صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tibus in perpetuum. Ex delicto primi parentis cunctis jnfligitur. quod humana memoriâ labilis sit et caduca. Nisi res geste viuaci litterarum testimonio roborentur., Nouerit siquidem tam presencium etas quam futurorum posteritas. quod jn die jntronicacionis nostre domino benedicto Scarensi episcopo & ceteris episcopis regni nostri contulimus possessiones ecclesiasticas cum attenticiis earum a regia exactione liberas et jnmunes. Et si que cause in fundis aut prediis presbiterorum vel colonorum eorum emerserint totaliter ipsi episcopo attineant in satisfaciendo Siquis jgitur hoc datum tam racionabiliter institutum cassare attemptauerit regia vltione se nouerit conplectendum. Datum anno gracie. anno ab jncarnacione domini Mo.CC'.XIX°. Anno regni nostri tercio.

18.

184. a) Öfversättning.

B. 4: 198. *). Priuilegium Regis Johannis datum die sue coronacionis. ,,!

I nampn the helga oc oatskililiga trefallighets Amen JOHANNES medh gudz naade swea konunger allom guds venom nerwarande breeff see æller höra helsa æwerdelica, Aaff war forsta forfaders brott är allom ingiffuit ath menniskio minne ær ostadugt och forgængeliget, vtan the ting ther skee worda forstærkt medh breffues odödelica beuisning Thị görom wi kunnogth swa kommaskolandom som them som nw æra ath paa waar krönilse daagh ynthom wi oc gaffuom verdogom fader her benkt i skara oc allom biscopom i waro riche alle theres gooz oc ægedela kyrkenne tillydher oc alt thet i them ær medh all tilhörilse quitth fri oc alstinges vndantagen'aff allom konungligom wtskyllom Och 'hwad sacher ther falla kunno paa theres grund prestagardom æller theres landbom scolo ganscheliga höra til biscopom i botomalom, Och waret sache nager dyrffdes thenne wara skæliga skikkelse forkrænkia skal han vetha ey vndwicha wara konunxlica hempd Giffuet arom epther gudz byrd MCCXIX thet tridie areth i waars rikes besittning.

*) Uti brädden: "Ex eodem supradicto registro folio 103 in 2:0 latere vnde translatuin fuit." Den åberopade handskriften kallas p. 170:Registrum vetus signatun signo ecclesie et mense Episcopalis." ,

184. b) Öfversättning.

B. 4. 153. I nampn the heligha aathskelilegha trefaalloghet JOHANNES medh gudhz naadhe swea konungher allom gwdh wenom nærwarandhe breff see heller höra helsa eewerdheligha i gudhi Aff worom förstha förfadhers broth ær allom ingiffwidh ath mans mynne er ostadukth och förgængelighet wthan the thingh ther skee vardha förstärkth medh breffs odhodheligha bewisningh Ty görom wij kwnnokth saa kommaskulandhe som thom nw æro ath aa vorom krönilse dagh ynthom wij och gaaffwom verddoghom fadher her benkth i skara och allom biiskopom i wora rike al thera godz och ægha,dhela kyrkionne thil lydher medh alla thil lydhe quitte frii och alstinges

odelactighe aff allom konungxlighom vthskyldhom och hwad saker ther falla kwnna aa theres grundh klærcheriidhet aller thera landhboo skolo gansligha thilhöra biskopenom i bothamaalom och saköres och warith saa ath nogher dyrffwes them vora skæligha ynnesth eller skikkilse förkrænkia skal han ey vnwika wora konungxliga hempdh Giffwith aarom epther gwdhz byrdh MCC paa thet XIX thet tredia aar i waarą rikes besithningh.

185.

I 220.

Riseberg.

Konung Johans gåfvobref til Nunnorna i Riseberga kloster på hemman i Sveabod, hvilka
Jarlen BIRGER och efter honom Herr Ulr af Konungen innehast.

