صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

censetur esse medicus uel resina. Proinde in consilium subditorum uenire anima prelatorum conuincitur. dum hiidem proximorum uitijs non resistunt. sicque manus mulierum misericordiam paruulos suos coquunt. hii etiam bona sibi commissa dissipant & consummunt. dispergunt sanctuarij lapides in capite omnium platearum. indignos promouent. pernitiosis stipendia ecclesiastica largiuntur. in suis ecclesiis conuenticula de sanguinibus congregantes. Tales equidem non attendunt. quod hely filios suos palpans de sella retrorsum cecidit & princepes populorum quia non cohibebat ebreos mitiantes Beelphegor & cum madianitis in eorum oculis coeuntes precepto Dominj suspensi sunt in patibulo contra solem. quia cum de manibus prelatorum negligentium sanguis requiratur pereuntium subditorum dum fortioribus instat fortior cruciatus fit dudum iudicium hiis qui presunt. Claustrales autem plurimj qui fregerunt iugum. ruperunt uincula. qui etiam sicut stercus terre iam contemptibiles sunt effectj, se non corrigunt. subditos non castigant. Capitula iuxta consilij generalis statutum non celebrant, ne in lucem prodeant opera tenebrarum & a lumine arguantur. propter hoc siquidem hereses inualescunt. quia cum perpauci hodie murus eneus uel columpna ferrea sint prelati, uix est qui se opponat murum pro domo dominj ascendentibus ex aduerso. eo quod conscientia remordente dum canes muti proiectum ra-nunculum in os habent & sunt quasi baculus arundineus iam confractus. nec latratu nec baculo arcent lupos. dilacerantes ecclesiam & in ipsam ululátus ualidos emittentes. Cum igitur dissimulare non possimus de cetero uel conniventibus oculis pertransire. tantum cleri contagium & populi christianj discrimen quod procedit & proficit ex negligentia prelatorum euacuantium per incuriam & torporem sanctiones canonicas & statuta sálubria concilij generalis increpationis securim comminantem excidium nunc radicibus infructuose arboris applicamus. confosse ficulnee cophinum stercoris apponentes. antequam maledictionis gladio feriatur & areat si fructum non fecerit in futurum iam diutius expectata. Quocirca vniuersitati uestre per apostolica scripta mandamus & districte precipimus. quatinus preteritam negligentiam nouo studio redimentes per sollicitudinem geminatam sic prefati statuta concilii & illa presertim que salutem respiciunt animarum. deinceps conseruetis & faciatis a uestris subditis inuiolabiliter obseruarj quod possitis exinde laudem consequi & eterna premia promererj. nec quemquam uestrum penam oporteat formidare. ad quam ex nunc potenter accingimur contra desides & remissos. Jnuigiletis autem propensius ad hereticam prauitatem e uestris finibus si forsan irrepserit penitus extirpandam. quia serpit ut cancer capita ut ydra multiplicat & ut draco de celo stellas detrahit. & mulieri tendit insidias. cupiens filium quem concipit deuorare. Ponat etiam unusquisque gladium super femur per mediuni castrorum transiens de porta

aureum

in portam nec parcat fratri proximo uel amico. qui statutis concilii uilipensis morum uel uite abicit honestatem. uel non obseruat in tonsura. uestibus & aliis modestiam clericalem. precauentes sollicite ne beneficia conferatis indignis. nec quemquam permittatis habere plures personatus uel parrochiales ecclesias habitas post concilium generale quibus cura sit animarum annexa. nisi forsan super hoc habeat indulgentiam sedis apostolice specialem. Abbates uero nigri ordinis celebrare hoc anno prouincialia concilia non omittant. prout extitit in prescripto concilio stabilitum. & ut bonorum studium commendare possimus. & punire negligentiam prouersorum super hoc ab illis certiorarj uolumus & mandamus. Sane cum olim uas manna plenum christi corpus deitatem continens prefigurans in archa federis auro tecta infra sancta sanctorum fuerit collocatum ut munde in loco venerabilj seruaretur. dolemus plurimum & tristamur quod in plerisque prouincijs sacerdotes sanctiones canonicas immo diuinum iudicium contempnentes. sacram eucharistiam incaute custodiunt & immunde. ac indeuote contrectant. quasi nec creatorem timeant uel recreatorem diligant aut judicem omnium expauescant, quamquam apostolus terribiliter comminetur deteriora illum mereri supplicia qui filium dei conculcauerit uel sanguinem testamenti pollutum duxerit. aut spiritum gratie contumeliam fecerit quam transgressores legis Mosayce qui mortis sententia plectebatur. Ne igitur de cetero per incuriam sacerdotum in indeuotos diuina indignatio grauius exardescat, districte precipiendo mandamus. quatinus a sacerdotibus eucharistia in loco singulari mundo etiam & signato semper honorifice collocata deuote ac fideliter conseruetur. Sacerdos uero quilibet frequenter doceat plebem suam, ut cum in celebratione missarum eleuatur hostia salutaris quilibet reuerenter inclinet. idem faciens cum ipsam portat presbyter ad infirmum quam in decenti habitu superposito mundo uelamine ferat & referat manifeste. ac honorifice ante pectus cum omnj reuerentia & timore semper tamen lumine precedente. cum sit candor lucis eterne. ut ex hoc apud omnes fides & deuotio augeatur. Prelati autem huius mandati grauiter` punire non differant transgressores, si & ipsi diuinam & nostram uolunt effugere ultionem. Attendat igitur unusquisque ut sic mandatum nostrum iuxta susceptum officium exequatur quod nemo coronam eius accipiat, uel de suo loco eius candelabrum amouerj contingat. sed potius mereatur coronarj gloria & honore. Dat. Viterbij VIIII Kal. Decembris Pontificatus nostrj anno Quarto.

