صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

156.
.1216 d. 5 Apr.

Lateran. Påfv. INNOCENTIUS III:s Stadga om lysning och vigsel, satut straff för äktenskap inom förbudna 1 leder,

A. 1. d. 9. B. 2: 200. INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Venerabilibus fratribus. . Archiepiscopo Vpsallensi. et Suffraganeis eius. Salutem et apostolicam benedictionem. ad onus officii pastoralis assumpti. ut detis salutis scientiam plebi dej dare debetis operam diligentem et studium indefessum ut populus cure nostre commissus sicut ab infidelitate gentilium diuina gratia illustrante recessit ita ritus quoque deserat eorundem. illos presertim qui ecclesiastice obuiant honestati et periculum pariunt animarum ac instituciones apostolice sedis studeat imitarj. que disponente domino cunctorum fidelium mater est et magistra. Sane nostris fuit auribus intimatum quod nonnullj per regnum suecie constituti sollempnitatem debitam in contrahendis matrimonijs' non obseruant sed sequentes ad hec gentilitatis errorem ritu barbarico non numquam in prohibitis gradibus coniunguntur. ac sepe post cohabitationem diutinam dicente altero coniugum non fuisse matrimonium inter eos. et reliquo non ualente aliquatenus id probare pro eo quod debita sollempnitas adhibita in contrahendo non fuit pro sua uoluntate diuertunt. ex quo preter animarum periculum frequens inter eos scandalum generatur. Volentes igitur eorum paci consulere ac saluti per apostolica uobis scripta precipiendo mandamus. quatinus eisdem ne uel clandestina contrahant matrimonia uel in gradibus prohibitis se contingant curetis sub excommunicationis interminatione singulj per uestras dioceses districtius inhibere. prouidentes iuxta quod statuimus in concilio generalj. ut cum matrimonia fuerint contrahenda in ecclesiis per presbiteros publice proponatur. competenti termino prefinito ut infra illum qui uoluerit et ualuerit legitimum impedimentum apponat. & ipsi presbiteri nichilominus inuestigent utrum aliquod impedimentum obsistat. Cum autem probabilis apparuerit coniectura contra copulam contrahendam. contractus interdicatur expresse. donec quid fieri debeat super eo manifestis constiterit documentis. Si qui uero huiusmodi clandestina uel interdicta coniugia inire presumpserit in gradu prohíbito etiam ignoranter. soboles de talj coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur. de parentura ignorantia nullum habitura subsidium. cum illj taliter contrahendo non expertes scientie uel saltem affectate ignorantie uideantur. parj quoque modo proles illegitima censeatur si ambo parentes impedimentum scientes legitimum preter omne interdictum etiam in conspectu ecclesie contrahere attemptarit. Sane parrochialis sacerdos quj tales coniunctiones prohibere contenpserit. & quilibet alius etiam regularis quj eis presumpserit interesse. per triennium ab officio suspendatur grauius puniendus si culpe qualitas postularit. Sed et hijs quj taliter copularj presumpserint etiam in gradu concesso condigna penitentia iniungatur. Si quis autem ad impediendum legitimam copulam malitiosum impedimentum obiecerit. ecclesiasticam non effugiat ultionem. Datum Laterani. non. Aprilis. Pontificatus nostrj Anno Nonodecimo.

Blybullan bortfallen.

157.
1216 d. 7 Maj.

Rom. Påfv. INNOCENTIUS III:s Bekräftelse för Abbedissan och Nunnorna i Riseberga på klostrets tillhörigheter.

A. 1. a. g. . INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Dilectis in christo filiabus. . . Abbatisse ac Monialibus de Risebyarg. Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum. tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in christo filie uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. personas uestras et Monasterium in quo diuino estis obsequio mancipate cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet. aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem fruoswi. Hindawat. Scolist. Borshogen. Akerbuj. Chellestat. Sebui. et alias possessiones pia uobis fidelium deuotione collatas. sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, uobis et per uos eidem Monasterio auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nullj ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire, Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dej. et beatorum Petrj et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbem ueterem Nonis Maij. Pontificatus nost På frånsidan: littera de vermeland cum aliis prediis in næricia ceterisque bonis circa

hindavat. Blybullan bortfallen.

elus

[ocr errors]

O

[ocr errors]

158.
12 16 d. 31 Maj.

