صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[merged small][ocr errors]

- 187 162.

1216 — I 220. Biskop Carls i Linköping stadfästelse på Nydala klosters ägande rätt till gården Sunnerby, som Biskop Gisle sig tillbytt af Konung Cart och sedermera skänkt till klostret.

A. 3. x. 1: 15. K. dei gracia lincopensis ecclesie episcopus. Dominique Regis cancellarius. Dilectis in christo filiis tam clericis quam laycis Westrahered inhabitantibus presens seriptum intuentibus. Salutem in uero salutarj. Vestram latere non credimus vniuersitatem quas et quantas ante commutacionem quam inierunt pie memorie. Karolus Rex. et Gyslo episcopus. de villa que dicitur Sunderby habuerit attinentias. & quanto temporis interuallo claustrum nouevallis easdem attinentias a memorato patre. G. collatis. excoluerit non causatas. Nos igitur donum predecessoris nostri indiminutum confirmare volentes vniuersitatį vestre significamus. quod eandem villam cum omnibus attinenciis suis. quas habuit tempore predicti patris. prenotato claustro litterarum nostrarum testimonio confirmamus. Quicumque igitur hoc donum diminuendo cassare presumpserit. diuine maiestatjs. & domini Regis. nostreque auctoritatis vlcione se Nouerit perplectendum. Valete.

Sigillet saknas.

163.

1216—1220. Bisk. Carls i Linköping stadfästelse på ägodelning mellan Wrigstads kyrka och Nydala kloster.

A. 3. x. 1: 14. K. dei gracia linicopensis ecclesie humilis antistes. & domini. J. regis cancellarius. S. Sacerdotj de Wrigstad. ceterisque parochianis eiusdem ecclesie salutem & benediccionem. Vniuersitatj uestre notum fore scimus euidenter quod ecclesia uestra & monachj noueuallis predia sua comutauerint in uestra presencia talj tenore interposito quod ecclesia uestra predia sua haberet simul conjur & eodem modo monachi sua. & his esset terminus prediorum. scilicet quod utraque ecclesia sibj uendicaret quod modo sua sepi circumdederat. extra uero sepem omnia utrique ecclesie cederent in communitatem. Nos uero predictam commutacionem uolentes fore notam & ratam tam posteris quam presentibus litterarum nostrarum attestacione & sigillj munimine confirmantes eternamus. På frånsidan: vrixstapa.

Sigillet på pergamentsremsa, Se Tab. 3. n:o 4.'

164.

1216_1220. Bytesbref mellan Nydala kloster samt Hegge, Gudfast och Thorgöt, Brunssöner, bvilka erhöl. lo hemmanet Hisinge n. m. mot deras fädernejord i Näs..

A. 3. X. 1: 13. Notificamus omnibus uicinis nostris qui habitant in østbo filios brunonis in nesi. heggi. gutfaster, Thorgotus. nobiscum id est cum monachis noueuallis firmiter fecisse emptionem terre. nos suscipimus patrimonium illorum in nesi. ipsi receperunt in hisingy & accessum ad siluam citra paludem pascua gregum. carpentationes domorum, incisionem lignorum, & omnia necessaria siluarum ibi illis debentur. sine calumpnia & offensione. Hi sunt testes qui presentes erant. Karolus episcopus. Willelmus abbas. Theluj filius gunnonis. Bofester uillicus. & omnes parrochiani de frøal.

Brefvets öfverskrift: carta testimonjalis. är på bokstäfvernas halfva höjd afklippt för att tjena till bevis om det utan tvifvel på samma pergament skrifna men frånskilda andra exemplarets trovärdighet. På frånsidan: hysinge.

Sigillet på pergamentsremsa, Tab. 3. 0:0 5.

165.

12 16—1220. Biskop Carl i Linköping till Lagmannen och innevånarne i Östbo rörande en Nydala kloster tillhörig qvarnlägenhet.

