صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

indutus, dignatus est peregrinari pro subditis, ut eos supernæ patriæ cives & æternæ beatitudinis faceret coheredes, Dei evangelium quasi semen cadens in terram bonam per partes illas sit longe lateque diffusum, ne huic novella plantationi diligentis agricolæ cura desit, nostro fuit apostolatui supplicatum ut & locis per episcopalis dignitatis insignia & populis per circumspecti Prælati sollicitudinem faceremus sine moræ dispendio provideri. Ne igitur gregi dominico desit cura pastoris, cum adhuc lupus rapax circumeat quærens quem devoret, paratus eo fortius ad rapinam quo recentius perdidit quod diu tenuerat occupatum, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita & cognita veritate, si qualitas locorum poposcerit, ac facultates sufficiant, & expedire videritis, episcopatum auctoritate nostra constituatis ibidem, & vocatis qui fuerint evocandi, per electionem canonicam faciatis loco & populo provideri de persona idonea in pastorem, & jura quæ debent ad Episcopum & Ecclesiam pertinere assignari eis integre ac quiete. Quod si non omnes &c. tu frater Archiepiscope &c. Tu denique, frater Archiepiscope, super te ipso &c. Datum Signia V. Idus Octobris, pontificatus nostri anno sextodecimo.

152.

1213 d. 11 Oct.

I I

Segni.

Påfv. Innocentius III till Abboten på Gothland och 2:ne Prostar inom Lunds Stift att skaffa Korsherrarne i Lifland upprättelse för dem tillfogade oförrätter.

K. m. 2: 807. An. 16. Ep. 122.

Abbati de Gothlanda, & de Northlanda & de Sutherlanda Præpositis
Lundensis diocesis,

Qvoniam nimis dispendiosum est & grave dilectis filiis fratribus militiæ Christi de Livonia, cum sint in remotis partibus constituti, pro singulis querelis apostolicam sedem adire, cum frequenter a multis tam clericis quam laicis gravibus sint injuriis lacessiti, ad supplicationem eorum super hoc eis duximus providendum. Quocirca discretioni vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus quatenus cum a dictis fratribus fueritis requisiti, malefactores eorum in Bremensi provincia constitutos, ut eis ablata restituant, & de damnis & injuriis irrogatis satisfaciant competenter, vel in aliquos compromittant qui appellatione remota justitia mediante procedant, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis diffugio compellatis. Quia vero venerabilis frater noster Rigensis Episcopus eos, sicut accepimus, in multis opprimere consuevit, volumus ut cum vobis constiterit memoratum Episcopum malitiose vexare fratres eosdem, eum ipsis in expensis legitimis condemnetis. Quod si non omnes &c. duo vestrum &c. Tu denique, fili Abbas, super te ipso &c. Datum Signiæ V. Idus Octob. pontificatus nostri anno XVI,

153.

1213 d. II Oct.

Segni.

Påfv. INNOCENTIUS III:s stadfästelse på SACCALE och HUGENHUSEN m. m. för Härmästaren och Korsherrarne i Lifland.

K. m. 2: 808. An. 16. Ep. 123,

Magistro et Fratribus militiæ Christi in Livonia constitutis.

[ocr errors]

Cvm a nobis petitur &c. usque assensu, Saccale ac Hugenhusen Gutlandiæ adjacentes & omnia bona quæ obtinetis in Gutlandia, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, salvo jure quod debet ad Episcopum & Ecclesiam pertinere, vobis & per vos ordini vestro auctoritate apostolica confirmamus & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. confirmationis &c. usque incursurum. Datum Signiæ V. Idus Octob. pontificatus nostri anno decimo sexto.

154.

1214 d. 21 Febr.

Rom.

Påfv. INNOCENTIUS III:s befallning till Påfl. Legaten Ärke-Bisk. i Lund, att så väl han och öfriga Prelater inom hans Arke-Biskopsdöme, som ärke-Biskopen i Upsala borde, utan afseende på anförda ursäkter, infinna sig vid Kyrkomötet.

K. m. 2: 833. An. 16. Ep. 181.

Archiepiscopo Lundensi apostolica sedis Legato.