Perugia. Påfv. INNOCENTIUS III:s Tacksägelser till Upsala stifts innevånare för deras beredvillighet att utgöra sin skatt till Påfven.

A. 1. a. 6. INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs nobilibus uiris Baronibus. Militibus & alijs per vpsallensem diocesim constitutis. Salutem & apostolicam benedictionem. Super eo quod debitum nobis censum li- beraliter & deuote soluistis sicut venerabili fratri nostro. Archiepiscopo uestro insinuante didicimus & ipse rei effectus indicat euidenter. deuotionem uestram commendamus in domino & digna graciarum prosequimur actione. ‘rogantes attente ac per apostolica uobis scripta mandantes. quatinus, in ips0 censu debitis temporibus exoluendo uos exhibere curetis ita paratos et promptos quod apostolica sedes & nos qui ei licet immeriti presidemus uos caritatis brachijs teneamur sicut speciales filios artius amplexari. et a deo dignum mereamur premium obtinere. Datum perusij II. kal. junij pontificatus nostri Anno Nonodecimo.

Blybullan bortfallen.

159.

1216 d. 25 Juli.

Perugia Påfv. HONORIUS III:s underrättelse till Ärke-Bisk. Valerius i Upsala och hans Lyd-Biskopar om INNOCENTIUS III:s frånfälle och om det nya Påfvevalet.

• K. C. 167. Honorivs Papa Ill. Valerio Archiepiscopo Vpsalensi & suffraganeis eius.

Magnvs Dominus & laudabilis nimis, gloriosus in Sanctis, mirabilis in Maiestatibus faciensque prodigia, immittat tempora alto suæ dispositionis consilio, cui consiliarius alius non existit, & vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt, vt non glorietur omnis caro in conspectu eius, sed quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in Domino glorietur. Ipse namque dat secretorum Scrutatores, quasi non sint, & velut inanes iudices terræ facit, arefaciens stagna flumina in insulas collocando, ab oriente & occidente congregat sibi semen, & dicit Aquiloni da, & Austro noli prohibere, vt illi quibus arridet prosperitas filios Aquilonis impedire non possint venire in gra

