صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

uolentes. presentium attestatione uniuersitati uestre insinuamus. quod controuersia que inter monachos de aluastro & brýnnulfum stabularium nostrum uertebatur. super longo litigio terminorum inter crac & bredawic. tandem hoc modo presentibus nobis debito fine fuerit terminata. Suno prefati monasterij abbas & brýnnulfus cause huius decisionem nobis in potestatem dederunt & consiliarijs nostris. quorum hec sunt nomina. Benedictus uenerabilis scarensis ecclesie episcopus huius nominis secundus. cancellarius & consiliarius noster. kanutus holmgeri filius. cognatus & consiliarius noster. kanutus christine filius cognatus & consiliarius noster. Magister stenrus. eringisl wig nutricius noster. Licet ergo ueraciter constet felicis memorie patrem nostrum regem ericum de possessione claustri nichil scienter brýnnulfo in sua scøtingu dedisse. nos tamen utriusque partis priuilegijs consulentes. rata ea & firma esse uolentes. illud bol de quo lis tota orta est. quod colonus hemwid primus incoluit. brýnnulfo adiudicamus. & extra sepes agrorum .i. utangerdis ad medietatem uadi. in quod uadum torrens suartabec uel holabec fluit. in cuius spacij medio signum aliquod euidens statuetur. certum ørmerki ad orientem inter brynnulfum & monachos per secula futurum. Set ne aliqua macula anime patris nostri pro donatione brynnulfi adhereat. nos affectu filiali errorem patris corrigentes. uice istius bol claustro abiudicatj. reddimus aluastri claustro totam nostram terciam partem in duobus bolum que habent in grutbec. sub hijs terminis. grutbec ad meridiem. crakubec ad aquilonem. wetur ad orientem. capita montium ad occidentem. & hoc ea lege facimus quod lingua patria uocamus mulscota. ita quod in placito communis populi publicetur. & umferd fiat lege terre. Et ne de cetero possessio crac ullam patiatur calumpniam. omnia eius ørmerki distincte & per ordinem in presenti nostro priuilegio declaramus. Primum ørmerki westanwart oc sunnanwart. lapis in bodanes sandj. inde retsýnis in signum medij spatij a uado superius memorato. inde per suartabec uel holabec in flotmosa ad occidentem. de flotmosa retsýnis in hagbardaclef ad aquilonem. inde retsýnis in bergsioar ós. inde retsýnis in øsioar ós. & ita per Øsioarbec in quo est molendinum claustri in thusmingi. & sicut idem bec fluit in aquam que uocatur butn. inde in røtsundar. inde in wathanes. Quicquid hijs terminis includitur sub nostra regia tuitione suscipimus monachorum de aluastro usibus defensandum. quod ipsi partim scøtatione regum priorum & populi wisigottorum habent. partim precio comparatum. Et ut omnia presenti priuilegio assignata inconuulsa maneant in perpetuum. sub excommunicatione dei omnipotentis. & episcoporum omnium ea confirmamus. Jn transgressores regia nostra auctoritate uindicabimus. gladium enim portamus ad uindictam malefactorum. laudem uero bonorum. Ego ericus rex .ss. & sigilli mei impressione confirmo. Ego Benedictus Scarensis episcopus & domini Erici regis

cancellarius .ss. et sigilli mei appensione confirmo. Ego kanutus holmgeri filius .ss. & sigilli mei appensione confirmo. Ego kanutus christine filius .ss. & sigilli mei appensione confirmo. Ego brýnnulfus stabularius .ss. & sigilli mei appensione confirmo. Ego Olauus dej gracia vpsalensis archiepiscopus subscribo & sigillo meo confirmo. Ego eskillus wisigottorum legifer subscribo. & sigillo meo confirmo. Ego Joarus filius Johannis subscribo & sigilli mej impressione confirmo ss.

Sigillen: 1-4, 6—8, på linnetrådslänkar, mer och mindre skadade; 5 bortfallet, linnetrådarne qvar.

[blocks in formation]

Konung ERIC ERICSSONS dom för Munkarne i Nydala att, utan afseende på motpartens, innevånarnes i Östbo, använda falska edgång, obehindradt äga sin gamla andel eller tredjedelen af skogarne Flata och Nutahult, hvilken lagligen blifvit genom lott utbruten.

A. 3. x. 1: 4.

E. dei gracia svethie Rex huius nominis tercius. christi fidelibus tam presentibus quam post futuris omnibus salutem in perpetuum. Causam de litigio siluarum flatu uidelicet & nutaholt inter illos de østbo & monachos noueuallis hactenus uentilatam. nos auctoritate regia tali modo terminamus. decidentes eam finaliter & precise. De dictis siluis secundum priorum regum priuilegia. totam terciam partem integram. sorte iam & legaliter partitam. monachis adiudicamus. in perpetuam possessionem. ita quod de cetero nulli licebit impune ullam eis in causa ista prestruere calumpnie questionem. Et quia fraus & dolus nulli debet patrocinari. periurium quo se pars aduersa dolose muniuit funditus cassamus, ita quod in posterum nullam omnino habere debeat firmitatem. Eos eciam qui in iuramento tali se fecerunt auctores. denuntiamus plectendos secundum leges tempore congruo pro presumptione. Sigillet frånfallet.