H. 1: 45. · K. dei gracia Lincopensis ecclesie Episcopus et domini J. regis cancellarius mei legifero ceterisque øsbo inhabitantibus Salutem et benedictionem De beneuolencia nostra nequaquam faciatis vos dubitare sed vbicumque locorum super negociis vestris et vtilitatibus nobis judicaueritis scitote nos a modo sicut actenus beneuolenciam erga vos obseruare. Conquestus est nobis frater Wi. dilectus abbas noueuallis quod quidam sunt investro numero qui diabolice inspiracionis instinctu comoti presumunt eos inquietare et sollicitare super quodam molendino calumpniam imponentes jta quod predictum molendinum ad sui utilitatem edificare non possunt quod tamen constat eos jure empticio et legaliter et precio plenario acquisisse Nos vero cum omnibus ecclesiis ex iniuncto nobis officio sumus debitores illis tamen quarum fundatores et 'defensores sumus propensiori studio tenemur prouidere sanximus itaque vt si qua ecclesiastica secularisue persona eos de cetero de predicto molendino presumserit inquietare aut calumpniari secundo et tercio commonita nisi destiterit ex auctoritate principis apostolorum petri et pauli nec non et nostra a gremio sancte matris ecclesie eos sequestramus quoad usque a temerario destiterint incepto et insuper domini regis et nostram sciant sibi vindictam iminere Precipimus eciam heredibus Tho mastera quatenus molendinum quod pro remedio anime patris sui defuncti cenobio noueuallis contulerunt non presumant reuocare aut juramento dato secundum leges negent se loco predicto contulisse. ..

[ocr errors]
[blocks in formation]

Biskop Carls i Linköping skyddsbref för Nydala kloster och dess i Sunnerbo Härad belägna tillhörigheter.

A. 3. X. 1: 16. K. dei gracia lingacopensis ecclesie episcopus. Ranuido prolocutori. Eskillo filio fyrudi. nec non & omnibus sunderbo inhabitantibus. salutem. & paternam benedictionem. Significamus uniuersitati uestre quod ex officii nostri causa constringimus. querelis omnibus intendere. easque secundum iusticiam examinare loca sacra ecclesias & claustra eorumque possessiones ab iniustis inuasoribus. protegere & defensare. Quapropter auctoritate nobis commissa uobis mandamus, mandando consulimus. consulendo precipimus. quatinus possessiones claustri noueuallis cuius domus fundatores nos esse fatemur ut antecessores nostri extiterunt. possessiones inquam ac predia predicti claustri que inter uos sunt maxime mansyonem de guldbrunzruthe. & piscationem de schethen sine omni calumpnia in pace dimittatis. Qui uero consilio nostro & precepto contraire presumpserit rapinam inferendo predicto loco beate uirgini marie consecrato aut ullam molestiam contra leges & iura ecclesiastica machinare. secundum mandata apostolica sententiam diuine censure eum promulgabimus. quod si nec sic se coercuerit domino regi. tam transgressores quam transgressionem intimabimus.

På frånsidan: ”gulbrunzrydh” samt "quinta littera de skæden”.
Sigillet, hvars remsa varit från handlingen lossnad; se Tab. 3. n:o 6.

167.

1217 d. 25 Jan.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III:s tillåtelse för Ärke-Bisk. i Lund att till sitt umgänge och uträttandet af kyrkans angelägenheter välja någon andelig utar hvilket kloster honom behagade.

F. 1: 30. An. 1. Ep. 199. Honorius &c. Venerabili Fratri ... Archiepiscopo Lundensi. Salutem &c. . Ut ex convictu religiosorum mores et vita formentur, viros religiQSOS et providos ad tuam disposuisti familiam convocare, a quibus exem

plum conversationis honeste, sumere valeas, ac per eos vite tue sinceritas a detractionibus hominum sit secura. Proinde a nobis humiliter tua' Fraternitas postulavit, ut liceat tibi de quocumque religiosorum ordine assumere Monachum, Canonicum, aut conversum, quos in tue familiaritatis tium valeas retinere, vel aliquotiens mittere pro Ecclesie tue utilitatibus procurandis. Nos igitur voța tua, que de pietate procedunt benignitate solita prosequentes auctoritate tibi presentium indulgemus, ut si tibi et Ecclesie tue videris expedire liceat tibi de quocumque Monasterio tue Diocesis unum dumtaxat religiosum assumere, quem litteratura videris, et morum honestate fulciri, illa tamen adhibita temperamenti cautela, quod per absentiam alicujus Ecclesie proprie utilitas enormiter non ledatur. Datum Lat Kalend. Februari i, Pontificatus nostri Anno Primo.

168.

1217 d. 30 Jan.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III:s stadfästelse på Gottländska Presterskapets och Allmogens gamla öfverenskommelse med Biskopen i Linköping om delningen af öens tionde.

