صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

saluti consuleret, cui etiam omnes tam Monachi, quam Abbates nigri ordinis universaliter obedirent. Cum igitur vniversitas Capituli generalis Monasterium omnium Sanctorum Lundense, locum ad conveniendum elegerint, et ejusdem Abbatem Cenobii sibi prefecerint in rectorem, ad comunem petitionem ipsorum, quod ab eis super hoc factum fuerat confirmasti, a nobis humiliter postulans et devote, ut dignaremur idem apostolico munimine roborare. Licet autem tum propter Ecclesie honestatem, tum propter supplices preces tuas, quas ex sincera intentione procedere, quod provide factum est in hac parte velimus firmiter observari, quia tamén in talibus institutis aliqua de novo consueverunt emergere, que suadere possent aliquid immutandum volumus, et mandamus ut institutio memorata usque ad quadriennium inviolabiliter observetur, infra quod spatium nisi appareat aliquid, quod eam suadeat immutandam ex tunc auctoritate apostolica secure poterit confirmari. Dat. XV. Kal. Febr.

126.

1206 d. 19 Jan.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Svar på samma Ärke-Bisk. anhållan, om bekräftelse på några af honom gjorda stadgar, att dessa väl icke utan undantag kunde stad fästas, emedan de derigenom torde blifva såsom en allmän lag ansedda, men att de inom ärke-Biskopens område skulle vara gällande.

F. 1: 10. An. 8. Ep. 196.

Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Eidem.

Benedictus Deus, a quo bona cuncta procedunt, qui sicut scientiam sic et zelum tibi dignatus est impartiri, ut tamquam vir providus et honestus ad ea dirigas aciem tue mentis, que Sanctam illustrant Ecclesiam, et eam faciunt inter mundi tenebras radiare. În nostra sane presentia quarumdam institutionum tenor, quas ad propagandum decorem ecclesiastice honestatis fecisse dinosceris, extitit recitatus, in quibus juxta diversitates locorum et morum multa sicut speratur indigenis salubria statuisti. Licet autem ex parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, ut institutiones illas confirmationis apostolice dignaremur munimine roborare, ne tamen per confirmationem huiusmodi jus comune statuere videremur, eas non duximus ad cautelam specialiter confirmandas. Verum quoniam ex instituentis prudentia, institutorum presumimus honestatem, volumus et mandamus, ut ea que per te provida sunt deliberatione ștatuta, facias auctoritate nostra in provincia tua inviolabiliter observari. Datum XIIII. kalend. Februarii.

Sv. Dipl.

20

127.

1206 d. 12 Jan.

Rom.

Påfv. INNOCENTIUS III:s uppmaning till Konung SVERKER II, att förekomma det andeliga inställas för verldslig domstol, att deras hus uppbrännas, m. nı.

[blocks in formation]

INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Carissimo in christo filio.. Illustri Regi Suethie. salutem & apostolicam benedictionem. Non absque cordis amaritudine intelleximus. quod quidam laici de Regno Suethie in uiros ecclesiasticos damnpnabilem insolentiam exercentes. cum ipsi eorum subire iudicium. & secundum uoluntatem ipsorum ecclesias recipere. & dimittere contradicunt. illi domos eorum incendunt. & tam in personis quam in rebus eos molestant grauiter & affligunt. Cum igitur uexatores ecclesiastice libertatis. non tam spirituali quam materiali gladio sint arcendi. serenitatem regiam rogamus. monemus. & in domino exhortamur. quatinus presumptores huiusmodi ut a tali presumptione desistant. tradita tibi potestate compellas. Datum Rome apud Sanctum Petrum II. Jdus Januarii pontificatus nostri anno Octauo.

Blybullan bortfallen.

128.

1206 d. 13 Jan.

Rom.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Bref till ärke-Bisk. ANDREAS i Lund, med befallning att trälar, som för våld på andeliga personer voro i bann, skulle sändas till Rom för att derstädes erhålla aflösning; men om de begått brottet för att befrias ifrån lydnaden mot sin husbonde, och om denne, genom deras frånvaro, skulle blifva betydligt lidande, kunde Ärke-Biskopen meddela aflösningen, och ålägga någon annan bot.

F. 1 13. An. 8. Ep. 11. *).

Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri.

Lundensi Archiepiscopo, Salutem &c.