A. 3. n. 1: 3. In nomine sanote & indiuidue trinitatis. JOHANNES dei gracia rex sweorum. vniuersis christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris salutem in perpetuum. Ne res gestas aboleat processus temporum confirmare debet eas perhennís uiuacítas litterarum. Nouerit ergo tam presentium etas quam futurorum posteritas. quod possessiones nostras in sueaboth quas býrherus dux

e & dominus vlf postea a nobis habuit sanctimonialibus de rýsabýerhġa in remissionem peccatorum nostorum & parentum nostrorum contulimus cum appendicijs omnibus in perpetuum possidendas. Quicumque igitur hoc donum tam racionabiliter institutum odij uel inuidie stimulis agitatus cassare presumserit diuina pariter & nostra perplectendum se nouerit ulcione. Huius autem donacioniş testes sụnt dominus dux & wallerius archýepiscopus & dominus karolus episcopus & dominus olauus episcopus & dominus vlf & dominus Benedictus filius dominj magnj & dominus dan stabularius & alij discreti qạos mora est ad presens enarrare. Datum autem in rýsabỳerh. anno ab incarnacione domini. M°. CC°. XX°. Anno regni nostri IIII:to Amen.

På frånşidan: littera de Sweabadh.
Sigillet bortfallet.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Påfv. HONORIUS III. till Konung JONHAN; klagomål öfver verldsliga maktens ingrepp uti An

deliga ärender.

K. C. 190.

Honorivs Papa Tertius. Illustri Regi Svetiæ. Vt potentibus huius sæculi Dominus in Ecclesiis & rebus Ecclesiasticis, quæ sibi speciali titulo sunt ascriptæ, omnem omnino interdiceret potestatem. Ozam pro eo quod Arcæ fæderis, sanctam Ecclesiam præsignanti, manum apposuit, vt inclinatam sustentaret eandem grauiter mox percussit; ostendens quantam velit Ecclesiæ reuerentiam exhiberi, dum eum qui Arcam, quæ figura erat Ecclesiæ, non vt deprimeret, sed attolleret, tetigit ex eo solummodo, quod ad huiusmodi ministerium non erat addictus, acriter sic puniuit. Vnde tacti sumus dolore cordis intrinsecus, quod sicut ad audientiam nostram peruenit, tu & Principes & Magnates tui hæc minime attendentes, Ecclesias & res Ecclesiasticas nimis irreuerenter inuito Domino contrectatis, dum inter alia quibus grauatis easdem, quoties Ecclesiam Cathedralem vacare contingit, vos bonis vacantis Ecclesiæ nimis reprehensibiliter apprehensis, Capitulum ad quod electio pertinet successoris, ad electionem procedere non sinentes, contra Canonicas sanctiones quem vultis intruditis in Ecclesiam viduatam dando intruso annulum & baculum Pastoralem. Quidam etiam Sæculares Iudices sacros Canones contemnentes in contrahendis & dirimendis matrimonijs, & in aliis quam pluribus, ius Episcopale sibi damnabiliter vsurpantes, Ecclesias Præsbyteris dant & auferunt quando volunt, nec attendentes quod seruus suo Domino stat & cadit, Clericos sua iudicia subire compellunt. Nos igitur tam depressionem Ecclesiasticæ libertatis, quam animarum pericula ex his euenientia manifeste debito fauore zelantes, Celsitudinem Regiam rogamus, monemus, & hortamur attente, quatenus prudenter attendens, quod honor Regis est, vt iustitiam diligat, quæ se diligit & dirigit diligentes, non solum ipse ab huiusmodi abusibus prorsus abstineas, verum etiam quoslibet tibi subditos, tradita tibi cælitus potestate abstinere compellas te ac alios ab occupandis bonis Ecclesiasticis cohibendo, & permittendo electiones vacantibus Ecclesiis libere celebrari, & alias personas Ecclesiasticas 'seruando in omnimoda libertate, ita quod offensam redimas præcedentem, & in gratiam te aduehas potiorem, ac nos mansuetudinem Regiam possimus merito commendare. Datum Lateran. III. Nonas Nouembr. anno quinto,

Sv. Dipl.

onas

1,877:
1220 d. 3 Nov.

Lateran. Påfv. HONORIUS III. till Biskopen i Skara, rörande Prester, hvilka, undandragande sig botgöring

i kloster för de dråp som med uppsåt eller våda af dem begingos, bortlade den Andeliga drägten och trädde i äktenskap.

