صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

stulantes vice Christi pro Christo ab Archiepiscopis, et Episcopis, Abbatibus, et Prioribus, et tam Cathedralium, quam ') Conventualium Ecclesiarum Capitulis, et Clericis Vniversis, nec non Civitatibus, Villis, et Oppidis competentem numerum bellatorum cum expensis ad triennium necessariis secundum proprias facultates. Et si ad hoc unum, quod licet 3) non suffecerit plura coniungantur in unum quia pro certo speramus, quod persone non deerunt, si expense non desint, postulantes hoc ipsum a Regibus et Principibus, Comitibus, et Baronibus, aliisque magnatibus, qui forsan per seipsos personaliter non accesserint ad obsequium Crucifixi; A Civitatibus vero marittimis navale subsidium postulamus. Et ne aliis onera gravia, et importabilia imponere videamur, que digito nostro movere nolimus, protestamur veraciter coram Deo, quia quod ab aliis exigimus faciendum, hoc ipsi prompto animo faciemus. Clericis autem ad hoc negotium necessariis providimus indulgendum, ut omni contraditione cessante beneficiorum suorum proventus propter hoc valeant usque ad triennium pignori obligare. Quia vero subsidium terre Sancte multum impediri, vel retardari contingeret si ante susceptionem crucis examinari quemlibet oporteret, an esset idoneus et sufficiens ad huiusmodi votum personaliter prosequendum concedimus, ut regularibus personis exceptis suscipiant quicumque voluerint Signum Crucis, ita quod cum urgens necessitas, aut evidens utilitas postulaverit votum ipsum de mandato apostolico possit commutari, aut redimi, vel differri. Et propter eandem causam remissiones, et indulgentias hactenus a nobis concessas procedentibus in Yspaniam contra Mauros, vel contra hereticos in provinciam revocamus, maxime cum illis concesse fuerint ad tempus, quod jam ex toto preteriit, et istis ob causam, que jam ex majori parte cessayit utroque negotio per Dei gratiam adeo profecto 3), ut vehementem instantiam non requirat, et si forte requireret nos ingruenti necessitati respicere 4) curaremus. Concedimus tamen, ut huiusmodi remissiones et indulgentie apud provinciales remaneant et yspanos. Ceterum quia Cursarij, et pirate nimis impediunt subsidium terre Sancte capiendo et spoliando transeuntes ad illam, et revertentes ab illa, nos eos et principales adiutores, et fautores eorum excommunicationis vinculo innodamus sub intimatione 5) anathematis inhibentes, ne quis cum eis scienter communicet in aliquo venditionis, vel emptionis contractu. Et iniungentes Rectoribus Civitatum et locorum suorum, ut eos ab hac iniquitate revocent, et compescant. Alioquin quia nolle perturbare perversos nichil est aliud quam fovere, nec caret scrupulo societatis occulte, qui manifesto facinori desinit obviare, nec 6) in personas, et terras eorum severitatem! ecclesiasticam curabimus exercere, cum tales non minus quam Sarraceni adversentur nomini Christiano. Innovamus preterea excommunicationis sen

1) Aliarum tillsättes i K. m. 2) quodlibet K. m. 3) prosperato K, m. 4) prospicere K. m. 5) interminatione K. m. 6) nos K. m.

tentiam in Lateranensi Concilio promulgatam adversus eos, qui Sarracenis arma, ferrum, et lignamina deferunt galearum, quique in piraticis Sarracenorum Navibus curam gubernationis exercent, eosque rerum suarum privatione multari, et capientium servos, si capti fuerint fore censemus. Precipientes, ut per omnés Vrbes maritimas diebus dominicis, et festivis huiusmodi Sententia publice innovetur. Verum cum longe plus de divina clementia, quam de humana potentia confidere debeamus, oportet nos in tali conflictu non tam corporalibus armis, quam spiritualibus dimicare. Ideoque statuimus, et mandamus, ut singulis mensibus semel fiat generalis processio seorsum virorum, ac seorsum ubi fieri poterit mulierum in humilitate mentis, et corporis cum devota orationum instantia postulantium, ut misericors Deus au

