صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

Episcopum præficiatis auctoritate nostra Vbsalensi Ecclesiæ in Pastorem, absoluentes ipsum a vinculo, quo Strangensi tenebatur Ecclesiæ, ac transeundi ad prædictam Ecclesiam Vpsalensem tribuatis. Datum Laterani quarto Idus Februarij, anno octauo...

226.

1224 d. 15 Febr.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III. till förre ärke-Bisk, i Lund, ANDREAS SUNESSON, att för mindre brott kunna aflösa sitt eget husfolk samt åboarne på de till hans underhåll anslagna DomkyrkohemF. 1: 80. An. 8. Ep. 267.

manen.

Honorius Episcopus, Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri A. quondam Lundensi Archiepiscopo, Salutem &c.

Merita tue probitatis et honestatis exposcunt, ut in quibus salva conscientia possumus favorem tibi apostolicum impendamus. Hinc est quod precibus tuis benignum impertientes assensum absolvendi eos qui sunt de tua speciali familia, et qui fundos Lundensis Ecclesie pro tua provisione tibi assignatos inhabitant si forte aliquando inciderint in canonem sententie promulgate dummodo eorum excessus non sit difficilis, et enormis et conferendis personis idoneis beneficia in dictis fundis consistentia cum vacabunt, tibi auctoritate presentium concedimus potestatem. Nulli ergo &c. nostre concessionis &c. Si quis &c. Datum Laterani XV. Kalend. Martij Anno Octavo.

227.

1224 d. 20 Febr.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III. till Konung ERIC ERICSON, Sveriges Jarl och förnämste män om de An-
deligas frihet från allmänna utskylder.
F. 1: 82. An. 8. Ep. 307.

Litera apostolicæ Honorii ad Regem ac Duces et Principes Svetiæ
pro Ecclesiastica immunitate, ac contra usurpatores bonorum Eccle-

siarum.

Honorius &c. Carissimo in Christo filio... Illustri Regi Svetie Salutem &c.

Remittere consueverunt Reges Catholici Ecclesiis, et Clericis obtentu divine pietatis angarias, et eos a Secularibus exactionibus liberare. Vnde nec tuo conveniret honori, nec saluti etiam expediret, ut a Catholicorum Regum tramite, quorum te decet sequi vestigia devians Clericos aggravares an

gariis, et contra ecclesiasticam deprimeres libertatem. Significantibus sane Regni tui Episcopis, Presbiteris, et aliis Clericis intelleximus, quod tu eosdem Presbiteros, et Clericos expeditionum tuarum angariis, et aliis Secularibus exactionibus aggravas, et molestas, et contra divina et humana statuta in Seculari compellis judicio respondere. Cum autem hec salutis tibi pariant detrimentum, et Nos quo sincerius te diligimus, eo libentius revocare te ab huiusmodi cupiamus, Serenitatem Regiam rogamus monemus, et hortamur attente, quatenus ne contra te iram eius, qui transfert Regna, et spiritum aufert Principum provocari contingat, ab hiis taliter conquiescas, quod et divinam exinde vitare possis offensam, et Nos contra personam tuam, tanquam velis in ecclesiasticarum personarum delectari gravamine non possimus, quod te gravare debeat cogitare. Datum Laterani X. Kalend. Martij Anno Octavo. In eodem modo scriptum est Duci, et Principibus Regni Svetie.

228.

1224 d. 20 Febr.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III. till Konung ERIC ERICSSON om hämmandet af de under Biskopsledigheterna skedda ingreppen på Domkyrkornas tillhörigheter.

Honorius &c. Eidem Regi.

