صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

salutari Christi seruitio gens tam Christiana se subtrahat. Absit vt quæ pro Domino hactenus onera multa sustinuit, in peculiari bello Dei filii soluat militiæ cingulum, arma relinquat rubigini, animum neget victoriæ, cum corona non desit victoribus per gratiam & meritum in præsenti, per gloriam & præmium in futuro. Hinc est quod Excellentiam tuam affectuose rogamus Serenissime Regum, & a, te instanter exposcimus Christianissime Principum, obsecrantes per Patrem & Filium & Spiritum Sanctum, per sanguinem Iesu Christi, vt exurgas in adiutorium Christi tui, qui quodammodo in se prodigus & parcus in seruis, temporali morti se tradidit, vt te a faucibus mortis eriperet sempiternæ. Exurgas & liberes terram Sanctam, illam in qua salutem humani generis operatus est personaliter ipse Saluator; Exurgas ad

ontritionem nationis prauæ atque peruersæ, quæ vbi sit Deus Christianorum improperat, & multis insultat opprobrijs nomini Christiano. Et quidem illatas subditis tuis offensas vlcisceris, & Dei tui non vindicabis iniurias tam atroces? Ad hæreditates tuorum manus inuasorum extendi non pateris, & patieris hæreditatis Dominicæ tanto tempore detentores. Ne igitur in Deo periculose dissimules quod iuste non tolerares in homine, pungat cor tuum tui contumelia Creatoris; accendat te Zelus fidei Christianæ, vt sic in forti manu & extento brachio terræ memoratæ subuenias, quod insinuato nobis subuentionis tuæ proposito ante faciem aliorum te fructuose ponamus exemplar, in tuis laudibus gloriantes, tibique accrescat cumulus meritorum non solum ex ijs quæ feceris per teipsum, sed ex alijs etiam quæ facti tui similitudine subsequantur. Datum Laterani III. Idus April. Pontificatus nostri an: no septimo,

220.

1224 d. 1

Jan.

Lateran,

Påfv. HONORIUS III:s befallning till förre Ärke-Bisk. ANDREAS och Bisk. PETER i Roskild att,

sedan den till Ärke-Biskop valde PETER SAXESSON blifvit invigd, öfverlempa honom Pallium samt mottaga hans Ed.

F. 1: 67. An. 8. Ep. 172. Honorius Episcopus Servus Servorum Dei. Magistro A. Archiepiscopo

quondam Lundensi, et P. Episcopo Roskildensi. Salutem &c.

Dilecto filio Lundensi Electo per dilectos filios Magistrum Alberum, et Andream Presbiterum mittentes palleum quod est officíi pontificalis insigne per vos ipsi cum consecratus fuerit tribuendum, Fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatenus juxta formam, quam sub Bulla nostra dirigimus, illud cum munus consecrationis acceperit tribuatis eidem, et fidelitatis recipiatis ab ipso Ecclesie Romane nomine juramentum. Porro si quid de alterutro vestrum ante pallei assignationem humanitus forte contingeret, reliquus nichilominus mandatum apostolicum exequatur. Datum Laterani III. Idus Januarij Anno Octavo.

litatis

2 21.
1224 d. it Jan.

Lateran. Påfv. Honorius ITT:s Skrifvelse med öfversändningen af Pallium till PETER SAXESSON, som från Domprost blisvit vald till Ärke-Biskop i Lund.

.

. 1: 68. An. 8. Ep. 173. 2ģ2222ūtiņămâūti2L22/2ūti2m2\\2\\2\2?2ti2?Â2Ò2 Â►?? Cum post petitam instantiam, et demum obtentam Venerabilis Fratris nostri . . quondam Lundensis Archiepiscopi cessionem vota Canonicorum Lundensium in te tunc ipsorum Prepositum concorditer convenissent, quia tandem

to sicut decuit processu electionis túe invenimus eam post públicationem consensuum et collationis tractatum aliquandiu fuisse protractam, assensumque tuum priusquam electus fueris requisitum, electionem eamdem ex ipsius dumtaxat inordinato processu justitia cassavimus exigente. Verum ne gregi Dominico diu deesset cura pastoris cum tam per predictum Predecessorem tuum quam Lundense Capitulum nec non et multorum testimonia intelleximus prelatorum quod oneri et honori Lundensis Ecclesie scientia, etate, ac moribus congruebas te ipsi preficiendum providimus, et ad

ram et sollicitudinem assumendum. Postmodum vero gistro Albero et Andrea Presbitero prefati Capituli Nuntiis palleum quod est plenitudinis officii pontificalis insigne cum ea que decuit instantia postulantibus, nos utilitati prospicientes Ecclesie supradicte, ac specialem persone tue super gratiam facere gratiam cupientes, per eosdem Nuntios ad nomen et usum ípsius Lundensis Ecclesie devotioni tue transmittimus palleum, quo cum consecratus fueris debeas decorari, tibi sub certa forma, quam in aliis litteris nostris exprimimus tribuendum. Porro.et si firmiter teneamus, quod in prelatione tibi ejusdem Ecclesie credita te laudabiliter debeas exercere, quia tamen fame tue avidi sumus, et tui zelatores honoris discretionem tuam monemus attente per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus

