صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

partes juxta Episcopi memorati consilium pro plantatione novella fidei Christiane, tam spiritualibus armis, quam materialibus pugnaturi, tam eis, quam illis qui aliquos illuc in suis mittent expensis, vel ad eorum subventionem de suis facultatibus ministrabunt, concessa per nos juxta quantitatem subsidii et devotionis affectum venia peccatorum, secundum quod transituris Jerosolimam indulgetur, omnes etiam prudenter hortentur ut elemosinam amplexantes, que juxta sapientis edictum super scutum potentis, et super lanceam adversus inimicum pugnabit extinguens peccatum veluti aqua ignem ad redimendas et educendas puellas easdem nec non ad puerorum predictorum doctrinam de facultatibus sibi datis a Domino subventionis manum eis tam pie porrigant quam libenter, ita quod ipsi, quibus id in remissionem vobis injungimus peccatorum, centuplum in via et vitam eternam in patria consequantur. Datum Rome apud Sanctum Petrum XVII. Kal. Julii Anno II.

In eodem modo scriptum est Magdeburgensi Archiepiscopo et Suffraganeis ejus. Archiepiscopo Coloniensi et Suffraganeis ejus. Salzeburgensi Archiepiscopo et Suffraganeis. Gneznensi et Suffraganeis ejus. Lundensi et Suffraganeis ejus, et Episcopo Caminensi, Bremensi, et Suffraganeis ejus, Treverensi, et Suffraganeis ejus.

178.

1219 d. 11 Nov.

Viterbo.

Påfv. HONORIUS III:s befallning att mottaga och understödja Munkarne af Predikare-Orden, men att fängsla och såsom menedare straffa dem, hvilka genom insamlandet af penningar bröto sitt fattigdomslöfte.

A. 1. d. 10. *)

HONORIUS episcopus seruus seruorum dei. venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis & dilectis filiis vniuersis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste peruenerint. salutem & apostolicam benedictionem. Cum qui receperit prophetam in nomine prophete mercedem prophete accipiat vniuersitati uestre viros predicatores ecclesie sancte pernecessarios pro eo quod. ministrant pabulum uerbi dei merito commendamus vt ex hoc mercedem uobis incomparabilem comparetis. Hinc est quod dilectos filios fratres ordinis predicatorum qui paupertatem & vitam regularem professi uerbi dei sunt ewangelizacionj totaliter deputati uobis duximus propensius commendandos. Vniuersitatem uestram rogantes & ortantes attencjus ac per apostolica scripta uobis mandantes. quatinus cum ad partes uestras accesserint. ad predicandi officium ad quod deputatj sunt caritatiue recipiatis eosdem. & populos uobis commissos vt ex ore ipsorum uerbi dei semen deuote suscipiant. sedulo amonentes pro diuina & nostra reuerencia in suis eis necessitatibus

*) Efter en obevittnad afskrift från slutet af 1200talet.

fideliter asistatis. quatinus ad predicta suscipienda vestris exhortacionibus populi preparatj tamquam bona & fructifera terra. pro uiciorum tribulis incipiant semen germinare uirtutum. & dicti fratres per cooperacionem uestram suscepti ministerii cursum felicius consumando. optatum reportent sui laboris fructum & finem. salutem uidelicet animarum. quia uero sepe uicia sub specie uirtutum occulte subintrant & angelis satane in angelum lucis se plerumque simulate transformat. presencium uobis auctoritate mandamus. quatinus si qui de predictorum fratrum ordine se dicentes in partibus uestris predicauerint ad questum pecuniarium se conuertendo per quod religionem eorum qui paupertatem professi sunt contingeret infamarj. uos tamquam falsarios capiatis & condempnetis eosdem. Datum. Viterby. III. ydus. Nouembris. Pontificatus nostri Anno IIII°.

179.

1219 d. 22 Nov.

Viterbo.

Påfv. HONORIUS III. till Svenska Presterskapet, att skickliga ämnen borde från Dom-Capitlen utväljas för att i Paris, med uteslutande af Borgerliga lagen och öfriga Vetenskaper, studera Theologien, hvaruti de sedermera skulle gifva sina landsmän undervisning. B. 2: 195.