nobis confusionis obprobrium liberando terram illam in qua Vniversa Redemptionis nostre Sacramenta peregit de manibus paganorum, restituendo eam ad laudem, et gloriam nominis sui sancti populo Christiano. Proviso prudenter, ut semper in ipsa processione verbum salutifere Crucis cum diligenti exhortatione populo proponatur, orationi vero jejunium, et helemosina coniungantur, ut hiis quasi aliis facilius, et celerius ipsa volet oratio ad piissimas aures Dei qui nos clementer exaudiat in tempore oportuno. Singulis quoque diebus intra missarum solemnia post pacis osculum cum iam pro peccatis mundi offerenda vel sumenda est hostia salutaris omnes tam viri quam mulieres humiliter prosternantur ad terram, et a Clericis Psalmus iste Deus venerunt gentes in hereditatem tuam alta voce cantetur, quo cum hoc versu devote finito Exurgat Deus, et dissipentur injmici eius, et fugiant a facie eius qui oderunt eum. Sacerdos qui celebrat orationem istam super altare decantet Deus qui ammirabili. providentia cuncta disponis te suppliciter exoramus, ut terram quam Vnigenitus filius tuus proprio Sanguine consecravit de manibus inimicorum Crucis eripiens, restituas cultui Christiano, vota fidelium ad eius liberationem instantium misericordia ter dirigendo in viam Salutis eterne per eundem Dominum nostrum etc. In illis autem Ecclesiis in quibus conveniet processio generalis truncus concavus statuatur, tribus clavibus consignatus, una penes honestum Presby rum, alia penes devotum laicum, et tertia penes aliquem Regularem fideliter conservandis, in quo Clerici, et laici viri, et mulieres helemosinas suas ponant in terre Sancte subsidium convertendas secundum dispositionem eorum, quibus hec fuerit sollicitudo commissa. Porro super processu et transitu modesto, et ordinato congruo loco, et tempore faciendo nondum oportet aliquid diffinire, donec exercitus Domini cruce signetur. Sed tunc pensatis undique circumstantiis quecumque vidimus oportuna de prudentum virorum Consilio statuemus. Ad hec igitur exequenda Venerabilem Fratrem Ubsalensem Archiepiscopum virum utique probate honestatis et fidei deputamus, qui ascitis secum viris providis, et honestis auctoritate nostra statu

et, et disponat quecumque ad hoc negotium promovendum viderit expedire, faciens que statuerit in singulis Diocesibus per viros ydoneos ad hoc specialiter deputatos fideliter, ac sollicite procurari. Quocirca Vniversitatem vestram rogamus monemus, et obsecramus in Domino per apostolica vobis scripta mandantes, et in virtute Spiritus Sancti iniungentes, quatenus ei pro Christi legatione fungenti tales vos exhibere curetis, necessaria ministrantes eidem, quod per vos, et in vobis fructum faciat exoptatum. Dat. Lateran. (XIII *) Kal. Maij) Pontificatus nostri Anno Sextodecimo.

. In eundem modum per Lundensem provinciam.

148.

1213 d. 21 Mars.

Lateran.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Svar på Ärke-Biskopens i Lund förfrågan om en person, som utgifvit

sig för Biskop och Legat, att han borde hållas uti beständigt fängelse, vid vatten och bröd.

