صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

domo propria permanere quasi propositum castitatis in Seculo servatura, nichilominus consummandum est conjugium jam contractum, nisi se voto constrinxerit ad observantiam regularem, in quo casu compelli, ut relicto seculo religionis propositum exequatur. Datum II. Idus Januarij.

[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUS III:s tillstånd för samma ärke-Biskop, som ernade tåga emot hedningarne

(på Östersjöns östrą kuster), att i den stad, der han hunnit utrota hedendomen, tillsätta en Biskop

F. 1: 11. An. 8. Ep. 197, Innocentius &c. Eidem. Cum de Christiani nominis injuria vindicata juste ac pie cogitans ex religioso mentis proposito contra paganos decreveris proficisci, auctoritate tibi presentium indulgemus, ut in Civitate, quam Paganorum eliminata spurcitia Christo juvante poteris ad cultum fidei Christiane redigere, Catholicum · valeas Episcopum ordinare. Nulli ergo &c. Datum Idib. Januarij.

[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUS III:s bekräftelse på Ärke-Biskop ANDREAS SUNEssons åt Svartbrödra Mun

karne i Danmark gifna bifall att till allmänt Capitel sammanträda uti Allhelgona klostret i Lund, hvars Abbot utvaldes till deras gemensamma Styresman.

F. 1: 12. An. 8. Ep. 198. Innocentius &c, Eidem. Gratum gerimus et acceptum, ac Fraternitati tue digna gratiarum prosequimur actione, quod sicut vir providus et honestus ad ea diligenti sollicitudine aciem tue considerationis extendis, per que valeat in Domo Domini Sacra Religio propagari. Ex tuarum sane perpendimus serie litterarum, quod cum ex injuncto tibi provisionis officio Ecclesie Regni Dacie visitares, prospiciens statum ordinis nigri Monachorum in pluribus vacillare, quod presertim ex diversarum regionum diversis consuetudinibus contingebat, ordinem ad uniformitatem reducere studuistị. Verum quum sine capite quantumlibet tenax disciplina resolvitur, et gregis sinceritas dissipatur, ad preces prelatorum ejusdem Ordinis, eis deliberatione provida concessisti, ut in certo loco certum sibi rectorem eligerent, qui utilitati totius ordinis et saluti consuleret, cui etiam omnes tam Monachi, quam Abbates nigri ordinis universaliter obedirent. Cum igitur vniversitas Capituli generalis Monasterium omnium Sanctorum Lundense, locum ad conveniendum elegerint, et ejusdem Abbatem Cenobii sibi prefecerint in rectorem, ad comunem petitionem ipsorum, quod ab eis super hoc factum fuerat confirmasti, a nobis humiliter postulans et devote, ut dignaremur idem apostolico, munimine roborare. Licet autem tum propter Ecclesie honestatem, tum propter supplices preces ruas, quas ex sincera intentione procedere, quod provide factum est in hac parte velimus firmiter observari, quia tamén in talibus institutis aliqua de novo consueverunt emergere, que suadere possent aliquid immutandum volumus, et mandamus ut institutio memorata usque ad quadriennium inviolabiliter observetur, infra quod spatium nisi appareat aliquid, quod eam suadeat immutandam ex tunc auctoritate apostolica secure poterit confirmari. Dat. XV. Kal. Febr,

1 26.

1206 d., 19 Jan. Påfv. INNOCENTIUS III:s Svar på samma ärke-Bisk. anhållan, om bekräftelse på några af ho

nom gjorda stadgar, att dessa väl icke utan undantag kunde stadfästas, emedan de derigenom torde blifva såsoin en allmän lag ansedda, men att de inom Ärke-Biskopens område skulle vara gällande.

F. 1: 10. An. 8. Ep. 196. Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Eidem. Benedictus Deus, a quo bona cuncta procedunt, qui sicut scientiam sic et zelum tibi dignatus est impartiri, ut tamquam vir providus et honestus ad ea dirigas aciem tue mentis, que Sanctam illustrant Ecclesiam, et eam faciunt inter mundi tenebras radiare. In nostra sane presentia quarumdam institutionum tenor, quas ad propagandum decorem ecclesiastice honestatis fecisse dinosceris, extitit recitatus, in quibus juxta diversitates locorum et morum multa sicut speratur indigenis salubria statuisti. Licet autem ex parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, ut institutiones illas confirmationis apostolice dignaremur munimine roborare, ne tamen per confirmationem huiusmodi jus comune statuere videremur, eas non duximus ad cautelam specialiter confirmandas. Verum quoniam ex instituentis prudentia, institutorum presumimus honestatem, volumus et mandamus, ut ea que per te provida sunt deliberatione ştatuta, facias auctoritate nostra in provincia tua inviolabiliter observari. Datum XIIII. kalend. Februarii.