Relatum est nobis, quod cum aliqui servi tue provincie propter injectionem manuum in clericum violentam in Canonem incidunt sententie promulgate, allegantibus dominis eorumdem quod carere mancipiis suis nolunt, venire ad Sedem apostolicam absolvendi non curant, per occasionem hujusmodi eludentes ecclesiasticam disciplinam. Quocirca Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eos venire compellas ad Sedem Apostolicam absolvendos, cum plus sit Deo quam homini deferendum, nisi fecerint hoc in fraudem ut subtrahant se obsequio dominorum, aut ipsi propter hoc sine sua culpa incurrerint grave dampnum, et in utrolibet casu poteris

*) Finnes äfvensom N:o 123 bland Decretales Gregorii IX, men med den felaktiga öfverskriften: Lugdunensi Archiepiscopo.

eos ex indulgentia nostre permissionis absolvere cum nimis sint ab apostolica Sede remoti, sed in recompensatione laboris quem in itinere sustinerent aliam eis satisfactionem injungas, dummodo non sit tam gravis et enormis excessus, ut propter vitandum scandalum, et tollendum exemplum huiusmodi servi ad Servum Servorum venire debeant absolvendi. Datum Rome apud Sanctum Petrum Idibus Januarij, Pontificatus nostri Anno Octavo.

129..

1206 d. 18 Jan.

Rom.

Påfv. INNOCENTIUS III:s befallning till Ärke-Bisk. i Upsala och dess Lyd-Biskopar att efter förutgången varning genom kyrkolagen hindra några Lekmän från att döma andeliga personer, dem egenmyndigt af- och tillsätta, uppbränna deras hus, m. m.

A. 1. a. 5.

INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. venerabilibus fratribus.. Vpsalensi archiepiscopo. & Suffraganeis eius. salutem & apostolicam benedictionem. Non absque cordis amaritudine intelleximus. quod quidam laici de regno Suethie in uiros ecclesiasticos dampnabilem insolentiam exercentes. cum ipsi eorum subire iudicium. & secundum uoluntatem ipsorum ecclesias recipere & dimittere contradicunt. illi domos eorum incendunt. & tam in personis quam in rebus eos molestant grauiter & affligunt. Cum igitur uexatores ecclesiastice libertatis. ecclesie gladio sint arcendi. fraternitatj uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus presumptores huiusmodi. ut a tali presumptione desistant. monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Datum Rome Apud Sanctum Petrum XV. Kal. Febr. Pontificatus nostrj Anno Octavo.

[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUS III:s Bref till Ärke-Bisk. ANDREAS i Lund, med tillstånd att å Påfvens vägnar hålla visitation öfver hela Lunds ärkestifts område och uppbära der vid fallande inkomster, äfvensom att med skickliga personer besätta de embeten, öfver hvilka Påfven, enligt Lateranska mötet, ägde att förordna; att ransaka och afdöma förekommande mål, och för vädjande deremot fastställa viss tid, efter hvars förlopp, om ej vädjemålet fullföljdes, domen skulle verkställas, samt att aflösa bannlyste, dem han ej ansåg för så grofva brottslingar att de borde göra Pelegrimsfärd till Rom.

F. 1 14. An. 8. Ep. 194

Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri Lundensi Archiepiscopo, Salutem &c.

Quia seculo senescente in sua senescit meditatione maria, et in sororis auxilium inardescens, Marthe negotiis occupatur, cogunt nos occupationes