K. m. 2: 739. An 16. Ep. 10. Lundensi Archiepiscopo apostolicæ sedis Legato. Per tuas nobis litteras intimasti te quendam falsarium in vinculis detinere, qui sedis apostolicæ mentiens se Legatum, nomine ac officio Episcopi usurpatis, in multis pontificale præsumpsit officium exercere. Super quo tibi rescribi desideras nostræ beneplacitum voluntatis. Nos igitur sollicitudinem tuam in Domino commendantes, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus quicquid factum est taliter ab eodem denuntian habendum penitus pro infecto, ipsum, sicut caram habes gratiam divinam & nostram, perpetuo carceri facias mancipari, pane doloris & aqua angustiæ sustentandum. De aliis vero qui, sicut asseris, suspecti habentur de crimine falsitatis, diligenter inquiras, & quos inyeneris esse tales, punias ap tione remota secundum constitutionem a nobis editam ad falsariorum malitiam confutandam. Tu denique, frater Archiepiscope, super te ipso &c. Datum Laterani XII Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno sextodecimo.

149.
1213 d. 29 Apr.

Lateran. Påfv. INNOCENTIUS III:s Fullnıakt för Ärke-Biskoparna i Lund och Upsala att såsom Påfliga

Legater i Danmark och Sverige derstädes befordra verkställandet af den allmänna Bullan rörande Korståget till Heliga landet.

F. 1: 27. K. m. 2: 755. An. 16. Ep. 29. Innocentius III. Lundensem atque Upsalensem Archiepiscopos Legatos apo

stolicos constituit in negotio Terræ Sanctæ per Datiæ ac Svetiæ Regna.

[ocr errors]

*) X. synes i handskriften vara utstruket.

Innocentius &c. Venerabili Fratri ... Lundensi Archiepiscopo Aposto

lice Sedis Legato Salutem &c.

Pium et Sanctum propositum, quod de subventione Terre Sancte pro communi Salute Deo inspirante concepimus et perducere satagimus ad effectum ex generalibus litteris poteris advertere manifeste. Cum ergo de Sinceritate, ac sollicitudine tua geramus fiduciam pleniorem, teque reputemus idoneum ad fungendum pro Christo legationis officio in hac causa, devotionem tuam monemus rogamus, et obsecramus in Domino per apostolica tibi scripta districte precipiendo mandantes, et in remissione peccaminum iniungentes, quatenus accensus zelo fidei Christiane adiungas tibi viros idoneos cum quibus per totum Regnum Danorum portes in humilitate cordis, et corporis verbum Crucis, et ad vindicandum iniuriam Crucifixi fideles ipsius diligenter inducas, exequens diligenter et efficaciter universa, que ad subsidium Terre Sancte in litteris generalibus videbis comprehensa, que a te volumus studiose notari. Vt autem operam exhibitione monstres te portare in corde tuo stigmata Jeshu Christi districte precipiendo mandamus, quatenus excutiens ab omni munere manus tuas, ne aliquid preter victum, et alia necessaria recipiens a quoquam, quin etiam moderate sumens hec eadem, et modeste in evectionibus, cum pro hac causa processeris vicenarium numerum non excedas ita modum atque modestiam in hiis, aliisque servans, ut in te nichil reprehensibile valeat inveniri, per quod offendiculum credito tibi evangelio prebeatur, promovens eo studio, et vigilantia causam Christi, ut particeps fias magnorum et multorum bonorum, que de ipsa credimus proventura. .Si quid autem pro Terre Sancte succursu fuerit tibi oblatum, facias illud apud aliquem religiosum locum studiose reponi, significaturus nobis in fine anni processum, et profectum sollicitudinis tue, ut cognoscere valeamus apud quos profeceris in personis aut rebus ad hoc salutare negotium deputatis, nostrumque tibi beneplacitum rescribamus. Sane scribimus Venerabili Fratri nostro Vbsalensi Archiepiscopo, ut ipse per totam Svethiam cum tuo consilio secundum prescriptam formam hoc negotium exequatur. Quare volumus, et mandamus, ut super hoc ei Consilium tribuas oportunum. Dat. Laterani (3:0 Kal. Maij) Pontificatus nostri Anno Sextodecimo.