218.

1223.

Lund.

Ärke Bisk. ANDREAS SU NESSONS anordning att alla på det åt S:t. LARS helgade högaltaret skeende offer, ehvem som derstädes kunde förrätta mässan, skulle tillfalla hans Kaniker.

B. 1: 37.

Priuilegium super oblacionibus summi altaris quod canonicis cedant
Domini Andree archiepiscopi.

A. Dei gracia. lundensis archiepiscopus. suecie primas. Presentibus et futuris in perpetuum. Si in temporalem messem. alienam falcem mittere

vetamur. multo magis in spiritualem. falcem alienam mittere prohibemur. Quamobrem. querimoniam fratrum nostrorum canonicorum lundensium attendentes. super subtractione oblacionis que fit in summo altari sancti laurencij. Presentes et futuros scire volumus. quod. siue simplices sacerdotes siue episcopi in summo altari beati laurencij lundis celebrauerint. oblaciones que ibi fuerint. in vsus proueniant canonicorum. Huic autem priuilegio. si quis contra consensum canonicorum obuiauerit. tamquam sacrilegij reus timeat. ne deum et ipsos canonicos. prouocet ad offensam. Datum lundis anno dominice incarnacionis MCC XXIII. Pontificatus nostri. Anno XXII.

219.

1223 d. 11 April.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III:s uppmaning till Konung ERIC ERIGSSON att, i likhet med Kejsar FREDERIK och för att bibehålla Sveriges gamla krigsära, skynda till Heliga Landets undsättning, hvars beträngda tillstånd beskrifves.

Honorivs Papa Tertivs Illustri Regi Svetiæ.

K. c. 172.

Ivstvs Dominus in omnibus vijs suis, qui vnicuique pro meritis condigna retributione respondet; circa negotium terræ sanctæ spem populi Christiani fouit aliquando prosperis, & interdum debilitauit aduersis. O quantum Christicolis videbatur arridere prosperitas. O quantum illuxisse credebatur fidelibus fælicis aurora successuum, quando Crucesignatorum Exercitus Aegyptum aggrediens post turrim captam, post transitum fluminis, post hostes exterritos, in aduersariorum stationibus Castra fixit, & Damiatam, quæ robur censebatur Aegypti, duris obsidionis angustiis coarctauit. Res quidem agebatur miraculi, cum Dominus qui elegit infirma mundi, vt confunderet fortia, Ciuitatem expugnationi difficilem, eo tempore tradidit gerentibus bellum eius, quo inualuerat multum partis aduersæ potentia, & abbreuiatus erat non modicum nostrorum numerus bellatorum. Habebat autem in his Vniuersitas Christiana vnde protenderet quasi certæ spei fiduciam in futurum. Verum succedentibus prosperis, victores obliti nomen Domini post triumphum dato virtutibus libello repudij, sic contraxere cum vitijs quod detrahebant fidei, vbi conuertendi fuerant Infideles, & maior erat peccatorum commissio, vbi maior remissio sperabatur. Qua propter prouocatus Dominus, dexteram in sinistram & gratiam mutauit in iram, citharam nobis vertit in luctum, & gaudium transtulit in mærorem, cum nostris in manu hostili conclusis, & perdita Damiata, breui dierum numero sic exinaniti sunt temporis longi labores, quod non solum blasphemorum iniurijs nomen est

[ocr errors]