F. 1; 47. An. 5. Ep. 156. Honorius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri . . . Epi

scopo Scarensi. Salutem &c.

Audivimus quod quidam Clerici tue Diocesis in Sacris ordinibus constituti, qui aliquando sive sponte, sive casu homicidii crimen incurrant, mox abiecto habitu clericali palam de facto ducunt uxores, et in apostasia dampnabiliter gloriantes, jactant se magis quam antea florere temporalium ubertate, non attendendo, quod nichil est infelicius felicitate peccantum. Ne igitur tales de sua valeant malitia gloriari cum licet ordinis executio ammittatur caracter tamen remaneat Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus hujusmodi homicidas ad agendum penitentiam in aliquibus Monasteriis servato habitu clericali monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Datum Laterani III. Nonas Novembris, Pontificatus nostri anno Quinto.

188.
1220 d. 3 Nov.

Lateran. Påfv. HONORIUS III. till Biskopen i Skara, om rättandet af ett missbruk, att männer, hvilkas

hustrur begått otrohet, ansågo sig derigenom fria från äktenskapsförbindelsen och berättigade att ingå en ny.

F. 1: 49. An. 5. Ep. 159. Honorius &c. Eidem. Audivimus, quod nonnulli tue Diocesis, quibus est pro ratione voluntas propriis affectibus circumventi, si quando eorum uxores adulterium diabolo suggerente committunt, usque adeo se credunt a vinculo matrimonii absolutos, quod eisdem viventibus alias quasi licite superducunt. Quia vero error cui non resistitur videtur quodammodo approbari ne aliorum culpam tuam efficere videaris, Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus abusum hujusmodi de Diocesi tua studeas penitus abolere. Abusores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Laterani III. Nonas Novembris, Pontificatus nostri Anno Quinto.

189.
1220 d. 3 Nov.

Lateran. -;- Påfv. HONORIUS III:s Bekräftelse för Biskopen i Skara och hans efterträdare på den tionde som,

både i följe af Canoniska lagen och enligt särskilt åtagande, under namn af hufvudtionde, till honom utgjordes.

F. 1: 51. An. 5. Ep. 161. Honorius &c. Eidem. · Iustis petentium &c. usque complere. Ea propter Venerabilis in Christo frater Episcope tuis justis precibus grato concurrentes assensu, decimas in quibus Parrochiani tui secundum Canonicas Sanctiones tibi tenentur, et aliam decimam que dicitur Capitalis, ad quam solvendam se voto voluntárie obligarunt sicut eas juste ac pacifice obtines, tibi et per te successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. nostre confirmationis infringere. Si quis autem &c. Datum Laterani III Nonas Novembris, Pontificatus nostri Anno Quinto.

190.

1220 d. 3 Nov. Påfv. Honorius III:s Befallning till Presterskapet i Skara stift, att utan öfverklagad gensträfvighet erlägga till Biskopen hans vanliga inkomster.

F. 1: 54. An. 5. Ep. 164. Honorius &c. Dilectis Filiis Vniversis Ecclesiarum Prelatis per Sca

rensem Diocesin constitutis. Salutem &c. n

Ut ex debito nobis meritum videremini comparare procurationes et alia, in quibus Venerabili Fratri nostro... Episcopo Scarensi tenemini usque adeo libenter debereris exolvere, ut ex ipso affectu vos aliquid effectuị adicere probareris cum affectus hominum maxime mereri soleant, et etiain demereri. Vnde non sine causa miramur, quod sicut idem Episcopus exposuit coram Nobis vos eidem in procurationibus exhibendis nimis difficiles exhibetis, quin etiam quidam vestrum eas sibi reddere contradicunt. Ne igitur rem et meritum ammittatis si debitum exolvatis inviti, Vniversitatem vestram monemus attente per apostolica scripta firmiter precipiendo mandantes, quatenus procurationes et alia sibi debita sine difficultate qualibet exolvatis. Alioquin sententiam, quam idem propter hoc rationabiliter tulelerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Datum Laterani III. Nonas Novem Pontificatus nostri Anno Quinto.

« السابقةمتابعة »