صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

GO

ot

201.
1220 d. 31 Dec.

Lateran. Påfv. HONORIUS III. till Svenska Presterskapet om Cardinal-Legaten GREGORII ankomst och mottagande.

. K. c. 191. Honorivs Papa Tertivs Olao Archiepiscopo Vpsalensi Et Suffraganeis eius, & Abbatibus, Prioribus, & aliis Ecclesiarum Prælatis in Vpn salensi Prouincia constitutis. .

Syscepti cura regiminis, quæ nos omnibus constituit debitores exposcit, vt qui officium Speculatoris assumpsimus, non solum ad prope positos, sed etiam ad longe positos nostræ sollicitudinis aciem extendamus, ac de agro Dominico studeamus extirpare plantaria vitiorum, ne forte illis per nostram incuriam excrescentibus, nobis possit adaptari quod legitur. Per agrum hominis pigri transiui, & ecce vrticæ repleuerunt eum, & operuerunt faciem eius spinæ. Quia vero humanæ conditionis natura non patitur, vt per nos ipsos cuncta nobis imminentia exequamur, exemplo eius qui cum vbique sit præsens spiritus Angelos suos facit, & in diuersa ministeria mittit illos, aliis ea exequenda committimus, quæ per nos ipsos exequi non valemus, maiora

us, prout ratio singulorum expostulat committentes. Vt igitur in per, sona eius quem ad vos destinare curauimus plenius agnoscatis quam & quan tam de vobis sollicitudinem habeamus, ecce mittimus ad vos dilectum filium nostrum Gregorium de Crescentio Sancti Theodori Diaconum Cardinalem Apostolicæ Sedis Legatum, virum vtique pruder. tia & honestate ac nobis inter cæteros fratres nostros suis meritis exigentibus specialiter carum commisso sibi plenæ legationis officio, & concessa sibi plenaria potestate vt euellat & destruat, ædificet atque plantet, prout quæque secundum datam sibi a Deo prudentiam viderit facienda. Ideoque vniuersitati vestræ per Apostolica scripta firmiter præcipiendo mandamus, quatenus ipsum, imo verius nos in ipso recipientes hilariter & honorifice pertractantes, eidem tanquam personæ nostræ intendatis & obediatis humiliter & deuote, ac ipsius salubrią monita & statuta irrefragabiliter obseruetis. Alioquin sententiam quam rationabiliter tulerit in rebelles præcipimus vsque ad satisfactionem condignain inuiolabiliter obseruari. Datum Laterani II. Calend. Ianuar. anno quinto.

In eodem modo Archiepiscopo Lundensi et aliis F. 1: 60.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

202.: 1
1 2'20 d. 31 Dec.

Lateran Påfv. HONORIUS III:s Skyddsbref för Prosten och Kyrko-Rådet i Hagby, samt kyrkans hem

mansdelar uti Hagby, Horsmiraland, Forsa, Eka, Hillinge, Mejbro, Filke, Ekbolanda, Brun· na, Skornomme, Thorsätra, Ölsta, Säfva, Hedsta, Friberga, Åland, Ahlsta, Hum, m. fl.

A. 1. a. 9. K. o. 1: 41%. HONORIUS episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filiis. . Preposito et Capitulo ecclesie sancte Marie de Hagbi. Salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et ne prauorum hominum molestiis agitentur eos' tamquam pia mater sue protectionis munim Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis precibus inclinatj, personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipatj cum omnibus bonis. que impresenciarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, şub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem quatuordecim solidos uestre monete quos habet ecclesia uestra in villa de Hagbj. Sex solidos quos habet in villa de Horsmiraland. et duos denarios. villam que dicitur forsa. medietatem uille que uocatur Eca. sex solidos in eadem uilla. pratum quod uocatur Iormusi. sex solidos et dimidium quos habet in villa de Hyldinkj. sedecim solidos quos habet in villa de Muabro. septem' solidos quos habet in villa de Phileth: sex solidos quos habet in villa de Ecabolsa. sex solidos quos habet in villa de Brunnun. duos sólidos quos habet in villa de scornemme. quatuor solidos quos habet in villa de Porsedre. octo solidos quos habet de in villa Eulstá. duos solidos quos habet in villa de Siuwat." Duos solidos quos habet in villa de Esta. quatuor solidos quos habet in villa de vrebagert. duos solidos quos habet in villa de Olanun. Duos solidos quos habet in villa de paruetione. vnum solidum quem habet in villa de Aduluste. vnum solidum. et quatuor denários quos habet in villa de Huum. possessiones et redditus pia uobis fideliụm deuotione collatos. ac alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos ipsi ecclesie auctoritate apostolica confirmamus. 'et presentis scripti patrocinio comunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dej. et beatorum Petrj et Paulj apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani II. Kal. Januarij. Pontificatus nostri Anno quinto.