expositum Christianum, verum etiam quoad aliquos, qui aliquando communicauerant fidei, contemptui datus est ipse Christus. Vnde facta est durior post prosperitatem aduersitas, & eo minus habuit consolationis afflictio, quò minus argumenta prosperitatis præteritæ subsecutæ iacturæ pati poterant coniecturam: Sed licet iniquitates nostræ quandoque diuiserint inter nos & Deum nostrum, non est tamen aggrauata eius auris, vt non exaudiat, nec abbreuiata manus eius, vt saluare non possit. Misericordiam quippe non continebit in ira, quin saltem propter nomen suum, ne vlterius blasphemetur in gentibus, potenter exurgens, iudicet causam suam, & exaltans humilem in salutem, iniquos abigat, & consternat elatos. Ecce ipsius inspiratione, vt firmiter credimus, Charissimus in Christo filius noster Fridericus illustris Romanorum Imperator semper Augustus & Rex Siciliæ, omissis multis arduisque negotijs, quorum onus honorem Imperialis Celsitudinis sequebatur, venit ad nos in Campaniam nobiscum de prædictæ Terræ subsidio tractaturus, ibique præsentibus Venerabili Fratre nostro. . Patriarcha, & Charissimo in Christo filio nostro Ioanne Illustre Rege Hierosolimitano Bethlemitano Episcopo.. Magistro Hospitalis . . Præceptore Templi, & . . Magistro Domus Theutonicorum, ac alijs quos ad tractatus huiusmodi diuersis mundi partibus vidimus adhibendos, singulis quæ natura negotij requirebat, diligenti meditatione pensatis, idem Imperator ad nostrum beneplacitum & consilium prædictorum transfretandi terminum in Festo Beati Ioannis Baptistæ post biennium proximo secuturo, prompta voluntate suscepit, corporale super hoc exhibens spontaneus Iuramentum. Denique vt ad id plenius suum manifestaret affectum, & plus fidei daretur negotio, ac omnino suspicionis contrariæ scrupulus tolleretur, ad instantiam Patriarchæ prædicti & aliorum Orientalium in nostra & fratrum nostrorum præsentia, & multitudinis hominum qui ad colloquium venerant se ducturum in vxorem legitimam filiam Regis eiusdem, iurisiurandi religione firmauit. Sane probabili præsumptione tenemus, quod a Domino factum est istud, vt votis fidelium optatæ rei successus exoluat, quod præconceptæ spei præludi promiserunt ad sui restaurationem negotij tuum & aliorum Regum ac Principum animos ipse filius summi Regis accendet, qui de secreto Patris in publicum egressus ad seruos ad ima descendit; vt subditis ad summa pararet ascensum, sub testa nostræ mortalitatis figulus in terris visus, & cum hominibus conuersatus, tuum proculdubio expetit & expectat auxilium, causa Christi & probatam Domus tuæ potentiam desiderat Terra Sancta. Nunquid non habuit de iuuentutis tuæ primitijs, & de maioris ætatis reliquijs quasi de vitæ decima non habebit? Oquantum accresceret eiusdem terræ subsidio, si de propagata deuotione patris in filios per vnum ex ipsis subuenires in tantæ necessitatis articulo Crucifixo? O quam magnifice ad succursum deuota Suecia se pararet vt mittendo placeret & misso! Absit vt post terga remaneat quæ præcedere consueuit. Absit vt tam

[ocr errors]

salutari Christi seruitio gens tam Christiana se subtrahat. Absit vt quæ pro Domino hactenus onera multa sustinuit, in peculiari bello Dei filii soluat militiæ cingulum, arma relinquat rubigini, animum neget victoriæ, cum corona non desit victoribus per gratiam & meritum in præsenti, per gloriam & præmium in futuro. Hinc est quod Excellentiam tuam affectuose rogamus Serenissime Regum, & a te instanter exposcimus Christianissime Principum, obsecrantes per Patrem & Filium & Spiritum Sanctum, per sanguinem Iesu Christi, vt exurgas in adiutorium Christi tui, qui quodammodo in se prodigus & parcus in seruis, temporali morti se tradidit, vt te a faucibus mortis eriperet sempiternæ. Exurgas & liberes terram Sanctam, illam in qua salutem humani generis operatus est personaliter ipse Saluator; Exurgas ad contritionem nationis prauæ atque peruersæ, quæ vbi sit Deus Christianorum improperat, & multis insultat opprobrijs nomini Christiano. Et quidem illatas subditis tuis offensas vlcisceris, & Dei tui non vindicabis iniurias tam atroces? Ad hæreditates tuorum manus inuasorum extendi non pateris, & patieris hæreditatis Dominicæ tanto tempore detentores. Ne igitur in Deo periculose dissimules quod iuste non tolerares in homine, pungat cor tuum tui contumelia Creatoris: accendat te Zelus fidei Christianæ, vt sic in forti manu & extento brachio terræ memoratæ subuenias, quod insinuato nobis subuentionis tuæ proposito ante faciem aliorum te fructuose ponamus exemplar, in tuis laudibus gloriantes, tibique accrescat cumulus meritorum non solum ex ijs quæ feceris per teipsum, sed ex alijs etiam quæ facti tui similitudine subsequantur. Datum Laterani III. Idus April, Pontificatus nostri an▾ no septimo,

220.

1224 d. 11 Jan.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III:s befallning till förre ärke-Bisk. ANDREAS och Bisk. PETER i Roskild att, sedan den till ärke-Biskop valde PETER SAXESSON blifvit invigd, öfverlemna honom Pallium samt mottaga hans Ed. F. 1: 67. An. 8. Ep. 172.

Honorius Episcopus Servus Servorum Dei. Magistro A. Archiepiscopo quondam Lundensi, et P. Episcopo Roskildensi. Salutem &c.

Dilecto filio Lundensi Electo per dilectos filios Magistrum Alberum, et Andream Presbiterum mittentes palleum quod est officíi pontificalis insigne per vos ipsi cum consecratus fuerit tribuendum, Fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatenus juxta formam, quam sub Bulla nostra dirigimus, illud cum munus consecrationis acceperit tribuatis eidem, et fide

litatis

« السابقةمتابعة »