10 potestatem tibi vendicare procures, ut in corrigendis subditis plus apud te valeat ratio quam potestas, atque te boni ducem, mali vero pium sentiant correctorem. Datum ut supra.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

222. ;.,.,. 1224 d. II Jan. . . . Lateran.

Påfv. HONORIUS. III:s befallning till Biskoparne under Lunds Ärkestift, samt Dom-Capitlet derstädes att lyda Ärke-Biskopen PETER SAXESSON.

F. 1:20. An. 8. Ep. 174. Honorius &c. Venerabilibus fratribus Suffraganeis Lundensis Ecclesie,

Salutem &c. :"? Cum post petitam &c. ut supra usque Canonicorum Lundensium in dilectum filium ... tunc Lundensem Prepositum &c. usque tribuendum. Sane licet necesse non foret nostris vos litteris excitare, ut intendere debeatis eidem veluti, qui ad hoc ex debito noscimini jam teneri, Fraternitatem vestram monemus attente per apostolica scripta mandantes, quatenus ei tamquam patri et pastori animarum vestrarum, plene ac humiliter intendatis ejus salubria monita suscipiendo devote, ac inviolabiliter obser-, vando, ita quod per promptam obedientiam vestram, et ille in cura regiminis sibi commissi efficacius operari valeat, et vos congruum afferentes sollicitudini sue amminiculum inde possitis merito promereri. Alioquin sententiam quam rationabiliter tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inconcusse servari. Datum ut supra.

In eodem modo scriptum est Capitulo Lundensi usque teneri, et qui sub ejus gubernari regimine ipsius doctrina instrui et informari moribus affectastis, de superhabundanti tamen Vniversitatem vestram monemus attente per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ei tamquam patri animarum vestrarum &c. usque in finem. Datum ut supra.

223.
: 1224 d. 21 Jan.

Lateran.
Påfv. HONORIUS III. till Danemark rörande Abboten WILHELMS skedda Canonisation. .

F. 1: 74. An. 8. Ep. 208. Litteræ Apostolicæ Honorii III. Christi fidelibus per Regnum Datiæ constitutis directæ de canonizatione Wilelmi Abbatis Monasterii San

cti Thomæ.. Honorius &c. Dilectis filiis Vniversis Christi fidelibus per Regnum

Datie constitutis. Salutem &c.

Sacrosancta Ecclesia divina luce perfusa per Orbem Terrarum longe lateque radios sue illustrationis emittit, dum in Sanctis suis mirabilis Dominus vitam sanctam eorum, qui seminaverunt in lacrimis miraculorum virtute confirmat, signisque sequentibus indicat, quod eis splendorem pro meritis tribuit sempiternum, ostendens thesauri sui divitias in vasa misericordie, que iustificando predestinatos, et glorificando iustos in gloriam preparavit. Cum