Inter cetera devotionis obsequia quæ tenentur Episcopi & præcipue Archiepiscopi sedi apostolicæ tamquam matri fideliter exhibere, hoc unum præcipue debet esse, ut ad Concilium veniant evocati; ad quod Archiepiscopi juramento præstito sunt astricti. Vnde plurimum admiramur quod te super hoc excusare aliquatenus voluisti, cum etiam non vocatus deberes modis omnibus laborare ut tam sancto Concilio interesses, ad quod ex omni parte cum desiderio multo current Principes & Prælati & totius cleri generaliter flos & decus, ut tot & tantos patres conscriptos ad ædificationem suam videre valeant & audire, ac mereantur esse participes orationum suarum & bonorum omnium quæ sancta synodus duxerit statuenda. Non ascendat igitur in cor tuum vel cujusquam Pontificis aut Prælati ut tam ignominiosam maculam in gloria sua ponat quod se a tanta solemnitate ac opere sic necessario & tam pio qualibet occasione subducat: quia præter inobedientiæ culpam & pœnam, indignationem Dei & nostram & confusionem incurreret ac opprobrium sempiternum. Ideoque per apostolica scripta mandamus & districte præcipimus quatenus tam tu præcipue quam ceteri Ecclesiarum Prælati per tuam provinciam constituti juxta primi mandati nostri tenorem lendis Novembris proximo nunc futuris usque ad annum, sive per mare,

a Ka

sive per terram, quocunque modo poteritis, ad sedem apostolicam venire pro viribus laboretis. Speramus enim in Domino quod interim ille qui potenter imperat ventis & mari, frementis freti fluctus sedabit, ut fiat optata tranquillitas navigantibus, & inimicos reducet ad pacem, ut fiat iter agentibus via tuta. Ad hæc, quoniam consimiles litteras venerabili fratri nostro Archiepiscopo misimus Vpsalensi, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus ei & suffraganeis ejus districte præcipias ut usque prædictum terminum quocunque modo poterint ad apostolicam sedem venire pro viribus elaborent. Sane quia, ut asseris, ad crucis negotium promovendum tibi non sufficit evectionum numerus nostris litteris designatus, & usque ad tricesimum numerum postulas licentiam tibi dari, nos hoc tuæ conscientiæ duximus committendum, ut super hoc procedas sicut videris expedire. Tu denique, frater Archiepiscope, &c. Datum Romæ apud sanctum Petrum IX. Kal. Martij, pontificatus nostri anno sexodecimo.

155.

1215 d.

Mars.

Hargh.

Ärke-Dieknen i Linköping SIGTRADS testamente till Linköpings Domkyrka, till alla kloster och
Hospitaler inom samma stift, till några Prestmän, slägtingar och tjenare, dels på hemman
och lägenheter, dels på Silfver, penningar, böcker, klädespersedlar m. m.
B. 3: 94. b.

In nomine dominj amen Anno incarnacionis eiusdem Millesimo ducentesimo Quintodecimo Kal. Marcij ego Sigtradus archidiaconus lincopensis constitutus in hargh sanus mente licet debilis corpore testamentum meum condo & facio in hunc modum In primis lego domino meo lincopensi vnum vas argenteum deauratum & duos libros videlicet legendam sanctorum & unum librum qui vocatur summa prouincialis Item ecclesie lincopensi apud quam mihi sepulturam eligo lego curiam meam arlogha sitam in wist cum omnibus pertinenciis suis mobilibus & immobilibus preter duos colonatus scilicet apaldaas & haghan quos do famulis meis Boecio videlicet haghan & syaro apaldaas pro quibus prediis refundo 1) ad redditus predicte curie locum vnius molendinj situm circa stamsrid super quo fuit contencio inter me et dominum magnum hethasun ita tamen quod eadem curia dignitati archidiaconatus subiaceat in ecclesia supradicta hac nichilominus adiecta condicione ut archidiaconus qui pro tempore fuerit racione dicte curie singulis septimanis vnam missam pro defunctis teneatur in perpetuum per se uel per alium facere celebrarj Verum si cessante impedimento legittimo predicta condicio adimpleta non fuerit ex tunc predictam curiam ordinacionj dominj prepositj domini stenarj dominj ́ Wimundi Canonico

1) Detta, till slutstafvelsen nästan utplånade ord, har af Örnhielm, D. 3: 533., blifvit läst refundent.