assidue, quibus in hoc mundi vespere plus solito angimur, et fortius quam hactenus aggravamur illis committere vices nostras, qui cum sint in partem nostre sollicitudinis evocati talentum sibi. creditum non ligant in sudario sed erogant potius ad usuras, et in quorum ore non est verbum Domini alligatum, sed eructuare norunt potius verbum bonum, et de thesauro cordis sui tam vetera quam nova proferre. De scientia igitur et discretione tua tanto amplius confidentes quanto eam familiarius, et frequentius in multis sumus et magnis experti, toti Lundensi provincie in te duximus consulendum presenti tibi pagina indulgentes, quatinus auctoritate non tam tua, quam nostra ipsi provincie officium visitationis impendas, corrigens, que corrigenda cognoveris, et statuens que videris statuenda. Cumque nemo cogatur suis stipendiis militare, nec os sit bovi trituranti claudendus, procurationes accipias moderatas et beneficia que tanto tempore in Ecclesiis ejusdem provincie vacare contigerit, quod ad nos secundum Lateranensia statuta concilii eorum donatio devolvatur, et que jam tamdiu vacaverunt idoneis personis assignes, examinaturus causas que ad tuam audientiam deferentur, et fine canonico decisurus. Si quando vero a te fuerit appellatum competentem terminum statuas appellanti, ad quem nisi appellationem interpositam fuerit prosecutus, ex tunc in ipso negotio non obstante huiusmodi appellatione procedas. Eos autem qui propter sacrilegam manuum injectionem in canonem inciderint sententie promulgate, aut etiam inciderunt, secundum Ecclesie formam auctoritate nostra fretus absolvas, nisi forsan eorum excessus tam gravis vel enormis existeret, ut eos merito crederes ad Sedem apostolicam destinandos. Nos autem Sententiam, quam rationabiliter tuleris in rebelles, ratam haberi volumus et precipimus inviolabiliter observari. Datum XV Kalend. Februarij (Anno VIII).

131.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUS III:s befallning till ärke-Bisk. i Upsala och hans Lyd-Biskopar, att genom kyrkans makt hindra ett af Konung SVERKER hos Påfven anmäldt bruk, att Rikets Lagskipare, vid det inför folket årligen skeende kungörandet af laga plägseder, bland dylika räknat det ingen kunde göra testamenten utan arfvingars närvaro eller bifall, samt att de Andelige borde uti egna saker svara inför verldslig domstol.

B. 3: 29. *)

INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopo vpsalensi et eius suffraganeis salutem et apostolicam benedic

*) Bullan är bevarad uti en af Konung MAGNUS BIRGERSSON d. 10 Mars 1281, vidimerad afskrift, ånyo bevittnad d. 25 Maj 1384 af Abboten i Alwastra TIDEMAN.

cionem Ex parte karissimi in christo filij nostri swerkeri illustris regis swecie nobis est auribus intimatum quod cum legislatores regni eius annis singulis teneantur coram populo legem consuetudinis publicare asserunt inter ipsas consuetudines obseruandum quod nemo in extremis aliquid deo et ecclesiis de bonis temporalibus suis nisi presentibus et consencientibus heredibus potestatem habeat conferendi. Dicunt eciam quod clerici ad forense iudicium sunt vocandi et ibi debent de causis propriis iudicari Ne igitur abhominacio legis huiusmodj siue consuetudo peruersa subuertat homines et seducat fraternițati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus auctoritate nostra hominibus ipsius terre publice denunciare curetis quod omnes habeant liberam facultatem de bonis suis cum egerint in extremis ecclesiis atque pauperibus seu aliis intuitu pietatis beneficia conferendi, Clericos quoque super ecclesiasticis rebus trahi ad seculare non sinatis nec eos subire iudicium seculare. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescentes Datum rome apud sanctum petrum VI:o idus marcij pontificatus nostri anno IX:0.

132.

1207 d. 19 Oct.

Tusculanum.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Svar till ärke-Biskopen i Lund, rörande förhållandet med en andelig person, som genom hotelser påskyndat sin befordran.

Lundensi Archiepiscopo.

K. m. 2: 84. An. 10. Ep. 146.

Per tuas nobis litteras intimasti quod tempore bone memorie prædecessoris tui Clericus quidam consilio cujusdam sacerdotis, quem familiarem habebat, ut ad sacros ordines minis acceleraret inductus, cum esset Acolytus, subdiaconatus ordine prætermisso, præsumptuose se fecit in Diaconum promoveri; qui postmodum poenitentia ductus delictum suum cuidam Presbytero patefecit; a quo fuit eidem injunctum ut in aliquo monasterio sub regulari habitu Domino ministraret; ubi cum per annos aliquot permansisset, super prædicto excessu quendam duxit Episcopum iterum consulendum, qui nihil eidem injungens delictum hujusmodi tuo judicio reservavit. Tu vero ipsi postmodum injunxisti ne in diaconatus officio ministraret donec quid super hoc esset agendum nostræ suscepisset beneplacitum voluntatis, ipsumque iterum in alio monasterio collocans nobis humiliter supplicasti ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Nos igitur de tua discretione gerentes fiduciam pleniorem f. t. p. A. sc. m. quatenus si alias propria sibi merita suffragantur,

« السابقةمتابعة »