صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

191.
1220 d. 4 Nov.

Lateran. Påfv. HONORIUS III:s bekräftelse af Konung Johans åt Biskopen i Skara och Rikets öfriga Biskopar förunnade friheter.

. : A. 7. a. 1: 2. *) HONORIUS episcopus seruus. seruorum dej. Venerabili fratri. Episcopo scarensi. Salutem & Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur. quod. iustum est & honestum Tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis. vt id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter venerabilis jn christo frater Tuis iustis postulacionibus gratum jmpercientes assensum. libertates possessionum et jmmunitates ac alia que karissimus jn christo filius noster. J. jllustris rex swecie. ecclesie tue liberalj contulit pietate. prout in ipsius litteris plenius continetur. sicut ea omnia iuste ac pacifice optines. tibi et per te successoribus tuis. auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Ad maiorem autem rei euidenciam tenorem literarum ipsarum presentibus duximus jnserendum. qui est talis. In nomine sancte et jndiuidue trinitatis. JOHANNES &c. se ofvanföre N:o 184.

Nullj ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis jnfringere vel ej ausu temerario contraire. Si quis Autem hoc attemptare presumpserit. jndignationem omnipotentis dej et beatorum petrj & paulj apostolorum eius se nouerit jncursurum. Datum Laterani II. Nonas Nouembris. Pontificatus nostri anno quinto. På frånsidan med nyare stil: Påfwe Honorij Vidimus och Confirmation opå Konungh Johan

Mildes bref gifwet Bisp Berge i Skara Anno &c. 1219.

192.
1220 d. 4 Nov.

Lateran. Påfv. HONORIUS III:s tillstånd för Biskopen i Skara att, med undantag af svårare brott, gifva aflösning åt personer, hvilka kunde underlåta skyldigheten att söka densamma i Rom.

F. 1: 48. An. 5. Ep. 157. Honorius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri ... Episcopo

Scarensi. Salutem &c. Cum sicut in nostra proposuisti presentia constitutus, nonnulli tue Diocesis in canonem late sententie incidentes, propter quod essent ad sedem apostolicam destinandi secundum canonicas sanctiones dum considerant difficultatem laboris, et viarum discrimina negligant absolutionis beneficium

*) Utur en i Skara d. 7 Maj 1377 bevittnad afskrift.

postulare, nos, et illorum saluti consulere, ac tue Fraternitati deferre volentes, absolvendi eos juxta formam Ecclesie liberam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem, nisi forte ita esset talium enormis excessus, quod merito deberent ad Sedem Apostolicam destinari, utpote si procederent ad mutilationem mémbrorum, seu gravem sanguinis effusionem, vel ad injectionem manuum in Episcopum, vel Abbatem, quod non esset in patientia tolerandum. Datum Laterani II. Nonas Novembr. Pontificatus nostri Anno Quinto.

193.

1220 d. 4 Nov.

· Lateran. Påfv. HONORIUS III:s tillåtelse för Biskopen i Skara att efter eget ompröfvande utdela aflat åt

dem, som besökte en under byggnad varande kyrka helgad åt Presten NIKLAS, hvilken, sedan han lidit martyrdöden, blifvit ryktbar genom underverk, hvarom Påfven likväl ännu icke erhållit fullkomliga underrättelser.

F. 1: 52. An. 5. Ep. 162. Honorius &c. Eidem. Tua nobis devotio supplicavit, ut cum quedam Ecclesia in tua Diocesi ad honorem Dei, et bone memorie Nicolai presbiteri, qui dum quendam visitaturus infirmum Corpus Christi portaret ab impiis immaniter interfectus insignibus corruscat miraculis ceperit fabricari visitantibus eam aliquam suorum peccaminum indulgentiam concedere dignaremur. .Quia vero nondum super hiis nobis potuit plene liquere, nos de discretione tua plenam in Domino fiduciam obtinentes, Fraternitati tue indulgentiam huiusmodi eam visitantibus rite ac provide concedendi, liberam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem. Datum Laterani II. -Nonas Noyembris Anno Quinto.

194.
1220 d. 4. Nov.

Lateran.
Påfv. HONORIUS III. till Biskopen i Skara om tillsättandet af Kaniker.

F. 1: 53. An. 5. Ep. 163. Honorius &c. Eidem.. . Audito a te diligenter Ecclesie tue statu, de providentia tua plenam in Domino fiduciam obtinentes, Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus eamdem Ecclesiam de Canonicis Regularibus secundum regulam Beati Augustini si fieri poterit studeas ordinare. Quod si nequiveris instituas in eadem, prout secundum Deum expedire videris canonicos seculares, tales utique qui digne in ea Domino famulentur. Datum Laterani II. Nonas Novembris, Pontificatus nostri Anno Quinto.

195.

[ocr errors]
[ocr errors]

1220 d. 13 Nov.

Lateran. Påfv. Honorius III. till Biskopen i Skara, rörande förflyttning af några vid Domkyrkan på obehörigt sätt antagne föråldrade Prester.

F. 1: 55. An. 5. Ep. 173. Honorius &c. Eidem. Supplicasti nobis, ut cum quidam jam in etate decrepita constituti olim obsequium se Deo prestare credentes in Ecclesia tua ingressum habuissent pecunia mediante ipsis qui propter imbecillitatem corporum in alia Ecclesia de facili admitti non possent, pio compatientes affectu, eos in eadem Ecclesia vivere misericorditer pateremur. Illius itaque vicem gerentes, qui parcendo ac miserando suam omnipotentiam manifestat, Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus eos de predicta Ecclesia removens, de misericordia, que superexaltat iudicio ipsos in aliis Ecclesiis tue Diocesis studeas collocare. Quod si forte nequiveris eos dispensative de novo recipias, mutatis prioribus locis, et inferioribus assignatis, injuncta nichilominus penitentia competenti pro quantitate peccati. Datum Laterani Idibus Novembris, Pontificatus nostri Anno Quinto,

196.
1220 d. 13 Noy.

