صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

Konung ERIC KNUTSSONS tillkännagifvande för Häradshöfdingen och Invånarne i Njuding att Konungen, med anledning af Konung SVERKERS dom, återkänt under Nydala kloster lägenheten Biornwlfbiu, hviken innehades af en olaglig arfvinge efter ARNSTEN, som för sin ende sons själ skänkt detta ställe till klostret.

A. 3. x. 1: 2. b.

E. dei gracia sueorum rex. hal. prolocutori & omnibus niudungiam inabitantibus salutem & graciam vniuersitati uestre notum facimus quod claustrum nouewallis & omnes possessiones illi attinentes sub nostram recepimus tuicionem nunc uero querimonia in nostram delata est presenciam quod poscessionem quandam de biornwlfbiu quam arnsten pro anima filii sui unici legittimi adhuc uiuus & incolumis super predicti filii sepulcrum claustro asignauit nunc heres illegittimus eandem illegittime rapuit cum tamen rex. S. ipsam claustro adiudicauit nos eciam ueridicorum hominum testimonium audientes ipsam claustro adiudicamus si quis ergo monachis post hec iniuriam intulerit regiam sibi cenciet imminere uindictam illi uero qui eandem terram nunc inabitant illam de cetero non colant si se & sua pro nobis & nostris in pace abere cupiunt.

På frånsidan: "De bonis in biorwmssbiw".

Sigillet affallet från den qvarvarande remsan,

139.

1210—1216.

Konung ERIC KNUTSSONS stadfästelse på den af hans företrädare, Konungarne SVERKER I, ERIC, CARL, KNUT och SVERKER II, gjorda och bekräftade gåfva af tredjedelen uti skogarne Flata och Nutahult till underhållande af Nydala Munkarnes hemman Hinundarud.

A. 3. x. 1: 3. b.

+. In nomine patris & filii & spiritus sanctj. Ego Ericus dei gracia Sweorum rex & princeps. notifico tam presentibus quam futuris omnibus. quod tercias partes de his nemoribus. que uocantur flata & nutahult. me perpetua donatione dedisse monachis de nouaualle. sicut predecessores mei. S. E. K. & Kanutus. atque Swerco. reges magnifici fecerunt. illorumque &. nostram beniuolam exhibitionem. regalis sigilli auctoritate confirmasse. cui aliquo sinistro conamine obuiare fas non est. ad sustentationem mansionis eorum que uocatur hinundarud. Igitur quicumque huic omnium nostrum tam celebri donationi, quoquomodo refragari uoluerit. nouerit se in diuino iudicio anathematis gladio multandum. nisi resipuerit.

På frånsidan: "Mutahult." "på flata och Nitahultz skoger"

Sigillet saknas.

[blocks in formation]

NILS PETERSSONS gåfvo- och skötesbref på halfva sin egendom till Wä kloster, hvilken han dock straxt utbytte mot gården Barhem.

K. c. 1: 287.

Anno incarnationis dominice M. CC. XI. Ego NICOLAUS filius PETRI ob salutem anime mee sanus & incolumis in presentia domini A. Archiepiscopi & domini Ingemari prefecti ac multorum nobilium virorum fratribus in We dimidiam partem portionis mee confirmaui scotando super altare sancte Marie astante Archidiacono. A. & decano. T. multisque aliis tam clericis quam laicis. Sed ne aliqua calumpnia eis post dies meos super hoc possit obici. & que geruntur in tempore ne labantur cum tempore bonorum virorum ac litterarum solent perhennari testimonio. & ne filiorum aut aliorum cognatorum iuuentus nostrum liceat irritare donum. portionem cum mansione in Barhem redemi ac sigilli nostri testimonio confirmaui. Quicunque igitur donum prenominatum & confirmatum irritum facere conatus fuerit iram dei omnipotentis & beate Marie Virginis & omnium sanctorum in se prouocasse se non dubitet & partem habeat cum illis qui dixerunt domino deo scientiam viarum tuarum nolumus. Amen.

[blocks in formation]

Ärke-Bisk. ANDREAS SUNESSONS stadfästelse på ofvannämde NILS PETERSSONS gåfva och förordade utbyte, med intyg att skötning skett på Jungfru Marie Altare i Wä, då höfdingen INGEMAR trolofvade sin dotter ined P. EBBESSON.

