صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

vimus. Sancta Trinitas fraternitatem nostram gratiæ suæ protectione circum det, atque ita in timoris sui via nos dirigat, ut post vitæ hujus amaritudines ad æternam simul pervenire dulcedinem mereamur. Scriptum per manum Zachariæ Scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Decembri. Indibtione XIIII.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Påfv. ADRIANUS II:s stadfästelse på stadgandet för Ärke-B. RIMBERT att de Nordiska folkslag, som han omvänder, skola lyda under hans Ärke-Biskopsdöme, och fullmakt för honom att vara Påfl. Legat i Norden.

ADRIANUS Episcopus, servus servorum Dei, beatissimo Reymberto sanctæ Hammaburgensis Ecclesiæ Archiepiscopo æternam benedictionem. Quum Apostolicæ dignitatis est, non solum Ecclesiam fundare, sed & ab aliis Ecclesiarum architectis spiritualibus fundatas sublimare, dignum duximus, frater Charissime, pro petitionis tuæ voto aures debitas benignitatis tuæ inclinare. Concedimus igitur tibi, sicut a prædecessoribus nostris B. Gregorio & Nicolao concessum est, scilicet ut gentes Wimodiorum, Norblingorum, Danorum, Norvenorum, Suenorum, vel quascunque Septentrionalium nationum jugo fidei prædicatione tua subdideris ad sedem Hammaburgensem spirituali devotione possideas, & omnibus successoribus tuis, ad eandem sedem perpetuo possidendas relinquas. Legatum quoque nostrum te per omnia Septentrionalia regna constituimus omnibusque supradictarum nationum episcopos præsentes & amplius profuturos, cum subjectis sibi plebibus tibi, & omnibus successoribus tuis ad sedem Hammaburgensem usum pallii habendum in festis & temporibus a prædecessore nostro tibi denominatis, scilicet in pasca, in pentecoste, in natali Domini, in assumptione, in nativitate, in purificatione sanctæ Mariæ, in natalitiis Apostolorum, in dominicis diebus, & in omnibus festis in diœcesi tua celebribus, ornari quoque caput tuum mitra, portare ante te crucem, præterea tibi & sanctæ Hammaburgensi Ecclesiæ & omnibus successoribus tuis, auctoritate Apostolica firmamus, quæcunque Ecclesiæ tuæ jam a Christicolis tradita sunt, vel amplius delegata fuerint, in parochiis, in prædiis, in omnibus rebus mobilibus & immobilibus, in mancipiis utriusque sexus, ut ea Ecclesia prædicta inviolabili potestate perpetuo possideat. Si quis autem, contra hujus nostræ auctoritatis privilegium ire temptaverit, & quoquo modo in parte vel toto in frangere nisus fuerit, cujuscunque potestatis vel dignitatis sit, æterna excommunicatione cum Juda traditore Domini pereat, nisi resipiscat, & Ecclesiæ Hammaburgensi satisfaciat.

Observator autem hujus nostræ ammonitionis & jussionis habeať benedictionem omnipotentis Dei, beatorumque Apostolorum, & nostram, qui eorum fungimur vicariatione. Sancta Trinitas fraternitatem tuam omni tempore conservare dignetur incolumen, atque post hujus Seculi amaritudinem, ad perpetuam ducat beatitudinem. Scriptum per manum Gregorii Notarii atque scriniarii sancti palatii, in mense Novembrio Indictione V. Data per manum Johannis Cancellarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, peractis missarum celebrationibus ante altare beati Petri Apostoli.

[blocks in formation]

Påfv. STEPHANUS VI:s fullmakt, jemte Pallium, för ADALGARIUS att vara Ärkę-Biskop i Hamburg

efter RIMBERt.

STEPHANUS Episcopus, servus servorum Dei, Reverendissimo & sanctissimo Adalgario sanctæ Hammaburgensis Ecclesiæ Archiepiscopo & confratri meo, & post te in eadem Ecclesia in perpetuum. Cum piæ desiderium voluntatis & laudandæ devotionis intentio Apostolicis sit semper studiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, quæ legaliter geruntur, & æquitatis formæ conveniant, nulla valeant refragatione perturbari, sed irrefragabili jure, Deo auctore, debent permanere, & ob hoc Apostolicis promulgatis sanctionibus, propria unicuique, quæ rationi suppetunt possidenda, fas exigit confirmari, & quem postulasti, ut privilegium tuæ faceremus Ecclesiæ, & Apostolica tuitione roboravissemus, eandem in pristinum totum manere concedimus, & Apostolico jure firmamus, tibi tuæque sanctæ Hammaburgensis Ecclesiæ successoribusque tuis illam dignitatem, & fines proprios cum prædiis omnibus & parochiis, & omnibus rebus mobilibus & immobilibus, cum mancipiis utriusque sexus possidere & tenere, quum piæ memoriæ Gregorius antecessor noster, Ansgario antecessori tuo, quem Archiepiscopum ordinavit in Ecclesia tua, concessit, stabilito scilicet jure, & Ludowicus ejus filius tuam voluerunt habere Ecclesiam & Imperiali definierunt potestate. Decernimus autem, ut potestatem habeas ordinandi Episcopos infra tuam parochiam & diœcesin, ita tamen, ut sub tua, tuæque Ecclesiæ salva dignitate, ipsius maneant potestate. Si quis autem contra hujus nostræ auctoritatis privilegium ire temptaverit, & quomodo, in parte, vel in toto frangere nisus fuerit, sit excommunicatus a corpore & vivifico sanguine Domini nostri Jesu Christi & sanctæ Dei Ecclesiæ aditu & conventione separatus. Observator autem hujus nostræ admonitionis & jussionis habeat benedictionem omnipotentis Dei beatorumque Apostolorum, & nostram, qui eorundem fungimur vicariatione. Scriptum per manum Johannis Secretarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ. In mense Majo. Indictione undecimra.