Quod clerici possint studere in theologia per quinque annos & nullus in legibus & ecclesia maior debet habere doctorem in theologia. HONORIUS episcopus seruus seruorum dej venerabilibus fratribus archiepiscopis & episcopis et dilectis filiis ceteris ecclesiarum prelatis & capitulis per sweciam constitutis salutem & apostolicam benedictionem Super speculam domini licet inmeriti constituti. dum diligenter multo intuitu contemplamur statum ecclesie generalis dolemus plurimum & testamur, quod cum albe sint regiones ad messem plurimam & operarii siue perpauci. plerique vigiles qui tenentur custodire domini vineam dormiunt sompnum suum. nec zizania nimium excrescencia in manipulos ad comburendum colligunt quamuis ea iugiter superseminet inimicus Cumque lacteus & paruulus deficiat in plateis, vix est qui frangat panem paruulis aut propinet sicientibus aquam sapiencie salutaris eo quod modica est in terra sciencia domini, quia plurimi velut illusores filii accepta non modica porcione substancie iesu christi. comparatum sibi de ipsa siliquas vacuas et sonoras. que non sanant & aquam hauriunt cum situla samaritana de puteo vel torrente aquarum infidelium que sitim idropici non releuant sed irritant tales equidem ortum conclusum cui non communicat alienus vbi fons est & puteus aquarum viuencium deserentes ac fodientes sibi cisternas que aquam non preualent con

[ocr errors]

tinere quasi non inuenientes pascua fastidito manna dum suspirant ad egipti allea & pepones. currunt ad sciencias lucratiuas. statuentes in terram suos oculos declinare vt igitur per interpaciones validas tamquam per patris verbera filii aberrantes ad matris vbera reuocati velut pulli aquilarum queant expedicius aduolare ac inoffense atque libencius velint & valeant currere in odorem flagrantis gracie iesu christi ad hauriendum aquas viueas cum gaudio de fontibus saluatoris, quosdam obices amouere cupimus huic itineri obsistentes & necessaria quedam annectere hiis que ab antecessoribus nostris edita sunt ab olim ad propagacionem propaginis vitis vere. Cum itaque de singulis prouinciis puelle speciose ac virgines pro rege assuero qui beatitudo dicitur per ancillas queri debeant et adduci ad arcem & menia ciuitatis & per manum agej mundum muliebrem accipere necessariorum videlicet fulcimenta, volumus & mandamus vt statutum editum in concilio generali de magistris theologis per singulas metropoles statuendis inuiolabiliter obseruetur decernentes insuper de consilio fratrum nostrorum ac districte precipiendo mandantes vt quia super hoc propter raritatem magistrorum se possent aliqui forsitan excusare. ab ecclesiarum prelatis & capitulis ad thologice professionis studium aliqui docibiles destinentur, qui cum docti fuerint in dej ecclesia velut splendor fulgeant firmamentj. ex quibus postmodum copia possit haberi doctorum qui velut stelle in perpetuas eternitates mansuri, ad iusticiam valeant plurimos erudire, quibus si proprii prouentus ecclesiastici non sufficiunt, predicti necessaria subministrent, docentes vero in thologica facultate dum in scolis docuerant, & studentes in ipsa, integre per annos quinque percipiant de licencia sedis apostolice prouentus prebendarum et beneficiorum suorum, non obstante aliqua contraria consuetudine vel statuto cum denario fraudari non debeant in vinea domini operantes. hoc autem volumus inconcusse seruari firmiter disponentes, quod feriamus pena debita transgressores Sane licet fallax sit gracia ceterarum scienciarum & vana eciam pulcritudo cum frumentum electorum & vinum germinans virgines iuxta prophetam sit bonum super omnia & sit pulcrum quia tamen regulares quidam, claustrale silencium & legem domini animas conuertentem & sapienciam dantem paruulis quam super aurum & topazion amare debuerant respuentes, abeunt post vestigia gregum & illicite se conuertunt ad pedissequas amplectendas que plausum desiderant populorum, contra huiusmodi presumptores exeuntes ad audiendum leges vel fisicam felicis memorie A. predecessor noster olim statuit in concilio turonensi. vt nisi infra duorum mensium spacium ad claustrum redierint sicut excommunicati ab omnibus euitentur & in nulla causa si patrocinium prestare voluerint audiantur Reuersi autem in choro. capitulo. mensa. & ceteris vltimi fratrum