Blybullan är bortfallen från qvarsittande röda och gula silkestrådar.

[ocr errors][ocr errors]

203. s. 122 1 d. 3 Jan...". Lateran. Pafv. HONORIUS III:s befallning om årliga erläggandet af S:t Peters penning, hvilken, enligt Biskopens i Westerås anmälan och oaktadt hans kraf, icke på fem år blifvit från Sverige betald.

. K. c. 172.", Honorivs Papa Tertius Vniversis Christi Fidelibus Per Regnum Suecive

constitutis.

? Cvm ex censu in quo Sedi 'Apostolicæ tenemini annuatim appareat manifeste, vos esse Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ filios speciales, & ob hoc speciali eiusdem protectione ac patrocinio gaudeatis, miramu

amur non modicum, quod sicut Venerabilis Frater noster . . Arosiensis Episcopus suis nobis litteris intimauit, censum ipsum iam a quinquennio & amplius, licet ab eodem Episcopo fueritis requisiti in animarum vestrarum periculum soluere neglexistis. Vt igitur diuinam & Beati Petri cui census debetur huiusmodi euitetis offensam, Vniuersitatem vestram monemus & hortamur in Domino in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus Deo & Apostolicæ Sedi satisfacientes congrue de subtracto, sic deinceps censum ipsum hilariter persoluatis, quod Dei, qui datorem hilarem diligit, gratiam consequi, & Apostolicæ sedis fauorem mereamini plenius obtinere. Alioquin sententiam, quam idem Episcopus propter hoc rationabiliter tulerit in rebelles, ratam habebimus, & faciemus auctore Domino inuiolabiliter obseruari. Datúm Laterani tertio Nonas Ianuarij. Pontificatus. nostri anno quinto.

204.

1 2 2 1 d. 4 Jan. . ;.: Lateran. Påfv. HONORIUS III:s tillåtelse för Ärke-Bisk. i Upsala att gifva aflösning för våldsamheter mot Presterskapet.

A. 1. a. 10. HONORIUS episcopus seruus seruorum dei. venerabili fratri . . . Archiepiscopo Wpsallensi salutem & apostolicam benedictionem. De salute subditorum tuorum sollicitus nobis humiliter supplicasti. ut cum multi de parrochianis tuis adeo indomite ceruicis existant a se obedientię iuguni excutientes omnino. quod plerumque in clericos excessus increpantes illorum manus iniciant uiolentas. & interdum ex ipsis occidant. & tam propter locorum distantiam & expensarum defectum quam personarum debilitatem quamplures accedere nequeant ad sedem apostolicam absoluendi. super hoc saluti eorum misericorditer consulere dignaremur. Nos, ergo tuis precibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus, ut illis, tue prouincie qui late sententie canonem incurrerunt nisi forte excessus ipsorum adeo sit. enormis quod

ad sedem apostolicam merito sint mittendi. iuxta formam ecclesie beneficium absolutionis impendas. & iniungas eisdem quod iniungi talibus consueuit. attentius prouisurus ne facilitas uenie ipsis vel alijs incentiuum tribuat delinquendi. Datum Laterani II. Non. Januarii. Pontificatus nostri Anno Quinto.

Blybullan bortfallen.

205.
1221 d. 11 Jan.

Lateran. Påfv. HONORIUS III:s beviljande af 20 dagars Aflat åt dem som med gåfvor understödde det i Sigtuna till Jungfru Marias ära nybygda kostsamma Brödra-klostret.

