäktigad att tillse verkställigheten häraf.

Vpsalensi Episcopo.

K. m. 1: 262. An. 1: Ep. 444.

Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod cum quamplurimi Suetiæ Clerici non sint de legitimo thoro suscepti, qui ob suæ generationis erubescentiam altioris gradus culmen appetere nulla præsumptione deberent, contra constitutionem in Lateran. Concilio provida deliberatione innovatam venire nullatenus metuentes, episcopatuum dignitates inverecunde nimium obtinere contendunt, cum id fieri districtius in Concilio ipso vetetur; & quamvis adversus hujusmodi præsumptores, sicut accepimus, venerabilis frater noster Archiepiscopus Lundensis sæpe comminationes intenderit, & arctius inhibuerit ne tale quid præsumeretur ulterius, nihilominus præsumunt

agere perniciosius quod vetatur. Nuper etiam, sicut nostris est auribus suggestum, cum tres Clerici de legitimo matrimonio non suscepti, in tribus Ecclesiis cathedralibus adversus ea quæ superius annotavimus electi fuissent, bonæ memoriæ prædecessori tuo, cujus erant Ecclesiæ illæ jurisdictioni subjectæ, districtius vetuit ne illorum electionem ratam haberet, vel eis consecrationis munus impendere attentaret. Verum ille constitutioni prædictæ ac inhibitioni ejusdem Archiepiscopi obviare non metuens, duos eorum in Episcopos consecravit. Quod præfatus Archiepiscopus nolens relinquere impunitum, Episcopos illos ab officio inique recepto & consecrationem tertij a complemento suspendit. Quia vero illius terræ homines sunt adhuc rudes in fide, ac inter eos pro hujusmodi Clericorum excessibus antiqui hostis invidia stimulante, scandalum non modicum (sicut dicitur) est exortum, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus atque præcipimus quatenus inquiras super præmissis omnibus veritatem; & si rem noveris ita esse, Episcopos illos a pontificali officio sublato appellationis & contradictionis obstáculo, servato juris ordine, nostra fretus auctoritate deponas, & electionem tertij decernas irritam & inanem; ex parte tua & nostra districtius inhibens ne aliqui personas hujusmodi in Pontifices præsumant aliquatenus nominare. Quod si forte præsumpserint, tam electores quam eos qui electionem præsumptuose susceperint, ab officiis & beneficiis sine qualibet dilatione suspendas, & si restiterint contumaciter, ab eis reddas penitus alienos. Si vero mandatum nostrum non duxeris effectui mancipandum, noveris nos prædicto Archiepiscopo dedisse firmiter in mandatis ut te in prædictorum executione cessante, ipse auctoritate nostra quod mandamus exequi sublato appellationis obstaculo non omittat. Datum Laterani Nonis Decembris.

Scriptum est super hoc Lundensi Archiepiscopo.

II 2.

1198 d.
I

9

Dec.

Lateran.

Påfv. INNOCENTIUS III:s befallning till ärke-Biskopen i Lund att till almosors insamlande begagna icke verldsliga olärda personer, som genom sitt uppförande väcka förargelse, utan välsinnade andelige.

K. m. 1: 265, jemf. 566. An. 1. Ep. 450.

Archiepiscopo Lundensi.

Tuarum nos tenor literarum edocuit quod fratres Hospitalis sancti Johannis laici & illiterati ad partes illas mittuntur pro eleemosynis colligendis

quas

quas populus ex devotione pro sustentatione pauperum præfato loco mittere consuevit. Quia vero non sufficiunt per se loca omnia circumire, sibi Clericos, sacerdotes, laicos, etiam rudes, non religiosos, sed in nequitiis exercitatos assumunt, eorum pectoribus crucis characterem imponentes. Cumque gulæ & ebrietati deserviant, se valde inhonestos in aliis ostendentes, Clerum & populum graviter scandalizant, cum ipsi laici prioratuum fungantur officiis, & tam Clericis quam sacerdotibus præponantur; & non solum Episcopis inobedientes existunt, verum etiam quasdam immunitates, tanquam ab apostolica sede sibi indultas, præsumunt sibi temere vendicare. Cum enim in quadam Ecclesia baptismali eis a tuo prædecessore collata quidam nuper percutiens vicarium sacerdotem, ipsam Ecclesiam sanguinis effusione fœdasset, usque ad reconciliationem divina ibidem interdixisti officia celebrari. Sed nihilominus ipsi divina in ea officia celebrarunt. Sacerdotes insuper undecunque venientes ad eos, de quorum etiam conversatione & ordinatione nulla certitudo prorsus habetur, ad divinum officium sibi celebrandum recipiunt, Episcoporum assensu minime requisito. alios etiam Presbyteros ab officio suspensos per Episcopos suos pro suorum exigentia meritorum, iidem, cum sint laici, ad officia restituunt exequenda. Quidam præterea cum uxoribus suis in domibus propriis commorantur; quos, eo quod eis de suis aliquid conferunt annuatim, ita emancipare contendunt, ut aliis secundum leges terræ de sibi objectis respondere minime teneantur. Verum quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur libertate, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus si quos Clericos seu sacerdotes aut laicos a prædictis fratribus pro colligendis eleemosynis cruce falso signatos inveneris, his a quibus ipsos missos fuisse constiterit, per totam provinciam tuam, nostra fretus auctoritate, exhortationis hujusmodi officium interdicas; missos etiam, si laici fuerint, excommunicationis mucrone percellas; si Clerici vel Presbyteri fuerint, ab officio beneficioque suspendas. nullo prorsus privilegij beneficio vel appellationis refugio prævalente. Eos vero quos in prædicta Ecclesia lege tibi diocesana subjecta post interdictum tuum divina celebrasse cognoveris, ejusdem pœna suspensionis involuens, in ea, donec reconciliata fuerit, quemadmodum sacra præcipiunt instituta, officia non permittas divina celebrari. Presbyteros etiam suspensos ab Episcopis suis, & per dictos fratres ad officia sua temere restitutos, in eandem suspensionis sententiam nostra fretus auctoritate reducas. Alios vero quos ad respondendum aliis secundum legem terræ pro præmissa causa asserunt non teneri, nolumus excusari, quin eos ad respondendum sublato appellationis impedimento compellas. Datum Laterani V. Idus Decembris.

Sv. Diplom.

18

« السابقةمتابعة »