صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

& tranquillitati uestre paterna sollicitudine prouidere uolentes auctoritate nobis concessa prohibemus. ut infra clausuras locorum uestrorum claustri scilicet. seu grangiarum uestrarum. nullus rapinam uel uiolentiam. furtum. seu incendium committere. hominem capere. uerberare. uel interficere audeat. seu uiolentiam aliquam exercere. Si quis autem huic nostre confirmationis decreto scienter contraire presumpserit. aut infringere molitus fuerit maledictionem & iram omnipotentis dei & omnium sanctorum se nouerit incursurum. nisi reatum suum condigna satisfactione correxerit. Cunctis autem sepe predicto loco noueuallis sua iura seruantibus sicut in hac pagina continetur. sit pax domini nostri iesu christi. quatinus & in presenti fructum bone actionis percipiant. & in futuro eterne uite premia inueniant. Jtem mandamus episcopis. prepositis. & cunctis ecclesiarum prelatis. & in uirtute obedientie precipimus. ut quoscunque huius decreti nouerint transgressores eos esse excomunicatos. denuntient. Et nisi resipuerint. ab omnibus ecclesiasticis sacramentis sequestrentur.

Sigillet, i rödt vax, hängande på ett gult och rödt linneband; Se Tab. 3. n:o 3.

[blocks in formation]

Konung WALDEMAR II:s stadfästelse på hvad Esrom kloster ägde i Halland.

K. e. 1: 8o.

In nomine. sancte & indiuidue trinitatis & in virtute eiusdem. Ego WALDEMARUS. WALDEMARI Regis filius. Dei gratia Danorum Sclauorumque Rex. Dux Jutie & Dominus Nordalbingie. Considerans omnibus humani generis fragilitatem & incertam vniuscujusque mortem. & timens ne talentum michi a Deo traditum. sine lucro reportem. & nouissima mea mente sedulo reuoluens. hoc solum michi intueor fructuosum. si secundum mandatum Dei eiusque beneplacitum in hac breui vita vixero. & pacem & quietem regno michi commisso preuidero. & precipue religiosis. Deo. die noctuque famulantibus. & pro nobis contra aërias potestates armis spiritualibus pugnantibus. Inde est. quod fratribus nostris de Esrom omnes possessiones. habent in Hallandia. siue a patre meo. siue a fratre meo. vel ab aliis bonis viris. donatione vel emptione. seu concambitione adepti sunt. Auctoritate regia corroboramus. & sigilli nostri testimonio confirmamus. Colonos quoque ipsorum omnes ab uniuersis seruitiis & exactionibus regie iurisdictioni debitis. emancipamus. & absoluimus. Si quis autem ausu temerario hoc donatiuum nostrum atque priuilegium. infirmare presumpserit. non solum iram Omnipotentis Dei & indignationem, verum & nostram sentiet ultionem.

quas

[blocks in formation]

Konung WALDEMAR WALDEMARSSONS bekräftelse på Lunds Domkyrkas erhållna gods och fri

heter.

B. 1: 15.

Confirmacio libertatum et donacionum ecclesie lundensis per IValdema rum Regem.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Waldemarus. regis waldemari filius. per dei graciam et disposicionem. regni danorum monarchiam tenens. Cum sederem in solio. jn ciuitate lundensium. que est metropolis danie, pro disponendis prouinciarum negociis. jntellexi et cognoui bonum esse. et ecclesiasticis vtilitatibus necessarium ad cautelam futurorum. predia deo collata et annuales census atque possessiones. regia munificencia donatas a nostris antecessoribus. regia tuicione muniri et municione tueri. Vt nostra quoque confirmacione et testimonio. suscipiant firmitatem perpetuam. que per reges gloriosos antecessores nostros legittimam et inrefragabilem secundum leges regni susceperunt donacionem Sancte igitur memorie rex kanutus. cuius venerandis reliquiis feonensis ecclesia. immo. totius regni danorum decoratur amplitudo. În ciuitate predicta. deo et sancto martiri laurencio. monasterium instituit. predia et possessiones donauit. donata. auctoritate regali roborauit Et ex donatis. preposituram. et nouem sacerdotales prebendas. cum scolarum beneficio constituit. Jtem. de annuali censu eiusdem ciuitatis. qui ex antiqua consuetudine pro areis dari solet viginti septem marcas. jn dotem et desponsale ecclesie prememorate annis singulis perdonauit. Et in die dedicacionis coram multis et venerandis testibus. episcopis et presbiteris illius temporis. stabulariis et multis nobilibus diuerse etatis et ordinis. deo preside. eternaliter stabiliuit. Preterea. de omnibus terris. quas deo et glorioso martiri laurencio dedit. omnem regiam justiciam fratribus inibi pro tempore, deo famulantibus perpetim annuit. jta ut in potestate sit prepositi ceterorumque fratrum quidquid cause emerserit. tribus duntaxat exceptis. Hoc est. si quis colonorum extra pacem fuerit positus. pacem a rege redimat. substanciam eius. prepositus et fratres tollant Jtem. si expedicionem. predictorum quispiam neglexerit. erga regem emendet Equos reddarios non dent. nisi cum rex ipse. venerit. Nos itaque. in reddenda graciarum actione deo. eiusque genitrici marie. jntemerate virgini. quorum gracia et meritis. nos in thronum patrum meorum conscendisse credimus et confitemur. Has omnes donaciones et causarum prouentus. sicut sanctus ille instituit atque ordinauit. rata et inconwlsa permanere decernimus. atque auctoritate regia solidamus. Juxta hunc quoque priuilegiorum tenorem. que uel reges