F. 1: 62. An. 5. Ep. 332. Indulgentia ab Honorio Ill. indulta Fidelibus Svetiæ opem ferenti

tro in Sicthunia nuper erecto ad honorem Beatæ Virginis. Honorius &c. Dilectis filiis Vniversis Christi fidelibus per Svetiam

constitutis Salutem. &c.

Quoniam, ut ait Apostolus &c. usque vitam eternam. Cum igitur sicut accepimus in Sicthunia quoddam claustrum ad honorem Beate Virginis noviter sit constructum, non sine multis laboribus, et expensis, et ad substentationem fratrum inibi Domino famulantium proprie non suppetant facultates, Vniversitatem vestram rogamus, et monemus attente in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus claustrum ipsum divino cultui dedicatum gratis beneficiis, et piis elemosinis adiuvantes, illud ad cultum divini nominis ampliandum saltem in festo Assumptionis predicte Virginis devote visitare curetis. Nos enim de misericordia divina, et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, omnibus illuc in predicto festo devote convenientibus viginti dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus. Datum Laterani III. Idus Januar. Pontificatus nostri Anno Quinto.

206.

[blocks in formation]

Påfv. HONORIUS III:s befallning till Biskopen i Finland att hindra tillförseln för närgränsande hedningar, hvilkas anfall på de ångo omvända Finnarne ansågs derigenom kunna hindras.

X. c. 170.

Honorivs Papa Tertius Episcopo Filandiæ. Cum sicut ex litteris Venerabilis Fratris nostri.. Vpsalensis Archiepiscopi nostro est Apostolatui reseratum Ecclesia tibi commissa de nouo ad agnitionem venerit veritatis, & a circumadiacentibus barbaris nationibus, quæ plantationem nouellam eradicare nituntur, tribulationes multas sustineat & pressuras, ac earum sæuitia ex subtractione mercimonij possit non modicum cohiberi, auctoritate tibi präsentium indulgemus, vt Christianos circummanentes, ne ad eos nauigent, & victualia seu alia necessaria deferant, monitione præmissa per censuram Ecclesiasticam appellatione remota compescas. Nulli ergo &c. nostræ concessionis infringere. Si quis autem &c. Datum Laterani Idibus Ianuarij auno quinto.

207.

1221 d. 31 Jan.

Lateran. Påfv. HONORIUS III. till Ärke-Bisk. Olof i Upsala att antingen till Rom eller Lund afsända 20:dedelen af de Andeliges inkomster jemte S:t Peterspenningen.

K. e. 172
Honorius Papa Tertius Olao Archiepiscopo Vpsalensi.

Fraternitati tuæ præsentium auctoritate præcipiendo mandamus, quatenus Vicesiman Ecclesiasticorum prouentuum, nec non et censum de Suecia Ecclesiæ Romanæ debitum colligens diligenter, tam ea quam alia nobis si commode poteris per fideles Nuncios studeas d. nare. Alioquin Venerabili Fratri nostro , . . Lundensi Archiepi copo rideiter assignare procures, quantitatem eorum nobis fideliter rescripturus. Datum Lateran. II. Calend. Febr, anno quinto.

208.

1221 d. 25 Mars.

Lateran. · Påfv. HONORIUS III. till Ärke-Biskoparne i Upsala och L'ind samt Bisk. i Skara m. fl. att ut

välja några Andelige helst af Cistercienser-Orden dua Pion, efter deras ankomst till Rom, kunde afsända till obesökte folkslags omvändelse.

F. 1. 63. An. 5. Ep. 5or. Honorius Episcopus Servus Servorum Dei. Penerabili Fratri . . . Re

mensi Archiepiscopo Salutem &c.

Ne si secus vinea'ih Domini itostre cure commissam positas undique solitudines redigere neglexerirkus ad culturam, et propagare in eis propagines que flores odoris, et fructum afferant honestatis, possimus merito de torpore seu desidia reprehendi, litot undecina sit hora, operarios tamen in ipsas proponimus destinare, qui sarculo predicationis ex circumadjacentibus nationibus vitiorum spinas evellentes et vepres, et extendentes in easdem palmites fidei, compluentesque illas aquis que transeunt inter medium montium ipsas florere faciant, et virtutum germina germinare, ac sic effundente

« السابقةمتابعة »