K. e. 1: 288.

A. Dei gracia Lundensis Archiepiscopus Suethie primas. Omnibus ad quos presentes littere peruenerint. Salutem in vero salutari. Uniuersitati vestre notum facimus quod anno incarnationis dominice M. CC. XI. Nicolaus filius Petri ob salutem anime sue sanus & incolumis in die qua dominus J. prefectus filiam suam domino. P. filio Ebbonis desponsauit in We in presentia nostri assistente Archidiacono A. & Decano T. & domino. J. prefecto multisque aliis nobilibus tam clericis quam laicis fratribus in We dimidiam partem portionis sue confirmauit scotando super altare sancte Marie quam portionem statim facta conditione cum quadam mansione in Barem redemit. huius rei testes sumus. Quicunque ergo prenominatum donum tam manifestum ac taliter confirmatum irritum facere conatus fuerit, iram dei omnipotentis & beate Marie virginis, omniumque sanctorum se prouocasse super se non dubitet. Insuper & nostre subiaceat excommunicationi. quousque digne & deo & eisdem fratribus super hoc satisfecerit.

142.

1211 d. 7 Nov.

Lateran. Påfv. INNOCENTIUS III:s befallning till Ärke-Biskopen i Lund och Biskopen i Riga att undersöka huruvida en Borgare STRANGE i Lund var i 4:de led beslägtad med sin hustru, till hvars äktande han, på falska uppgifter, erhållit Påflig Dispensation.

K. m. 2: 560. An. 14. Ep. 121.

Lundensi Archiepiscopo, & Episcopo Rigensi.

Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod Strango civis Lundensis per suggestionem falsitatis & veritatis suppressionem in quarto affinitatis gradu, quo suam contingit uxorem, a nobis dispensationis litteras impetravit. Asseruit namque quod ante contractum matrimonium gradum affinitatis ejusdem ignorarat omnino, ac sibi vitæ periculum imminebat nisi cohabitaret eidem. quod utique a veritate, sicut accepimus, est penitus alienum. Quin potius, si hujusmodi copula permittatur, quamplures exemplo ipsius ad contractus illicitos aspirabunt, nec ab eis poterunt cohiberi. Quocirca fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus quatinus vocatis qui fuerint evocandi, si præmissis veritas suffragatur, cum intentionis nostræ non fuerit hujusmodi precatori mendaci dispensationis beneficium indulgere, litteris illis nequaquam obstantibus, quod canonicum fuerit sublato appellationis obstaculo statuatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Datum Laterani VII. Idus Novemb. pontificatus nostri anno quartodecimo.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Lateran.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Fullmakt för Ärke-Biskopen i Lund att vara Påfl. Legat i Sverige och Danmark till befordrandet af hedningarnas omvändelse.

F. 1: 16. K. m. 2: 604. An. 15. Ep. 14.

Innocentius III. Archiepiscopum Lundensem constituit apostolice Sedis
Legatum in Svetia, et Datiæ Regno pro Infidelium conversione.
Innocentius &c. Venerabili Fratri... Lundensi Archiepiscopo Aposto-
lice Sedis Legato Salutem &c.

Illam de probitate, et honestate tua fiduciam obtinemus, ut tibi vices nostras secure in arduis negotiis committamus, sperantes, quod ad divini nominis gloriam, et apostolice Sedis honorem ea satages promovere. Cum igitur Christiane fidei zelo succensus ad convertendum circumstantes paganos ab errore ad veritatem non modicum laboraveris, et adhuc laborare disponas, ut hoc plenius et efficacius exequaris, Nos tibi vices nostras duximus "commit

opus

tendas. Venerabilibus Fratribus nostris.... Vbsalensi Archiepiscopo, et Suffraganeis eius, et 1) Episcopis, ac aliarum 2) aliis Ecclesiarum Prelatis per Daciam, et Suethiam constitutis per Scripta nostra mandantes, ut tibi ad hoc fideliter laboranti tanquam Legato apostolice Sedis intendant, ut eorum adiutus auxilio talentum tibi commissum cum multiplici nobis lucro resignes, cum te a predicationis officio Deo Duce contigerit remeare. Nos enim liberam tibi concedimus potestatem, ut iuxta verbum propheticum evellas, et destruas, et edifices, et plantes, prout utrumque secundum Deum videris faciendum. Dat. Laterani 2:do Non. Aprilis Pontificatus nostri Anno Quinto decimo.

[blocks in formation]

Konung ERIC KNUTSSONS gåfvobref för Riseberga kloster på 12 åttingar i hemnianet Sveabodh på Öland, samt alla Kongl. sakören af klostrets egendomar.