Lateran,
Påfv. HONORIUS III. till Biskopen i Skara, om ändring af ett i Stiftet uppkommit missbruk att

på enahanda sätt afstraffa modren, som af våda förq väft sitt barn, och den till gerningen vanligen oskyldige fadren.

f. 1: 56. An. 5. Ep. 174. Honorius &c. Eidem, Sicut in nostra proposuisti presentia constitutus, quedam consuetudo in tua Diocesi jure contraria inolevit, videlicet, quod si mater in lecto de nocte per incuriam infantem oppresserit, pater sine propria culpa punitur, · cum si oppressionis tempore, ipse nec in eodem lecto, nec în domo, vel ter

ra jacet eadem, nec alias in hoc delinquit, par utrique penitentia injungatur. Quia vero indignum est alterum pro alterius culpa puniri, nec debet extendi vindicta ultra quam inventum fuerit in excedente delictum, Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus id de cetero nullatenus fieri patiaris, sed secundum culpas delinquentium, penitentias modereris, Datum Laterani Idibus. Novembris Anno Quinto.

Lateran.

197. . 1220 d. 13 Nov. Påfv. HONORIUS III:s tillatelse, för Biskopen i Skara att på förmånligaste sätt till penningar

förvandla den för Heliga Landet anslagna Tjugondedelen af de Andeliges inkomster, hvilka bestodo i varor af så lågt värde att Stiftets Presterskap knappast kunde förmåszlösa nämde afgift mot hundrade mark.

F. 1: 59. An. 5. Ep. 175. Honorius &c. Eidem. Cum sicut in nostra proposuisti presentia constitutus, vicesima Ecclesiasticorum proventuum tue Diocesis deputata in subsidium Terre Sancte nequeat de facili estimari, pro eo quod proventus ipsi non in moneta, sed in victualibus, que habentur ibi valde modici pretii pro majori parte consistunt, propter quod Clerici ejusdem Diocesis vix ad solvendum centum marcas pro vicesima possint induci. Nos discretioni tue, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus super hoc committimus vices nostras Fraternitati tue per apostolica scripta mandantes, quatenus provideas super hoc auctoritate nostra prout ejusdem Terre Sancte melius videris expedire, quicquid super hoc feceris, nobis fideliter rescripturus. Datum Laterani Idibus Novembris Anno Quinto.

198.

1220 d. 13 Nov.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III. till Ärke-Biskopen i Upsala att svar på hans förfrågningar skulle af Biskopen i Skara muntligen lemnas.

F. : 57. An. 5. ... Archiepiscopo Vbsalensi Salutem &c. Auditis per Venerabilem Fratrem nostrum . . Scarensem Episcopum tuis consultationibus diligenter, tibi per eumdem plene duximus respondendum, sicut ipse viva voce tibi poterit explicare. ; Datum Laterani Idibus Novembris Anno Quinto.

199.

I 220 d. 13 Dec.

Lateran. Påfv. HONORIUS III:s befallning till Ärke-Biskopen i Upsala att tillblandningen af vatten uti Mässoffret icke fick utgöra större mängd än yinet.

F. 1: 58. An. 5. Ep. 192. Honorius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri . . . Ar

chiepiscopo Vbsalensi. Salutem &c.

Pernitiosus valde sicut audivimus in tuis partibus inolevit abusus, videlicet quod in majori quantitate de aqua ponitur in Sacrificio, quam de

vino, cum secundum rationabilem consuetudinem Ecclesie generalis plus in ipso sit de vino, quam de aqua ponendum. Ideoque Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus id nec de cetero facias, nec in tua provincia fieri patiaris. Datum Laterani Idib. Decembris, Pontificatus nostri Anno Quinto.

[ocr errors]

200.
1220 d. 29 Dec.

Lateran. Påfv. HONORIUS III. till Konung Johan, om Cardinalen GREGORII ankomst och mottagande, hvilken på Konungens begäran blifvit skickad såsom Legat till Sverige.

F. 1: 59. An. 5. Ep. 309. Honorius III. instante Svetiæ Rege ad eum mittit Legatum apostoli: cum Gregorium de Crescentio Diaconus Cardinalis.

Honorilis &c. Carissimo in Christo filio . ... Regi Svetie Illustri

Salutem &c.

Ecce juxta precum tuarum instantiam, et promissionem nostram misimus ad te dilectum filium nostrum Gregorium de Crescentio Sancti Theodori Diaconum Cardinalem apostolice Sedis Legatum virum utique prudentia, et honestate conspicuum, et Nobis inter alios fratres nostros suis exigentibus meritis specialiter carum concesso sibi plene Legationis officio per omnes terras, que tue jurisdictionis existunt, ut extirpet nociva, et plantet salubria, prout queque secundum datam sibi a Deo prudentiam viderit facienda. Rogamus igitur Regiam Celsitudinem, quatenus ipsum, immo verius Nos in ipso recipias ylariter, et honorifice tractes, ac a subditis tuis ei facias dignam honorificentiam exhiberi, ut devotio, quam te ad apostolicam Sedem habere confidimus clareat in effectu, et Nos, et fratres nostri per hoc merito in tua caritate crescamus, idemque Legatus, qui per se ac suos qui magnum locum in Vrbe obtinere noscuntur, grata tibi poterit vicissitudine respondere ad tuam dilectionem perpetuis temporibus obligetur. Datum Laterani IV. Kal. Januar. Pontificatus nostri Anno Quinto.

« السابقةمتابعة »