predecessores nòstri. vel pontifices. seu alii boni et fideles viri. pro sui. suqrumque felici memoria. condiderunt. et aliquas terras. ad predictum locum dederunt. Tam has. quam cetera, fideliter illi loco oblata. in nostram suscipimus protectionem vt sicut jam dictum est, omnis regia justicia. que ex causis diuersis prouenire solet. jllis tantum que dicta sunt exceptis. preposito et canonicis attineat. Hec vt rata sint. Sigillo nostro cartam hanc signauimus. ad honorem regis regum qui uiuit et gloriatur deus benedictus. jn secula seclorum Amen Si quis prepotens, nobilis vel ignobilis. natus vel non natus. hanc constitucionem. vel immutare, vel violare seu fvnditus in irritum reuocare attemptauerit. sit de sorte eorum qui dixerunt domino. deo. Recede a nobis. scienciam viarum tuarum nolumus Sit de parte dathan et abiron Sit truci incendio deputatus. vbi ab aquis niuium. transitur ad calorem nimium Actum lundis Anno dominice incarnacionis. M°.CC.III. Gloriosissimj danorum monarchi. Waldemari. Anno primo. Domini Andree, Lundensis archiepiscopi quarti. Archiepiscopatus Anno primo,

122.

1204 d. 13 Nov.

Rom.

Påfv. INNOCENTIUS III:s tillstånd för Ärke-Bisk. ANDREAS i Lund att aflösa en bonde, som på en prest, den han träffat hos sin hustru, afskurit näsan och skadat tungan, och derföre ansågs såsom bannlyst; Dock skulle de utgifter som han annars bort använda på resan till Rom, lemnas till Heliga Landets försvar, och betalning dessutom erläggas i mån af hans tillgångar äfven för befrielsen för de mödor, som med en dylik Pelegrimsfärd voro förknippade, F. 1: 7. An. 7. Ep. 156.

Innocentius &c. Venerabili Fratri Lundensi Archiepiscopo Salutem &c.

Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod quidam Sacerdos dum consuesceret cum Vxore cuiusdam tui Villici nephariam rem habere, captus fuit a Villico, qui ei nasum abscidit, et lesit ipsum in lingua, nec tamen loquelam amisit. Vnde Presbyter ipse ad otium se transtulit Monachorum, ut suam salvare posset animam inter eos. Verum cum Villicus ipse super huiusmodi facto sibi petat absolutionem impendi a nobis, ut eum possis absolvere, postulastj. Quocirca Fraternitati tue per apostolica Scripta mandamus, quatenus si res ita se habet Villicum ipsum, qui tanquam excommunicatus vitatur, communioni restituas, ita quod expensas, quas esset facturus in itinere ad Sedem propter hoc apostolicam veniendo, mittat in subsidium Terre Sancte, yel in Christianorum auxilium, qui laborant in partibus illis contra perfidiam paganorum, et nihilominus laborem itineris redimat juxta proprias facultates. Dat. Rome apud S. Petrum Idibus Novembris Anno Septimo,

[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUS III:s Bref till ärke-Bisk. ANDREAS i Lund, angående en qvinna, som varit förlofvad med en Ädling, men, för att undvika giftermålet antagit doket; med befallning att hon antingen borde fullborda äktenskapet eller ordentligen ingå i någon Nunneorden. F. 1: 8. An. 8. Ep. 195.

Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri

Lundensi Archiepiscopo Salutem. &c.

Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod cum quedam mulier diocesana tua velum viduitatis coram duobus Abbatibus assumpsisset benedictione sollempni cum celebratione misse ac Letania sicut debuit accedente, postmodum quidam nobilis qui sex mensibus ante proponebatur mulierem eamdem mediantibus internunciis per verba de presenti, arra etiam interposita desponsasse, audito quod mulier ipsa velum assumpserat, misit ad eam ut desponsationem factam carnalis copula sequeretur. Tu vero postquam fuit ad tuam audientiam res perlata, inhibere curasti, ne ante discussionem negocii se carnaliter commiscerent. Postmodum autem a muliere ipsa in tua presentia constituta quesisti utrum consensisset in illum, et quare ab illo quereret separari. At illa se in illum consensisse confessa, dixit, quod audiverat eum esse lepra percussum, et ob hoc ejus fuerat abhominata complexus. Cum autem postmodum per testes idoneos tibi fuerit plenior facta fides, quod ante susceptionem veli mutuus intervenerat inter ipsos per verba de presenti consensus, Sedem duxisti apostolicam consulendam, utrum veli susceptio impediat matrimonium inter ipsos. Nos autem Fraternitati tue taliter respondemus, quod et si possit non inconsulte videri, quod ex quo matrimonium inter personas legitimas per verba de presenti contrahitur, illis viventibus in nullo possit casu dissolvi, ut vivente reliquus ad secunda vota transmigret, etiam si unus fidelium inter quos est ratum conjugium fieret hereticus, et nollet permanere cum altero sine contumelia creatoris, nisi forte secus fieret ex revelatione divina que superat omnem legem, sicut a quibusdam Sanctis legitur esse factum, Nos tamen nolentes a predecessorum nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, quod antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licet alteri conjugium reliquo etiam inconsulto ad religionem transire, ita quod reliquus ex tunc legitime poterit alteri copulari. Hoc ipsum tibi consulimus observandum in articulo prenotato, quamvis falsa sit causa propter quam ad susceptionem predictam mulier est inducta, cum sine qualibet tali causa id ipsum religionis obtentu facere potuisset. Porro licet predicta mulier videatur in veli suscepisse religionis habitum assumpsisse, si tamen velit in

*) F. 1. a. st. har vid detta och de 3 följande anmärkt år 1205, som dock ej instämmer med Pontif. An. VIII.

domo propria permanere quasi propositum castitatis in Seculo servatura, nichilominus consummandum est conjugium jam contractum, nisi se voto constrinxerit ad observantiam regularem, in quo casu compelli, ut relicto seculo religionis propositum exequatur. Datum II. Idus Januarij.

[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUs III:s tillstånd för samma Ärke-Biskop, som ernade tåga emot hedningarne (på Östersjöns östra kuster), att i den stad, der han hunnit utrota hedendomen, tillsätta en Biskop. F. 1: 11, An. 8. Ep. 197.

Innocentius &c. Eidem.

Cum de Christiani nominis injuria vindicata juste ac pie cogitans ex religioso mentis proposito contra paganos decreveris proficisci, auctoritate tibi presentium indulgemus, ut in Civitate, quam Paganorum eliminata spurcitia Christo juvante poteris ad cultum fidei Christiane redigere, Catholicum valeas Episcopum ordinare. Nulli ergo &c. Datum Idib. Januarij.

[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUS III;s bekräftelse på Ärke-Biskop ANDREAS SUNESSONS åt Svartbrödra Mun-
karne i Danmark gifna bifall att till allmänt Capitel sammanträda uti Allhelgona klostret i
Lund, hvars Abbot utvaldes till deras gemensamma Styresman.
F. 1: 12. An. 8. Ep. 198.

Innocentius &c, Eidem.

Gratum gerimus et acceptum, ac Fraternitati tue digna gratiarum prosequimur actione, quod sicut vir providus et honestus ad ea diligenti sollicitudine aciem tue considerationis extendis, per que valeat in Domo Domini Sacra Religio propagari. Ex tuarum sane perpendimus serie litterarum, quod cum ex injuncto tibi provisionis officio Ecclesie Regni Dacie visitares, prospiciens statum ordinis nigri Monachorum in pluribus vacillare, quod presertim ex diversarum regionum diversis consuetudinibus contingebat, ordinem ad uniformitatem reducere studuisti. Verum quum sine capite quantumlibet tenax disciplina resolvitur, et gregis sinceritas dissipatur, ad preces prelatorum ejusdem Ordinis, eis deliberatione provida concessisti, ut in certo loco certum sibi rectorem eligerent, qui utilitati totius ordinis et

« السابقةمتابعة »