tiam filiorum, qua ponit humiles in sublimi, & merentes erigit sospitate. Cumque incomprehensibilia sint iudicia sua, & inuestigabiles eius viæ, istud ex eis tenemus pro certo, quod omnia iusto facit iuditio, nobis tamen ineffabili & occulto. Sane fælicis recordationis Innocentio Papa Prædecessore nostro septimo' decimo Calendas Augusti soluto debito carnis, ad regionem Sanctorum Spirituum, vt credimus, euocato, & sequenti die celebratis exequiis, ac cum honore debito collocato ipsius corpore in sepulchro, vna cum Fratribus nostris ad eligendum conuenimus successorem, & die tertio Spiritus Sancti gratia inuocata, super hoc tractauimus diligenter, & post tractatum diutinun placuit fratribus vniuersis humeris nostris, quamuis insufficientibus imponere onus istud ; Et licet in primis duxerimus resistendum, ne tamen videreremur vocationi diuinze resistere, submisimus humeros adportandum, sperantes in eo, qui linguas infantium facit esse disertas, quod ipse qui vota fratrum aspirando præuenit, prosequatur etiam adiuuando. Fiduciam eniin talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed nostra sufficientia est ex Deo, qui nos ad suum ministerium euocauit. Sollicitudine igitur Ecclesiasticæ prouisionis assumpta, & spe non modica de vobis concepta, quos nobis misericordia Conditoris ad tanti oneris grauitatem facilius perferendam in participium instantiæ nostræ quotidianæ assumpsit. Vniuersitatem vestram rogamus attentius, & monemus & exhortamur in Domino, quatenus insufficientiam nostram apud eum, qui dat omnibus affluenter & non improperat orationibus adiuuetis, & circa commissam nobis Dominici gregis curam diligenter & vtiliter vigilantes nostrum satagatis humiliter supplere defectum, & iniunctam nobis pastoralis oneris grauitatem, vigilanti studio comportetis, & in Ecclesiastica vnitate, obedientia, & deuotione Apostolicæ Sedis, quibus hactenus Ecclesia Vpsalensis inter cæteras potissimum floruit & fructificauit suauitatem odoris, sicut ager plenus cui benedixit Dominus firmiter persistentes, ad ea quae pacis sunt impendatis studium diligens & operam efficacem. Nos enim vos tanquam principalia membra Ecclesiæ honorare intendimus, & in quantum permiserit Dominus in vestris necessitatibus adiuuare. Ad hæc volumus & mandamus, vt Cruce signatos vestrarum Diocesum attentius exhortemini, ne propter obitum præfati Prædecessoris nostri consternantur corda eorum, neque formident, quasi ex hoc Terræ Sanctæ impediatur succursus: quoniam & si sufficientiæ illius nostra videatur inferior, ad liberationem tamen ipsius terræ votis non minoribus aspiramus, quibus ipse Dominus, qui sperantes in se nullatenus deserit effectum tribuat & profectum, vt quod possibilitas nostra non obtinet, eius nobis gratia largiatur. Datum Perusij VIII. Calendas Augusti. Pontificatus nostri anno primo,

Sv, Diplom.

24

[blocks in formation]
[ocr errors]

Konung Johan till innevånarne i Östergöthland, att gården Kimstad återlägges under Wreta kloster, från hvilket densamme någon tid varit afhänd.

A. 3. t. 1: 1. Omnibus fidelibus gothis orientalis regionis. J. dei gratia sweorum simul & eorumdem rex gothorum. salutes in domino. Vniuersitatem uestram scire uolumus. quod uillam uidelicet. chýmstahe. sancte ecclesie dei que est in. wreta. ad usum sanctimonalium ibidem commanentium. olim oblatam. sed iam per tempus aliquod prauorum suggestionibus eis subtractam. perpetua & irrefragabili donatione eidem ecclesie restituimus. & sub munimine nostre protectionis cum omnibus eidem claustro attinentibus. constituimus. ea scilicet ratjone ut si quis eisdem sororibus aut rebus earum iniuriam ingerere attemptauerit & nostre ire uindictam incurrere & anathematis uinculo se obligatum ac diuina animaduersione si non resipuerit. perpetuo se multandum nouerit. Valete.

ego. JOHANNES. dei gratia rex sweorum. subscribo & hoc nostre auctoritatis priuilegio temporibus domine. Cecilie. priorisse confirmo. På frånsidan: Kimstadha.

Sigillet bortfallet.

[blocks in formation]

Konung Johans gâfvobref på sina gods i Gudhem till klostret dersammastädes.

A. 3. å. 2: 41 *). J. dei gracia rex sweorum. vniuersis christi fidelibus presens scriptum intuentibus salutem in perpetuum. Ne processus temporum aboleat que in tempore facta fuisse constat commendanda sunt viuaci memorie litterarum. Nouerit ergo tam presencium etas quam futurorum posteritas quod possessiones que nobis in Gudheem attinebant. in salutem anime & corporis nostri. & in remissionem peccatorum parentum meorum sanctimonialibus eiusdem loci contulimus possidendis. Quicumque igitur hoc datum cassare vel in irritum ducere conatus fuerit. sub interminacione anathematis excommunicacionis sentencia complectandus innodetur.

*) Det första bland 2:ne af Biskopen i Skara TORSTEN år 1394 vidimerade bref.

« السابقةمتابعة »