A. 3. n. 1: 1. *).

ERICUS summj regis gracia rex sweorum omnibus catholice matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis vel audituris salutem & vtriusque hominis sospitatem. preciosus memorie thesaurus est scriptura que varietates rerum incommutabilj. semper loquitur veritate. Nam quod prudencium virorum disponere decreuimus consilio vt per omne tempus stabile ac ratum permaneat dignum duximus nostro confirmare testimonio, Hinc est quod vniversitatj uestre notum esse volumus quod ego ericus rex claustrum de rysæbærgh ac mansiones suas nec non & omnia predia cum mobilibus substanciis suis, sub protectione dej & nostra nunc & deinceps constituimus & si forte in claustro predicto vel in mansionibus sanctimonialium aliquod delictum iniuste commissum fuerit vnde regales solent exercerj. exacciones diuine remuneracionis intuitu totum earundem committimus arbitrio corrigendum & insuper in die coronacionis nostre quandam villam in ølandia nomine Sweabodh vbj duodecim attongie terre habentur pro diuino amore ejdem claustro contulimus in subsidium, si quis autem hanc nostre donacionis paginam irritando adnichillare voluerit ex auctoritate dej & nostra anathematis vinculo, se nouerit innodarj. Cui vero nostre huiusmodj sancionj obsecundare conprobatur. a totius largitore bonitatis. misericordiam & indulgentiam consequatur. valete. Datum ab incarnacione domini anno M° CC XII IIII° indiccione XII III° nonas iunij.

*) Efter en odaterad vidimation af Bisk. SIGMUND i Strengnäs. 1, 2) et och aliarum uteslutas í K. m.

145.

1213 d. 19 Apr.

Lateran.

1

Påfv. INNOCENTIUS III:s kallelse-bref till ett allmänt Kyrkomöte d. 1 Nov. 1215, hvarvid alla högre Andelige, personligen eller gonom ombud, borde utan prål sig infinna, för att öfverlägga om Heliga landets återeröfring och Christenhetens förbättring.

A. 1. d. 7.

INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej venerabilibus fratribus. Archiepiscopo. & Episcopis et dilectis filiis Abbatibus & Prioribus per Vbsalensem prouinciam constitutis. Salutem & apostolicam benedictionem. Vineam domini Sabaoth multiformes moliuntur bestie demoliri. quarum incursus adeo inualuit contra ipsam ut ex parte non modica pro uitibus spine succreuerint. et quod gementes referimus. ipse iam uites proferant pro uua lambruscas infecte multipliciter et corrupte. Illius ergo testimonium inuocamus. qui testis est in celo fidelis. quod inter omnia disiderabilia cordis nostri. duo in hoc seculo principaliter affectamus. ut ad recuperationem uidelicet terre sancte ac reformationem universalis ecclesie ualeamus intendere cum effectu. quorum utrumque tantam requirit prouisionis instantiam. ut absque graui & grandi periculo ultra dissimularj nequeat uel differrj. Vnde supplicationes & lacrimas frequenter effudimus coram deo humiliter obsecrantes. quatinus super hiis suum nobis beneplacitum reuelaret inspiraret affectum. accenderet desiderium. & propositum confirmaret. facultatem & oportunitatem prestando. ad ea salubriter exequenda. Quapropter habito super hiis cum fratribus nostris & aliis uiris prudentibus frequentj ac diligentj tractatu. prout tantj sollicitudo propositj exigebat. hoc tandem ad exequendum predicta de ipsorum consilio prouidimus faciendum. ut quia hec uniuersorum fidelium comunem statum respiciunt. generale concilium iuxta priscam sanctorum patrum consuetudinem conuocemus. propter lucra solummodo animarum oportuno tempore celebrandum. in quo ad extirpanda uitia & plantandas virtutes corrigendos excessus. & reformandos mores. eliminandas hereses. et roborandam fidem. sopiendas discordias. et stabiliendam pacem. comprimendas oppressiones. et libertatem fouendam. inducendos principes & populos Christianos ad succursum & subsidium terre sancte. tam a clericis quam a laicis impendendum. cum ceteris que longum esset per singula numerare. prouide statuantur inuiolabiliter obseruanda circa prelatos. & subditos. regulares & seculares quecumque de ipsius approbatione concilij uisa fuerint expedire. ad laudem & gloriam nominis eius remedium & salutem animarum nostrarum. ac profectum & utilitatem populi christianj. Quia uero ante biennium uniuersale non posset concilium commode congregarj. disposuimus interim per uiros prudentes in singulis prouinciis plenius explorare que apostolice prouisionis limam exposcunt. & premittere uiros idoneos ad terre

« السابقةمتابعة »