Blybullan vidhänger uti ett segelgarns snöre.

181.

1219.

Linköping.

Konung JOHANS gåfvobref till Biskop CARL i Linköping samt hans efterträdare på en gård i Fjätersunda hvilken Konungen sig tillbytt mot fädernejord i Grepaspanga.

A. 3. o. 1: 1.

IN NOMINE SANCTE ET INDIUIDUE TRINITATIS. J. dei gracia rex sweorum vniuersis christi fidelibus presens scriptvm intuentibus salutem in perpetuum. Ne res gestas aboleat processus temporvm. debet eas confirmare perhennis viuacitas litterarum. Nouerit igitur tam presentium etas quam futurorum posteritas quod diuina gracia inspirante in die coronacionis & regalis inuntionis nostre. mansionem in fyatasvnd quam comparauimus pro patrimonio nostro quod habuimus in greppaspagvm. cognato nostro & cancellario Karolo Lyncopensi Episcopo & successoribus eius illi ecclesie presidentibus. caritatis intuitu & honoris & fidelitatis respectu quam idem episcopus nobis tam in aduersis quam in prosperis exhibebat studiose contulimus cum omnibus attinenciis in perpetuum possidendam. Huius autem rei testes sunt. Walerius archiepiscopus & karolus dux. Robertus episcopus. Olauus episcopus. Benedictus episcopus. dominus eskillus legifer. dominus vlfo. dominus petrus filius domini laurentii & dominus Benedictus frater episcopi & plerique principes regni nostri quos mora est enumerare. Si quis ergo hoc datum tam solempniter institutum cassare vel in irritum ducere dolose & malignose attemptauerit. superni regis offensam se nouerit incursurvm. Datum autem Lyncopye anno ab incarnacione domini. M°. CC. XVIIII°. ANNO Regni nostri tercio.

På frånsidan: De collacione bonorum in fiatasund.
Sigillet, skadadt, se Tab. 2. n:o 4.

[blocks in formation]

Förening, hvarigenom sambröderne PETER, LARS och SIGTRYG, BENGT MATTSSONS söner, afstå fisket i Sken till Nydala kloster.

A. 3. x. 1: 8.

Sciant presentes et futurj quod nos fratres & germanj uterinique omnes. Petrus. laurentjus. Sygtruggus. filjj benedictj. filij Mathej. coram deo & beate marje et omnibus sanctis. et coram monachis & conuersis firmiter stabiliuimus pactum sempiternum in nouaualle lite eliminata calumpniaque sopita. piscatjones in aqua que dicitur schethina libere & secure pro nobis & pro heredibus nostris quocumque casu emergente imperpetuum possideant Quicumque igitur hoc pactum tam rationabiliter & sollempniter stabilitum

in presentia nostra uel futurorum querelam inde ampljus fecerit ultjoni nostre subiacebit. et quicumque de presentjbus & futuris in irritum pactum nostrum ducere de cetero attemptauerit. domini nostri iesu christi & beate marie atque omnium sanctorum maledictioni subiaceat. nisi penituerjt & resipiscat. Amen.

183.

På frånsidan: Skeeden.

2:ne Sigill, hvaraf det ena på trådar, äro ånyo vidhäftade, se Tab. 5 n:o 1, 2.

1219.

Konung JOHANS samt Biskopen i Linköping CARLS bekräftelse på föreningen om fisket i Sken, hvilket af BENGT MATTSSONS arfvingar öfverlemnades till Nydala kloster.