F. 1: 84. An. 8. Ep. 308.

Qui paravit in Celo Sedem suam, et in Regno hominum dominatur dignatus est habitationis loca Ecclesias videlicet in quibus nomen invocetur ipsius inter homines optinere, quas utique ac personas consistentes in ipsis cuncti, qui Christiana professione censentur debent pro Christi reverentia revereri, et non solum ab ipsarum injuriis abstinere, verum etiam aliis suis iniuriatoribus obviare, cum idem Christus in earum honorari honore se reputet, et in molestia molestari. Ad nostram sane audientiam Regni tui Episcopis insinuantibus est delatum, quod vacantibus eorum Ecclesiis, quas alieno tunc indigentes auxilio deberes ne in bonis suis paterentur dispendium defensare, bona eadem violenter usurpas, et pro tua diripis voluntate, quod quidem tam enorme parit, ut predicti Episcopi asserunt, eisdem Ecclesiis detrimentum quod sic bonis distractis eorum sui redditus, qui alias satis sunt exiles, et tenues annullantur. Cum autem hec Regie Celsitudini non conveniant per que dispendium salutis incurreres, et regalis munificentia notaretur. Serenitatem tuam monemus rogamus, et hortamur attente, quatenus ne contra te iram eius, qui transfert Regna, et Spiritum aufert Principum provocari contingat, ab hiis taliter conquiescas quod et tu divinum possis qui ex hoc concitaretur declinare furorem, et nos contra te tanquam ecclesiasticorum invasorem bonorum cogitare, quod grave tibi existeret non cogamur. Datum ut Supra.

1224 d. 31 Juli.

Gorsung.

229. Konung ERIC ERICSSONS Bref på Myreby och Skötlinge, hvilka på Kröningsdagen af Konungen blifvit gifne till ärke-Bisk. OLOF i Upsala.

A. 9. 2. 2: 1.

IN NOMINE SANCTISSIME ET INDIUIDUE TRINITATIS. Ericus dei gracia sueorum rex vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum jntuentibus vel audituris in perpetuum. Nouerit siquidem tam presentium etas quam futurorum posteritas quod in die intronizacionis & consecracionis nostre. dilecto cognato nostro Domino Olauo vpsalensý archýelecto & eius successoribus possessiones quas habuimus in Mÿrýbỷ & in scnøtlyngi contulimus in perpetuum possidendas. vt autem processus temporum rem gestam ex facili non aboleret statuimus ut eam sigilli nostri municione perhennis viuacitas litterarum memoriter roboraret. euidenter annectendo si hoc quis donum tam racionabiliter institutum cassare presumserit. se regia vlcione nouerit perplectendvm & anathematis vinculo jnnodandvm. Huius vero rei testes sunt dominus Benedictus scarensis episcopus & dominus robertus arosyensis antistes. dominus johannes filius remmodis. dominus Kanutus filius holmgery dominus phylyppus filius kateryne. dominus phylippus frater iohannis. dominus iggiualdus. Nescununggus Legifer. homerus pincerna & alij plures quos mora est ex ordine numerare. Datum autem gorsung anno ab incarnacione dominj. M°. CC°. XX°. IIII. Jndictione XII. epacta. XX. VII. concurrente. I. littera dominicali existente, f, II. Kalendis augusti feria IIII. anno regni nostri secundo.

På frånsidan: Donacio facta de Myriby Scatlingi.

230.

Sigillet, uti hvitt vax är till en liten del qvar. Tab. 2. n:o 5,

[blocks in formation]

Påfv. HONORIUS III:s tillstånd för Predikare-Orden att äfven under en allmän bannlysning få i sina kyrkor, dock inom slutna dörrar, och utan klockringning, förrätta Gudstjensten.

A. 1. d. 11.

HONORIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . Magistro et Fratribus Ordinis Predicatorum. Salutem & apostolicam benedictionem. Fauorabilibus precibus uestris benignum impertientes assensum. auctoritate uobis presentium indulgemus. ut generalis tempore interdicti, liceat uobis in ecclesiis uestris in quibus collegium fuerit non pulsatis campanis. ianuis clausis. excommunicatis et interdictis exclusis. submissa uoce diuina officia celebrare. Nulli ergo &c. Se slutmeningen af N:o 202. Datum Laterani. VI. Jdus Januarii. Pontificatus nostri anno Nono.

231.

1225,

Wisby.

Bisk. BENGTS i Linköping tillåtelse för Tyskarne, som i Wisby uppbyggt en åt Jungfru Maria af Biskopen invigd kyrka, att till densamma välja Kyrkoherde; med rättighet för främlingar att derstädes njuta grafplats, men för Borgerskapet endast så vida deras egna Prester derigenom icke förnärmades.