20

Sv. Dipl..

[ocr errors]

Rom.

I 27:

1206 d. 12 Jan. Påfv. INNOCENTIUS III:s uppmaning till Konung SVERKER II, att förekomma det andeliga inställas för verldslig domstol, att deras hus uppbrännas, m. ni.

A. 1. a. 4. B. 2: 198. INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Carissimo in christo filio. , Illustri Regi Suethie. salutem & apostolicam benedictionem. Non absque cordis amaritudine intelleximus. quod quidam laici de Regno Suethie in uiros ecclesiasticos damnpnabilem insolentiam exercentes. cum ipsi eorum subire iudicium. & secundum uoluntatem ipsorum ecclesias recipere. & dimittere contradicunt. illi domos eorum incendunt. & tam in personis quam in rebus eos molestant grauiter & affligunt. Cum igitur uexatores ecclesiastice libertatis. non tam spirituali quam materiali gladio sint arcendi. serenitatem regiam rogamus. monemus. & in domino exhortamur, quatinus presumptores huiusmodi ut a tali presumptione desistant. tradita tibi potestate compellas. Datum Rome apud Sanctum Petrum II. Jdus Januarii pontificatus nostri anno Octauo.

Blybullan bortfallen.

128.

I 206 d. 13 Jan.

Rom.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Bref till Ärke-Bisk. ANDREAS i Lund, med befallning att trälar, som för

våld på andeliga personer voro i bann, skulle sändas till Rom för att derstädes erhålla aflösning; men om de begått brottet för att befrias ifrån lydnaden mot sin husbonde, och om denne, genom deras frånvaro, skulle blifva betydligt lidande, kunde Ärke-Biskopen meddela aflösningen, och ålägga någon annan bot.

F. 1: 13. An. 8. Ep. 11. *). Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri. ....

Lundensi Archiepiscopo, Salutem &c.

Relatum est nobis, quod cum aliqui servi tue provincie propter injectionem manuum in clericum violentam in Canonem incidunt sententie promulgate, allegantibus dominis eorumdem quod carere mancipiis suis nolunt, venire ad Sedem apostolicam absolvendi non curant, per occasionem hujusmodi eludentes ecclesiasticam disciplinam. Quocirca Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eos venire compellas ad Sedem Apostolicam absolvendos, cum plus sit Deo quam homini deferendum, nisi fece- , rint hoc in fraudem ut subtrahant se obsequio dominorum , aut ipsi propter hoc sine sua culpa incurrerint grave dampnum, et in utrolibet casu poteris

*) Finnes äfvensom N:o 123 bland Decretales Gregorii IX, men med den felaktiga öfverskriften:

Lugdunensi Archiepiscopo.

eos ex indulgentia nostre permissionis absolvere cum nimis sint ab apostolica Sede remoti, sed in recompensatione laboris quem in itinere sustinerent aliam eis satisfactionem injungas, dummodo non sit tam gravis et enormis excessus, ut propter vitandum scandalum, et tollendum exemplum huiusmodi servi ad Servum Servorum venire debeant absolvendi. Datum Rome apud Sanctum Petrum Idibus Januarij, Pontificatus nostri Anno Octavo.

I 29.,

1206 d. 18 Jan.

Rom.

Påfv. INNOCENTIUS II:s befallning till Ärke-Bisk. i Upsala och dess Lyd-Biskopar att efter förutgången varning genom kyrkolagen hindra några Lekmän från att döma andeliga personer, dem egenmyndigt af- och tillsätta, uppbränna deras hus, m. m.