1.

A. 3. x. 1: 29.

[ocr errors]

JOHANNES dei gracia rex sueorum. & karolus eadem gracia lincopensis episcopus regis eiusdem cancellarius. vniuersis christifidelibus presens scriptum intuentibus. Salutem in perpetuum. Quod solempniter perpenditur esse dispositum. commendari viuaci debet memorie litterarum. Nouerit siquidem tam presentium etas quam futurorum posteritas. quod heredes domini Benedicti filii domini Matthey coram nobis pepigerunt in die intronizacionis nostre & firmiter stabilierunt, quod claustrales de noua ualle. lite elimata, calumpniaque sopita, piscaciones in aqua que dicitur schethýna libere & secure quocumque causu emergente, in perpetuum possideant. Quicumque igitur hoc pactum tam rationabiliter & sollempniter stabilitum videlicet in presencia nostra & domini wallerianý vpsalensis archỳepiscopi. & karoly ducis & aliorum principum approbant, in irritum ducere attemptauerit. regie subiaceat vlcionj. excommunicacionis sentencia puniendvs. Actum anno gracie M°. CCo. XIX°. anno regni nostri tercjo.

184.

Sigillen: 1. blott ett litet stycke qvar; 2. Något skadadt, Tab. 4. n:o 4,

1219.

Konung JOHANS privilegier för Biskopen i Skara och Rikets Biskopar på kyrkogcdsens frihet från alla Kongl. utskylder och på rättigheten att uppbära alla på dylika hemman fallande sakören. A. 7. a. 1; 2, *)

In nomine sancte et jndiuidue trinitatis. JOHANNES dei gracia rex Sweuorum. Omnibus christi fidelibus presens scriptum jntuentibus vel audien* Intryckt i Påfv. HONORIUS III:s bekräftelse af d. 4 Nov. 1220. vidimerad i Skara d. 7 Maj. 1377. hvarjemte detta, samt Konung ERIK ERIKSSONS i samma ämne gifna bref finnes i en obevittnad, men fordom med sigill försedd vidimation A. 7. a. 1:3 ungefärligen från begynnelsen af 1300 talet, som tillika innehåller anteckning om flere Påfvars härä lemnade stadfästelser.

tibus jn perpetuum. Ex delicto primi parentis cunctis jnfligitur. quod humana memoria labilis sit et caduca. Nisi res geste viuaci litterarum testimonio roborentur. Nouerit siquidem tam presencium etas quam futurorum posteritas. quod jn die jntronicacionis nostre domino benedicto Scarensi episcopo & ceteris episcopis regni nostri contulimus possessiones ecclesiasticas cum attenticiis earum a regia exactione liberas et jnmunes. Et si que cause jn fundis aut prediis presbiterorum vel colonorum eorum emerserint totaliter ipsi episcopo attineant jn satisfaciendo Siquis jgitur hoc datum tam racionabiliter jnstitutum cassare attemptauerit regia vltione se nouerit complectendum. Datum anno gracie. anno ab jncarnacione domini M°.CC".XIX°. Anno regni nostri tercio.

184. a)

Öfversättning.

B. 4: 178. *).

Priuilegium Regis Johannis datum die sue coronacionis.

I nampn the helga oc oatskililiga trefallighets Amen JOHANNES medh gudz naade swea konunger allom guds venom nerwarande breeff see æller höra helsa æwerdelica, Aaff war forsta forfaders brott ær allom ingiffuitath menniskio minne ær ostadugt och forgængeliget, vtan the ting ther skee worda forstærkt medh breffues odödelica beuisning Thy görom wi kunnogth swa kommaskolandom som them som nw æra ath paa waar krönilse daagh vnthom wi oc gaffuom verdogom fader her benkt i skara oc allom biscopom i waro riche alle theres gooz oc ægedela kyrkenne tillydher oc alt thet i them ær medh all tilhörilse quitth fri oc alstinges vndantagen aff allom konunxligom wtskyllom Och hwad sacher ther falla kunno paa theres grund prestagardom æller theres landbom scolo ganscheliga höra til biscopom i botomalom, Och waret sache nager dyrffdes thenne wara skæliga skikkelse forkrænkia skal han vetha ey vndwicha wara konunxlica hempd Giffuet arom epther gudz byrd MCCXIX thet tridie areth i waars rikes besittning.

*) Uti brädden: "Ex eodem supradicto registro folio 103 in 2:0 latere vnde translatum fuit." Den åberopade handskriften kallas p. 170" Registrum vetus signatun signo ecclesie et mense Episcopalis."

« السابقةمتابعة »