ergo iam dudum Sancte recordationis Wilelmus Abba's Monasterii Sancti Thome, quod dicitur de Paraclito, et quod quasi quodam felici presagio huiusmodi videtur 'sortitum vocabulum ex eventu; cum vere Spiritus Parachiti donum fuerit, quo idem Dei famulus stola beatitudinis est indutus post mortem, cuius dispendium fides devota non patitur domo lutea in celeste habitaculum commutata, quis esset apparuerit, et in premium meriti precedentis, quia lumen in tenebris latere non poterat, neque Civitas posita supra montem abscondi, multis cepisset coruscare miraculis, ut Sanctus ab omnibus haberetur, expositis nobis vite, ac conversationis ipsíus, et que Dominus operabatur per eum miraculorum insigniis cum debita fuit a Venerabilibus Fratribus nostris A. quondam Lundensi Archiepiscopo et .. i Absolensi et ... Scariensi Episcopis instantia supplicatum, ut quia non erat, quod tanto nuntiabatur indicio negligendum, et canonizaremus eundem, et Sanetorum annumerari Cathalogo faceremus. Quia vero aliquando vitia sub specie virtutum occulte subintrant, et Angelus Sathane sepe se in lucis Angelum simulate transformat, de predicti famuli Dei vita, fama, et miraculis per predictum quondam Lundensem Archiepiscopum approbate vite virum timoratum, et iustum, cui merito erat super hoc adhibenda fides, ac per Ve nerabilem Fratrem nostrum P. Rosquildensem Episcopum, et dilectum filium ... Abbatem de Eruado Cisterciensis Ordinis inquiri mandavimus diligenter, qui de vita, et fama certi de ipsis tam per se, quam per alios, et de miraculis tam per eos in quibus facta fuerant, quam per testes fide dig :nos iuratos veritate cognita certos nos reddere curaverunt, eis inter alia exponentibus quod tanta in Christo gratia divine beneditionis effulsit, ut eius suffragiis leprosi mundentur, sanentur egroti, liberentur demoniaci aperiatur lingua mutorum, et quod est mirabilius jam idem sit plurium mortuorum almificus suscitator. Gaudeat itaque Mater Ecclesia, quod celestis fabricatur Jerusalem superni edificii structura consurgit, nova in templo Dei columpna erigitur, noyumque produxit Misericordia Dei florem, quem celesti rore uberius irrigatum mira, et suavi ubertate fructuum fecundavit. Letari quoque patría vestra debet, et cujus jocunditate in laudes" assurgere Creatoris, quod tanto, est exaltata patrono, talemque apud Deum meruit intercessorem habere per quem nominis sui fama fit celebris, latiusque diffunditur, et per cuius suffragium quasi vicinius habitatores sui possunt facilius veniam promererí. Cantet preterea novum Dominó canticum Ecclesia Sancti Thome de Paraclito, que splendore novi luminis Confessoris ipsius requiescentis ibidem pulera facta est, et apparuit speciosa. Decet etiam Matrem Ecclesiam ab illius laudibus, quem vite beatitudine, signisque ac miraculis beneficatum a Deo esse constat in gloria non vacare, sed ei potius debitum honorem exolvere, ac yotis impendere sacramenta. Quare nos, quibus licet immeritis a Domi

no est : Ecclesia gubernanda 'commissa super vita fama et miraculis prefati Viri Dei per dilectum filium nostrum G. Sancti Theodori Diaconum Cardinalem, qui legationis officium in partibus illis exercuit certiores effecti, ne velle videremur, quod lateret lucerna sub modio, que supra candelabrum esse debet, sicque intutiliter Christi essemus Vicarii, si non faceremus ut venerarentur ; fideles illum, quem Sanctorum splendor Dominus tot, et tantis fulgentem miraculis ineffabili disposuit providentia venerandum, ipsum de Fratrum nostrorum, et multorum Prelatorum apud Sedem apostolicam consistentium canonizamus consilio, et Sanctorum statuimus Cathalogo ascribendum. Quocirca Vniversitati vestre per Apostolica seripta mandamus, quatenus sollicite attendentes quantum Terram vestram Dominus honoravit, et speciali quadam prerogativa decoris Regnum Datie insignivit, dum Mundo posito in maligno, et malitia hominum excrescente virum sibi exinde Sanctum, qui pro peccatis omnium intercessor fieret preelegit, vos in quorum partibus tam sacri muneris thesaurus habetur cum ex hoc tota patria vestra tanqvam sibi peculiaris eius sit suffragiis specialius commendata prenominatum Sanctum Domini Confessorem tota devotione, totoque studio venerari curetis eum dignis tanto confessore laudum preconiis extollentes, ita quod ipse devoti sibi populi se gaudeat esse. patronum, et vos eius mereamini apud Deum intercessionibus adiuvari docentes alios per exemplum quantum esse debeat celebris apud alios Confessoris memoria gloriosa. Et quidem si diligenter attenditis hunc honorem gratiarum exolvetis assiduas largitori bonorum omnium actiones, cui ex impensa patrie vestre tante benedictionis gratia potestis merito, et debetis vos cognoscere debitores. Datum Laterani XII. Kal. Febr. Anno Octavo.

224
1224 d. 29 Jan.

Lateran.
Påfv. HONORIUS III. till Danemark och Sverige om Abboten Wilielms underverk, canonisa-
.. tion och åkallan, med 40 dagars aflat för dem, som på hans årsbegängelse besökte kyrkan
St. Thomas, der han blifvit begrafven.

F. 1: 78. An. 8. Ep. 264. Honorius III. Christi fidelibus Datiæ et Svetiæ nunciat Canonizationem ab eo peractam W.(Wilhelmi) olim Abbatis Sancti Thomæ de Pa

raclito, atque indulgentiam concedit visitantibus Ecclesiam eiusdem. Honorius &c. Dilectis filiis Vniversis Christi fidelibus per Regnum

Datie, et Svetie constitutis Salutem &c.

Cum sensus hominis ad malum ab adolescentia sua sint proni, sicut ex sensualitate caro vergit in culpam, ita vigore Spiritus procedente, et

« السابقةمتابعة »