existant,

existant, & nisi forte ex misericordia sedis apostolice tocius spem promocionis ammittant, verum quia nonnulli ex talibus propter quorumdam opiniones diuersas, excusacionis aliquod assumebant, nos uolentes vt tales decetero ipso facto sentenciam excommunicacionis incurrant, districte precipiendo mandamus quatinus tam dyocesanis & capitulis ipsorum quam eciam a ceteris episcopis in quorum diocesibus in huiusmodi student tales sublato appellacionis obstaculo excommunicati & predictis penis obnoxii publice nuncientur Quia nos theologie cupimus studium ampliari, vt dilatato tentorii sui loco, funiculos suos faciant longiores & sit fides catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum. quibus resistere valeat ascendentibus. exaduerso & archydyaconos. decanos. prepositos. plebanos. cantores & alios clericos personatus habentes, necnon & presbiteros nisi ab hiis infra spacium prescriptum destiterint, hec extendi volumus et appellacione postposita inuiolabiter obseruari. nam cum sint multi caupones aquam vino miscentes qui non solum involuere falsa veris, sed eciam diem in noctem uertere moliuntur. in firmamento celi plantare luminaria diuidencia diem a nocte valide affectamus, sumopere satagentes vt ad capiendum volpes paruulas que demoliuntur vineas, bonorum habeamus copiam venatorum, qui manum mittentes ad forcia contra peruersores fidei sint potentes. opere ac sermone. hic vestiti duplicibus vt mereantur duplicia possidere, cum videbunt in die nouissimo ad iudicandum cum terre senatoribus consessuri. porro cum argentum alibi habeat venarum suarum principia, quam vnde ferrum tollitur, & auro locus in quo confletur, sit iam dudum parisius deputatus vbi turris dauid cum suis propugnaculis construi consueuit, ex qua non solum dependent mille clippej sed omnis fere armatura forcium dum indesinenter exinde fortes ex fortissimis prodeunt tenentes gladios & ad bella doctissimi quod ambiunt per orbem vndique lectulum salomonis, quidam suis diuiciis inuidentes dicere videtur patri quid generas, & matri quid parturis dum secus altare plantare lucum & ancillam heredem sue domine gestiunt subrogare, quamquam ancille filius cum filio libere non debeat heres esse Currunt enim illuc quidam improbi cum iradicionibus, secularium principum quasi rarefacere ibi velint fabrum ferrarium acuentem gladium aut lanceam vomerem & ligonem & cum in locis plurimis plures habeant sui stadii professores, vltro ingerunt filiorum oculis merces suas vt ipsarum illecti faleris & dulcedine prouocati, a matris pulcritudine ac sapidis vberibus, abstrahantur. non attendentes quod coangustatum est illic stratum, & fere artus sit locus ibidem filiis prophetarum, sane licet sancta ecclesia legum secularium non respuąt famulatum que satis equitatis & iusticie vestigia imitantur quia tamen in francia & nonnullis prouinciis laici romanorum imperatorum legibus non vtuntur & occurrunt

Sv. Diplom.

26

raro ecclesiastice cause tales que non possint statutis canonicis expediri, vt plenius sacre pagine insistatur & discipuli elisei liberius iuxta fluenta plenissimis resideant vt columbe dum in ianuis scolas non inuenerint, ad quas diuaricare valeant pedes suos. firmiter interdicimus & districtius inhibemus ne parisius vel in ciuitatibus seu aliis locis vicinis quisquam docere vel audire ius ciuile presumat & qui contra fecerit, non solum a causarum patrociniis interim excludatur, verum eciam per episcopum loci appellacione postposita excommunicacionis vinculo innodetur, vos autem fratres & filii sic diligencius prescripta seruetis & faciatis studiosius ab aliis obseruari, quod veri amici sponsi possitis merito comprobari. dum paranimphos suos erudiendos ad epitalamica carmina curaueritis promouere. Datum viterbii X. kal. decembris Pontificatus nostri anno quarto.

180.

1219 d. 23 Nov.

Viterbo

Påfv. HONORIUS III. till Svenska Presterskapet, att genom förnyad ifver utplåna sina förra försummelser och noggrannare iakttaga mötenas beslut öfver åtskilliga ämnen. A. 1. a. 8.

HONORIUS episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis. et Dilectis filiis Ceteris ecclesiarum Prelatis per Suetiam constitutis. Salutem & apostolicam benedictionem. Expectauimus hactenus expectantes si monitis et statutis concilii generalis exculta domini Sabaoth uinea floruisset, si aaron uirga turgentibus gemmis erupisset in flores & dilatatis foliis amigdala produxisset, si germinassent mala punica & ficus produceret crossos suos. quia ficus precoquas animas sponsi desiderat & sponsa diligit botros cypri. Sed ecce quod dolentes dicimus ante messem seges effloruit. & uinea fere tota & ficus ac uirga magis aruit. & uindemiator manum ad carcallum non reuocat. sed sic semper uindemiat, quod post uindemiaciones racemos aliquos colligere uix ualemus. Nam unusquisque fere in uiam suam abiit. & ad suam negociationem reuolat a Regis nuptijs dampnabiliter se excusans. Jam quidem ministri altaris sicut iumenta non solum in stercore computrescunt. sed peccatum suum uelud sodoma predicant nec abscondunt facti ruina & laqueus populorum. Quidam etiam ecclesiarum Prelati qui gladios ancipites in suis manibus acceperunt ad faciendum uindictam et increpationes in populis errantes non corrigunt membra putrida non excidunt, a caulis oves contagiosas & morbidas non excludunt. uulnus. liuorem & plagam tumentem non ligant nec curant. neque fovent oleo uel emplaustro. propter quod quia cicatrix populi non obducitur. in Galaath non

« السابقةمتابعة »