F1: 31. An. 1. Ep. 219. K. C. 168. Honorius &c. Dilectis filiis Clero et Populo de Guilandia. Salutem &c.

Justis petentium &c. usque assensu, compositionem super destributione decimarum totius terre vestre inter vos, et venerabilem fratrem nostrum ... Lincopensem Episcopum de assensu, et auctoritate Venerabilis fratris nostri Lundensis Archiepiscopi amicabiliter initam, sicut sine pravitate provide fa cta est, et ab utraque parte sponte recepta, et multis temporibus approbata, et in predictorum Archiepiscopi, et Episcopi litteris dicitur contineri, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. hanc paginam nostre confirmationis infringere &c. Si quis autem &c. Datum Laterani tertio Kalendas Februar. Pontif. nostri Anno Primo.

169.

Lateran.

1217 d. i Febr. Påfv. HONORIUS JII till Ärke-Bisk. i Upsala samt alla under honom och Ärke-Bisk. i Lund lydande Biskopar, om den sistnämdes väl uppfyllda och nya erhållna förtroenden.

K. C. 168. Honorius Papa III. L'al:rio Vpsalon si Archiepiscopo et Suffragancis

suis & Episcopis per Lundensem Prouinciam constitutis. .

Is qui facit Angelos suos Spiritus cum singuli sint ad ministeria deputati per eos operatur suæ dispositionis arcanum, idemque vnus stabilis &

incommutabilis perseuerans, prout vult diuidit singulis, & dispensat secundum secreti sui consilium vniuersa. Non aliter autem immo fere simili 'ratione præsens Ecclesia, quæ peregrinatur in terris ad instar illius, quæ in gaudiorum æternitate triumphat, plures ordines habet, de quibus is qui supremum locum obtinet in eadem vni præcipit, & ille iubentis exequitur voluntatem. Cumque cæteri vocati sint in partem sollicitudinis, vnus tamen präminet ex plenitudine potestatis, qui cum non possit vbique personaliter interesse, agit plerumque per alios vices suas, vt sic membra singula virtutem capitis repræsentent. Ex hoc itaque fuit, quod non tam personæ Venerabilis Fratris nostri Lundensis Archiepiscopi meritum, quam fructum qui prouenire poterit animarum sedula moderatione pensantes vices nostras tam in Lundensi quam in Vpsalensi Prouincijs eidem Archiepiscopo duximus committendas, vt de ipsis fructum afferat qui non perit, & sui nominis redolentis opinio respiret odorem agri pleni, cui Dominus benedixit. Proinde in his quæ ad suam audientiam de prædictis Prouincijs deferuntur examinatis seu cognitis causæ meritis diligenter malos coerceat, & iniquos & iuxta modum culpæ canonica districtio culpam feriat delinquentis, ita quod illibatas seruet .cuilibet iura sua, & si ab aliquo ab ipso Archiepiscopo fuerit appellatum deferens honori sedis Apostolicæ sicut debet terminum statuat appellanti, infra quem nisi appellationem suam fuerit prosecutus, ex tunc in negotio ipsa præuia ratione procedat. Cum autem contigerit Archiepiscopum memoratum dictas Prouincias visitare, procurationes e kigat moderatas, & si qua beneficia tanto tempore vacauerint, quod ad nos sit eorum collatio secundum Statuta Lateranensis Concilij deuoluta, liceat ipsi Archiepiscopo personis idoneis ipsa conferre. Præterea plus animarum periculo præcauere, quam eidem · Archiepiscopo prouidere volentes, auctoritate præsentium indulgentes vt liceat sibi iis qui in Canonem latæ sententiæ inciderunt, munus absolutionis impendere, nisi tam fuerit enormis excessus, quod propter atrocitatem iniuriæ,

terreantur exemplo ad sedem sint Apostolicam destinandi. Ad haec cum Crucesignatis qui fuerint in Prouincijs antedictis inhabiles ex facultatibus aut personis ad subsidium Terræ Sanctæ sibi liceat cum expedire viderit dispensare vota peregrinationis vnius in aliud commutato. In his autem & alijs quæ Pontificalem exigunt grauitatem sic sæpe dictum Archiepiscopum speramus auctore Domino processurum, quod officium creditæ sibi sollicitudinis pastoralis ad honorem Dei & Ecclesiæ Romanæ proficiet, ac' salutem operabitur animarum. Datum Laterani Calendis Februarij. Pontificatus nostri anno primo.

« السابقةمتابعة »