In eodem modo Vbsellensi Archiepiscopo. Pium et Sanctum propositum &c. usque rescribamus. Sane volumus et mandamus, ut per totam Svethiam cum consilio Venerabilis Fratris nostri Lundensis Archiepiscopi apostolice Sedis Legati secundum prescriptam formam hoc negotium exequaris. Nos enim eidem Archiepiscopo nostris damus litteris in mandatis, ut tibi super hoc consilium tribuat oportunum.

harui hemlighet erhånden af sina gods, afveka sina, af Arke Bicis.

150.
12 13 d. 3 Oct.

Segni. Påfv. INNOCENTIUS III:s svar till Påff. Legaten, Ärke-Bisk. ANDREAS i Lund på frågorna: huru

vida Prester, som haft 2:ne frillor efter hvarandra, skulle anses såsom 2 gånger gifte; om Prestsöner kunde vigas till prester; om Svenska Presternas offentliga giftermål, hvartill de påstodo sig äga af Påfven medgifven rättighet, borde tålas; om verldsliga personer, som gripa en å färsk gerning med stöld beträdd andelig, borde bannlysas; om en prest misstänkt för förfalskning, kunde i händelse af tredska, tvingas att svara inför Ärke-Biskopen; om Munkarne i Allhelgona klostret (i Lund) kunde utsträcka sina, af Ärke-Bisk. Eskil erhållna rättigheter att njuta Biskopstionden af sina gods, äfven till sedan den tiden bekomna lägenheter; om en i hemlighet erhållen underrättelse om äktenskap i förbudna leder borde beifras; och huru skulle förhållas med någon, som, på oriktiga uppgifter, vunnit bifall till giftermål i 5:te ledet.

K. m. 2: 805. An. 16. Ep. 118. Archiepiscopo Lundensi apostolicæ sedis Legato. Ovia circa minima & maxima frequenter humanus deficit intellectus, prudentis est quærere ubi scrupulus dubitationis occurrit. Sane postulasti per sedem apostolicam edoceri si Presbyteri successive duas concubinas habentes, bigami censeantur, ut cum eis, tamquam cum irregularibus, quoad executionem sui officij nequeas dispensare, & si Presbyterorum filij sint indifferenter ad sacros ordines promovendi, & utrum sacerdotes Suethiæ in publicis debeas tolerare conjugiis, qui super hoc se asserunt cujusdam summi Pontificis privilegio communitos. Ad quæ sic duximus respondendum, quod cum sacerdotes prædicti, sive uno sive diversis temporibus, plures habuerint concubinas, irregularitatem non incurrerint bigamiæ, cum eis, tamquam simplici fornicatione notatis, quoad executionem sacerdotalis officij poteris dispensare, si vivere curaverint continenter. De Presbyterorum vero filiis tam ex decreto Vrbani Papæ secundi quam ex Concilio colligitur Pictavensi quod ad sacros non sunt ordines promovendi, nisi aut in coenobiis aut in canonica regulari religiose fuerint conversati. De Presbyteris autem Suethiæ non possumus dare responsum, nisi viderimus privilegium quod prætendunt. Quæsivisti præterea utrum in canonem indicant laici sententiæ promulgatæ qui sacerdotes aut alios clericos in manifesto furto comprehensos contrectaverint violenter, si citra violentiam nequeant comprehendi, & si clericus, quem vehementer præsumis esse falsarium, ad tuam præsentiam citatus legitime venire contemnens, citra excommunicationis sententiam ad judicium per violentiam trahi possit. Ad hæc taliter respondemus, quod in neutro casuum prædictorum sententia excommunicationis incurritur, dummodo mandatum interveniat Prælatorum quorum tales clerici sunt jurisdictioni subjecti; cum hoc non ipsi laici, sed illi potius quorum auctoritate id faciunt facere videantur, nec amplius laicorum violentia extendatur quam defensio seu rebellio exegerit clericorum,

Sub

« السابقةمتابعة »