D. a. 3: 703. *) 541.

Universis Christi Fidelibus Visby applicantibus 1). B. Miseratione divina Lincopensis Episcopus, salutem cum orationum devotione. Ne res gestæ nostris temporibus elabantur a memoria, ipsas literis nostris Posterorum volumus memoriæ commendare, constructa Ecclesia per Manus Theutonicorum fundatorum rogatu ipsam ad honorem sanctæ Dei Genitricis Mariæ VI°. kalendas Augusti dedicavimus. Burgensium Petitiones in his admittentes, In quibus sacris canonibus non adversantur, concessimus ipsis, Ecclesia vacante, salvo honore nostro, Nostrorumque Successorum, libere eligere Sacerdotem, Dummodo sibi per manum nostram cura committatur Animarum: hospitibus vero venientibus et recedentibus, concedimus locum sepulturæ, ubi sibi providerint in extremis. De Burgensibus, si ibidem elegerint sepulturam, ne fiat in præjudicium aliorum Sacerdotum, sic statuimus, ut Accito sacerdote Parochiali, et Testibus Ydoneis, cum laborant in extremis, ad Prædictam Ecclesiam, si placuerit, eligant sepulturam. Tali interposito tenore, ut Presbyter Parochialis, in die exequiarum, et in septimo, et in tricesimo, et in Anniversario, oblationem pro Anima Defuncti percipiat, secundum quod visum fuerit hiis 2) Heredibus. Statuimus etiam, ne quis Prælatus vel Præpositus, eandem recludere præsumat Ecclesiam, nisi forsitan effusione sanguinis Polluatur, et se reconciliari renuerit. 3) Datum wisby Anno Domini M ̊.CC XXV.

*) Upptagen i den vid följande N:o 232 anmärkta vidimationen.

1) Förestående uteslutes D. a. 3. 541.

2) suis visum fuerit. anf. st.

3) De Elemosina vero in manibus Teuthonicorum collecta, quia ab eadem primitus fuit fundata, precipimus ut nullus nautarum ipsam præsumat subtrahere, vel ad alias Ecclesias distribuere, nisi sub excommunitacione. Tillsättes anf. st.

Sv. Diplom.

31

232.

1225 d 6 Juli.

Wisby.

Legaten Biskop WILHELMS bekräftelse för Tyska Borgerskapet i Wisby på föregående bref. D. 3. 703. *)

VILHELMUS Miseratione divina Mutinensis Episcopus, Apostolicæ Sedis legatus, Dilectis in christo civibus Theutonicis in Wisby, in Salvatore Mundi salutem. Iustis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum, et Vota que a Rationis tramite non discordant effectui Mancipare, proinde Favorabilibus Vestræ Dilectionis precibus inclinati, vobis, et Successoribus vestris, Autoritate præsentium confirmamus, universa et singula quæ vobis in libertatem Ecclesiæ Beatæ Virginis, a Venerabili Patre Lincopensi Episcopo concessa, manifestius exprimuntur suarum Testimonio literarum, quarum Tenor talis est: Universis Christi Fidelibus &c. Se föregående N:o 231. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostræ confirmationis paginam infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus indignationem se noverit incursurum. Datum Wisby II Nonas Julij.

233.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Legaten Biskop WILHELMS tillstånd för Presterskapet vid St. Jacobs kyrka i Wisby att antaga lärlingar af alla folkslag uti Scholorna derstädes; att utdela Sacramenterna åt främlingar, m. m. A. 8. b. 1. **)

WILLELMUS miseratione diuina Mutinensis episcopus apostolice sedis legatus vniuersis christi fidelibus per gutlandiam

suas

undare. Cum in liuonia gutlandia & ceteris regionibus que in aquilone legationis officio fungeremur. Venerabilis pater & liuonensis episcopus cando quatinus ecclesie sancti Jacobi in Wisby sibi specialiter pertinenti quia aliam dotem & beneficium temporale non habet concederemus & auctoritate apostolica ueros quos libere colligere possit & docere ac hospites aduentantes qui uoluerint & elegerint in confessione communione ac sepultura sine contradictione recipere locorum circumstancijs diligencius circumspectis eiusdem venera

*) Efter en vidimation af Prosten JACOB och 2:ne Kyrkoherdar, dat. Nær d. 18 Febr. 1316. **) Utur samma Legats bekräftelse derå d. 3 Juni 1248, vidimerad af 3:ne Biskopar i Riga d. 30 April 1287, från hvilken till en del förmultnade handling Sigillen äro frånfallne.

« السابقةمتابعة »