rum eiusdem ecclesie & dominj guthmarj generj mej vendendam committo Quos huius mei constituo executores testamentj Rogatus & intime supplicans ut si dictam curiam vendi uel distrahi contingat precium pro eadem acceptum sic ordinent secundum quod in conspectu altissimi iustum esse nouerint & anime mee magis crediderint expedire Item eidem ecclesie lincopensi lego omnes libellos meos iuris videlicet gaufridum lecturam petri de sampsona super decretales & distinctiones eiusdem Questiones bartholomej cum breuiario bernardj casus legum ostiensem super quartum librum decretalium. glosam decreti cum paleis & hystoriis Item predium quoddam quod comparuj pro XII marcis in fythiastadum lego dignitatj archidiaconatus Item cuilibet claustro lincopensis dyocesis lego vnam marcam argentj & super hoc fratribus minoribus lincopie meum griseum palifridum Item cuilibet hospitalj eiusdem dyocesis tantundem Item pro redempcionis crucis mee ad terram XX marcas argentj Item fratri meo magno duas crateras argenteas cum VI coclearibus argenteis lego Item neptj mee margarete lego uestes meas meliores quas habeo sorcocium tunicam & mantellum Item nepoti meo karulo paruulo lego balteum meum argenteum cum VI coclearibus argenteis Item de aliis uestibus meis tunicam meam forratam de pellibus matherinis cum cappa mea & capusio lego magistro stephano skæninghe Item alias uestes meas sorcocium videlicet & tunicam lego sacerdotj meo forcundo Item tabardum meum forratum de variis cum duabus summis paruis viridia coopertoria habentibus lego domino Johanni de lomæryd ut iugiter in memoria animam meam habeat Item famulo meo beocio lego omnia lectisternia mea Item famulo meo karulo dicto pic lego somarium meum Item ecclesie mythælby in wythbo lego breuiarium meum & missalem simul in vno volumine tali sub condicione quod quilibet sacerdos alteri succedens in eadem ecclesia usque ad decem annos teneatur omni ebdomada vnam missam de mortuis celebrare in remedium anime mee & si contingerit eum casu aliquo prepediente illud in vna septimana omittere suppleat in sequentj Quatuor dumtaxat ebdomadis exceptis per annum vedelicet ebdomado post palmas & ebdomada pasche penthecostes & natiuitatis dominj & ad hoc sit coram deo & ecclesia vsque ad predictum terminum firmiter obligatus Pro huiusmodi legatis facilius ad effectum deducendis obligo curiam meam orraryd pignorj ecclesie lincopensi pro CLX marcis vsualis monete ita tamen vt heredes mej infra annum plenam habeant potestatem dictam curiam redimendj Vt autem huius mei testamentj ordinacio debitum sortiatur effectum & plenariam firmitatem sigilla dominj mei episcopi lincopensis. Capituli Dominj prepositi Meum Dominj stenarj Magistri Boecij & dominj guthmarj generj mei nec non & custodis lincopensis fratris Johannis presenti feci pagine in facti euidenciam applicarj actum loco & die supradicto.

156.

1216 d. 5 Apr.

Lateran.

Påfv. INNOCENTIUS III:s Stadga om lysning och vigsel, saint straff för äktenskap inom förbudna leder,

A. 1. d. 9. B. 2: 200.

INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Venerabilibus fratribus. Archiepiscopo Vpsallensi. et Suffraganeis eius. Salutem et apostolicam benedictionem. ad onus officii pastoralis assumpti. ut detis salutis scientiam plebi dej dare debetis operam diligentem et studium indefessum ut populus cure nostre commissus sicut ab infidelitate gentilium diuina gratia illustrante recessit ita ritus quoque deserat eorundem. illos presertim qui ecclesiastice obuiant honestati et periculum pariunt animarum ac instituciones apostolice sedis studeat imitarj. que disponente domino cunctorum fidelium mater est et magistra. Sane nostris fuit auribus intimatum quod nonnullj per regnum suecie constituti sollempnitatem debitam in contrahendis matrimonijs non obseruant sed sequentes ad hec gentilitatis errorem ritu barbarico non numquam in prohibitis gradibus coniunguntur. ac sepe post cohabitationem diutinam dicente altero coniugum non fuisse matrimonium inter eos. et reliquo non ualente aliquatenus id probare pro eo quod debita sollempnitas adhibita in contrahendo non fuit pro sua uoluntate diuertunt. ex quo preter animarum periculum frequens inter eos scandalum generatur. Volentes igitur eorum paci consulere ac saluti per apostolica uobis scripta precipiendo mandamus. quatinus eisdem ne uel clandestina contrahant matrimonia uel in gradibus prohibitis se contingant curetis sub excommunicationis interminatione singulj per uestras dioceses districtius inhibere. prouidentes iuxta quod statuimus in concilio generalj. ut cum matrimonia fuerint contrahenda in ecclesiis per presbiteros publice proponatur. competenti termino prefinito út infra illum qui uoluerit et ualuerit legitimum impedimentum apponat. & ipsi presbiteri nichilominus inuestigent utrum aliquod impedimentum obsistat. Cum autem probabilis apparuerit coniectura contra copulam contrahendam. contractus interdicatur expresse. donec quid fieri debeat super eo manifestis constiterit documentis. Si qui uero huiusmodi clandestina uel interdicta coniugia inire presumpserit in gradu prohíbito etiam ignoranter. soboles de talj coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur. de parentum ignorantia nullum habitura subsidium. cum illj taliter contrahendo non expertes scientie uel saltem affectate ignorantie uideantur. parj quoque modo proles illegitima censeatur si ambo parentes impedimentum scientes legitimum preter omne interdictum etiam in conspectu ecclesie contrahere attemptarit. Sane parrochialis sacerdos quj tales coniunctiones prohibere contem

« السابقةمتابعة »