[blocks in formation]

Påfv. FORMOSI förordnande att Bremen skall läggas under Cölns Arke-Biskopsdöme, när Christendomen blifvit så utvidgad att Ärke-Biskopen i Hamburg fått andra lyd-biskopar.

FORMOSUS Episcopus 5) Servus servorum Dei, reverendissimo & sanctissimo fratri 6) Adalgario Archiepiscopo Hamburgensi 7) salutem & Apostolicam benedictionem 8). Arbitramur tuam sanctimoniam, prout injunctum fuerat, ad Apostolicam sedem festinare, quatenus disceptatio, quæ inter te & Hermannum Agrippinæ Coloniæ reverendissimum Archiepiscopum ventilatur de Bremensi Ecclesiæ, finem perciperet. Sed eo 9) per vicarios 1o) insistente, & quærimonias ") multiplicante, cur tuam non exhibuero præsentiam, saltem per defensorem Vicarium, non modicum miramur. In quo suspicari 12) tribuitur summopere, contentionem non odire, qui judicii æquitatem conatur subterfugere. Præsertim cum & Moguntiæ sanctissimus Archiepiscopus, cui de hac re, ut veritatem inquireret, per confratres & conlimitaneos Episcopos, injunctum fuerat, ad nos scribens significaverit: quatenus venientibus reverendissimis Episcopis ad Frankenford, de hac eadem re diligentissime facta fuerit inquisitio omnesque dioecesani ejusdem Coloniensis Episcopi: Franco videlicet Tungrensis, Vodebaldus Trajectensis, Wolselmus Mimigardeverdensis 13), Drugo 14) Mindensis 15), Egelmarus 16) Osnabrugensis, sub testificationis prætextu, testificati sunt, usque ad te nullum Bremensis Ecclesiæ Præsulem modum subjectionis Coloniensi antistiti contempsisse, sed semper prædecessores 17, 18) tuos 19), qui eidem Bremensi Ecclesiæ præfuerunt, a temporibus suæ Christianitatis, sedi Coloniensi fuisse subjectos. Verum, quia tantorum virorum testimonium frustrari non expedit, & ad statutum veniendi tempus festinare, vel delegare legatum distulisti, tanti temporis querimoniam ac Legatorum constantem instantiam nihili perpendere inhumanum videbatur. Quapropter arctati, hinc ne Coloniensis Ecclesia justitiam perderet, inde, ne Hamburgensis Ecclesia (quæ ad Gentium vocationem instituta fuerat) subsidio destituta deficeret; dispensative censuimus, quatenus, quoad usque divina suffragante 20) gratia præfata 21) Hamburgensis Ecclesia in tantum dilatetur, ut Episcopia 2) instituere valeat, jam memoratam Ecclesiam Bremensem in subsidium habeat, & quoties in magnis & prænecessariis canonicis negotiis oportuerit, non subjectione aliqua, sed affectu fraternæ charitatis, Hamburgensis Ecclesiæ Archiepiscopus, (qui ejusdem Bremensis Ecclesiæ re

5, 6) deest in aliis. 7) Hammaburgensis. 7, 8) al. desunt. 9) ipso. 10) suos addunt alii. 11) quærimoniam. 12) suspicare. 13) Wofelmus Mimiger Malfurdensis. 14) Druogo. 15) Mimidomensis & ex mente Lambecii legend. Mindonensis. 16) Egilmarus. 17 - 18) decessores. 19) suos. 20) suffragantiæ. 21) prælibata. 22) Episcopiam.

Sv. Dipl.

3

gimen obtinet) per se, aut Vicarium, suam vicem gerentem in adjutorium Coloniensis Archiepiscopi invitatus accedat. Dilatata autem Hamburgensi Ecclesia, largitore omnium bonorum adminiculante, & fundatis Episcopiis, sæpe memorata Coloniæ sedes Bremensem recipiat Ecclesiam. Inhumanum enim 23). est inter seculares, aliena jura pervadere, quantomagis sanctissimorum Episcoporum 24) statutos a patribus transgredi terminos, & eos litigare, qui pacis debent subditis exempla præbere. Hæc autem ad hoc decreta est dispensatio, ut pax vigeat, cesset contentio & justitiæ rigorem misericordiæ compressio temperet; scientes, sine pacis bono nullum Deo munus fore acceptabile. Nulli igitur omnino hominum &c.