A. 1. a. 5. INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. venerabilibus fratribus. . Vpsalensi archiepiscopo. & Suffraganeis eius. salutem & apostolicam benedictionem. Non absque cordis amaritudine intelleximus. quod quidam laici de regno Suethie in uiros ecclesiasticos dampnabilem insolentiam exercentes. cum ipsi eorum subire iudicium. & secundum uoluntatem ipsorum ecclesias recipere & dimittere contradicunt. illi domos eorum incendunt. & tam in personis quam in rebus eos molestant grauiter & affligunt. Cum igitur uexatores ecclesiastice libertatis. ecclesie gladio sint arcendi. fraternitatj uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus presumptores huiusmodi. ut a tali presumptione desistant. monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Datum Rome Apud Sanctum Petrum XV. Kal. Febr. Pontificatus nostrj Anno Octavo.

Blybullan bortfallen.

[ocr errors][merged small]

Påsv. Innocentius III:s Bref till Ärke-Bisk. ANDREAS i Lund, med tillstånd att å Påfvens väg

par hålla visitation öfver hela Luods ärkestifts område och uppbära der vid fallande inkomster, äfvensom att med skickliga personer besätta de embeten, öfver hvilka Påfven, enligt Lateranska mötet, ägde att förordna; att l'ansaka och afdöma förekommande mål, och för vädjande deremot fastställa viss tid, efter hvars förlopp, om ej vädjemålet fullföljdes, domen skulle verkställas, samt att aflösa bannlyste, dem han ej ansåg för så grofva brottslingar att de borde göra Pelegrimsfärd till Rom.

F. 1: 14. An. 8. Ep. 194 Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri Lun

densi Archiepiscopo, Salutem &c.

Quia seculo senescente in sua senescit meditatione maria, et in sororis auxilium inardescens, Marthe negotiis occupatur, cogunt nos occupationes

assidue, quibus in hoc mundi vespere plus solito angimur, et fortius quam hactenus aggravamur illis committere vices nostras, qui cum sint in partem nostre sollicitudinis evocati talentum sibi. creditum non ligant in sudario sed erogant potius ad usuras, et in quorum ore non est verbum Dom sed eructuare norunt potius verbum bonum, et de thesauro cordis sui tam vetera quam nova proferre. De scientia igitur et discretione tua tanto amplius confidentes quanto eam familiarius, et frequentius in multis sumus et magnis experti, toti Lundensi provincie in te duximus consulendum presenti tibi pagina indulgentes, quatinus auctoritate non tam tua, quam nostra ipsi provincie officium visitationis impendas, corrigens, que corrigenda , cognoveris, et statuens que videris statuenda. Cumque nemo cogatur suis stipendiis militare, nec os sit bovi trituranti claudendus, procurationes accipias moderatas et beneficia que tanto tempore in Ecclesiis ejusdem provincie vacare contigerit, quod ad nos secundum Lateranensia statuta concilii eorum donatio devolvatur, et que jam tamdiu vacaverunt idoneis personis assignes, examinaturus causas que ad tuam audientiam deferentur, et fine. canonico decisurus. Si quando vero à te fuerit appellatum competentem terminum statuas appellanti, ad quem nisi appellationem interpositam fuerit prosecutus, ex tunc in ipso negotio non obstante huiusmodi appellatione procedas. Eos autem qui propter sacrilegam manuum injectionem in canonem inciderint sententie promulgate, aut etiam inciderunt, secundum Ecclesie formam auctoritate nostra fretus absolvas, nisi forsan eorum excessus tam gravis vel enormis existeret, ut eos merito crederes ad Sedem apostolicam destinandos. Nos autem Sententiam, quam rationabiliter tuleris in rebelles, ratam haberi volumus et precipimus inviolabiliter observari. Datum XV Kalend. Februarij (Anno VIII).

[ocr errors]

131.

1206 d. 10 Mars.

Rom.

Påfv. INNOCENTIUs fit:s befallning till Ärke-Bisk. i Upsala och hans Lyd-Biskopar, att genom

kyrkans makt hindra ett af Konung STERKER hos Påfven anmäldt bruk, att Rikets Lagskipare, vid det inför folket årligen skeende kungörandet af laga plägseder, bland dy lika räkDat det ingen kunde göra testamenten utan arfvingars närvaro eller bifall, samt att de Andelige borde uti egna saker svara inför verldslig domstol...

B. 3: 29. ) INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopo vpsalensi et eius suffraganeis salutem et apostolicam benedic

*) Bullan är bevarad uti en af Konung Magnus BIRGERSSON d. 10 Mars 1281, vidimerad afskrift, ånyo bevittnad d. 25 Maj 1384 af Abboten i Alwastra TIDEMAN.

« السابقةمتابعة »