12.

905 d. 2 Febr.

Påfv. SERGIUS III:s upphäfvande af föregående stadga.

SERGIUS Episcopus, servus servorum Dei, Reverendissimo & sanctissimo Adalgario Hammaburgensis Ecclesiæ Archiepiscopo, Apostolicam benedictionem & paternam consolationem, susceptis tuæ fraternitati literis cognitis in eis injuria Ecclesiæ tuæ & tibi illata, non solum de ea, sed de iniquo Formosi Papæ consensu & Hermanni Coloniensis & Moguntini Archiepiscopi & aliorum Episcoporum iniqua circumventione & judicio, contristati sumus. Quid namque injuriosius quam privari ecclesias juste sibi traditas honoribus, quid etiam iniquius? quam violare & infringere Imperatorum & Regum cartis tradita plurima Apostolorum privilegia, nil amplius a nobis vel successoribus nostris ratam, verba dominica, tu es Petrus & supra hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, & juxta hæc verba Apostoli, estis superædificati super fundamentum Apostolorum & Prophetarum in ipso angulari lapide Christo Jesu. Constat sanctam & universalem Ecclesiam fundatam esse supra Petrum & fundamentum Prophetarum & Apostolorum, & compactum in ipso angulari & firmissimo lapide Christo Jesu, necesse est ut sic ipsà Petrea & Apostolica fundatio & sancta angularis compactione firma, æterna & immobilis, ita omnis Ecclesiastica superædificatio sit rata & stabilis, & ab omni humana præsumtione inviolabilis.

Nos ergo juxta vocem Dominicam & Apostolicam, & juxta hanc B. Gregorii sententiam, quæcunque Ecclesiæ privilegio semel indulta fuerint, rata amplius & stabilita permanere debent, quicquid igitur iniquo consensu

23) quippe. 24) sanctissimos Episcopos.

Formosi Papæ & Arnolphi Regis, & machinatione Hermanni Archiepiscopi in Te & in Ecclesiam Hammaburgensem temere perpetratum est, auctoritate quoque nostra & juditio plurimorum confratrum nostrorum & sub anathemate contradicimus & omnino destruimus. Quicquid autem a Nicolao Papa, & cæteris prædecessoribus nostris Hammaburgensi Ecclesiæ concessum est, scilicet habere Archiepiscopalem potestatem in regnum Danorum, Noruenorum, Sueuorum, & omnium Septentrionalium nationum & Bremensem Ecclesiam & ipsam Hamburgensem Ecclesiam non duas, sed unam esse Ecclesiam & parochiam decernimus & confirmamus. Auctoritate ergo Apostolica & sensura, sub diviní juditii obtestatione & anathematis interdictu statuimus, ut nulla persona cujuscunque ordinis aut dignitatis sit, ea quæ vel in Archiepiscopali dignitate, vel quæ in conjunctionis Bremensis & Hammaburgensis Ecclesiæ a prædecessoribus nostris Ecclesiæ tuæ & tibi concessa sunt, & a nobis reformata sunt, violet. Quicunque autem mutaverit, vel in aliquo violare præsumserit, auctoritate Dei & beati Petri Apostoli & nostra, qui ejus fungímur vicariatione, perpetui anathematis vinculo immolatus*). Hermannum autem Coloniensem Archiepiscopum, & Haddanum Moguntinum Archipræsulem pro satisfactione pœnitentiæ usque ad præfinitum a nobis tempus, a divino suspendimus officio, quoniam apud Triburiam per eos inique cassata sunt, concessa Ecclesiæ tuæ & tibi Apostolicæ sedis privilegia, & gloriosorum Imperatorum annullata sunt Testamenta. Nos quoque quemadmodum precatus es, monuimus literis Wigbertum & Bisonem, Reverendissimos & tuos convicinos Episcopos, quatenus te adjuvent & ad te convenientes ordinare Episcopos, in quibus Canonice inveneris locis & competens designaverit ratio. Tua ergo, sanctissime Frater, sanctimonía erit pro nobis & pro universali sancta Romana Ecclesia, & nobis remanda qualiter & ubi Episcopos ordinaveris. Datæ per manum Petri Cancellarii S. Romanæ Ecclesiæ quinto Nonas Februarii, Indictione III,

13.

911 d. 1

19 Maj.

Påfv. SERGIUS III:s fullmakt för HOGGERUS till Ärke-B. i Hamburg och tolkning af pallii betydelse.

SERGIUS Episcopus, Servus Servorum Dei, Reverendissimo & Sanctissimo Confratri nostro Hogero Archiepiscopo 25) sanctæ Hammaburgensis Ecclesiæ 26): Diebus vitæ suæ 27) tantummodo Pastores ovium solem geluque pro

*) lege. innotatus. 25) Sanctæ Hammaburgensis Episcopo. 26) Apostolicam benedictionem et per gratiam Dei æternæ vitæ promereri requiem. 27) Hæc verba: Diebus vitæ suæ tantum modo; desunt & § incipit: Si Pastores.

« السابقةمتابعة »