صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

filijs Lucis in generacione sua sint, verum eciam iniquitate potentes, violenter spoliare nituntur. & quod grauius est nonnulli de hijs qui eos debuerant in christi visceribus carius amplexari. & fauorabilius confouere, ipsos immanius persequentes, priuilegia que ipsis a sede apostolica suis exigentibus meritis sunt indulta, gestiunt penitus eneruare. dicendo illa omnino fuisse in generali concilio reuocata. vt alias intellectum priuilegiorum ipsorum ita maligna interpretacione ad libitum peruertendo. quod nisi os iniqua loquencium obstruatur, nil restet quin predicti fratres priuilegiorum suorum pene penitus fructu frustrentur per quod illi non tam eisdem fratribus, quam nobis injuriari probantur. dum contra sedis apostolice indulgencias memoratos fratres temere perturbare presumunt. molientes contra nostre plenitudinem potestatis, dum indulta nostra irreuerenter inpugnant. Nos igitur qui predictos fratres speciali prerogatiua dilectionis & gracie amplexamur. utpote qui jugiter offerentes domino suorum vitulos labiorum non solum nobis sed eciam vniuersali ecclesie pijs intercessionibus incomparabiliter suffragantur, nolentes huiusmodj vexacionibus eorum sabbati amaricarj quietem quos pocius tenemur. omnimodis consolarj. Vniuersitatem vestram monemus & hortamur attente. ac per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus. quatinus predictos fratres ob reuerenciam diuinam & nostram habentes in visceribus karitatis, eis priuilegia & indulgencias apostolice sedis eisdem concessas inuiolabiliter conseruetis. & faciatis ab alijs conseruarj. Salua moderacione concilij generalis. videlicet ut de alienis terris a tempore dicti concilij acquisitis & de cetero acquirendis exsoluant decimas ecclesiis quibus racione prediorum antea soluebantur. nisi aliter cum eis duxerint componendum, Alias quoque dictos fratres ab incursibus malignorum taliter defendatis, quod defensores iusticie, ac pietatis probemini amatores. deumque vobis propicium, & nos reddatis exinde fauorabiles & benignos, Datum Reate. VIII jdus Nouembris, pontificatus nostrj anno decimo,

242.

1227 d. 4 Febr.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III. till ärke-Bisk. i Lund att på tjenligaste sätt afstraffa och hämma de i hans Stift ofta skeende blodskams och tidelags brotten.

F. 1: 106. An. 11. Ep. 530.

Honorius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri,.. Archiepiscopo Lundensi. Salutem &c.

Petitio tua nobis exhibita continebat, ut cum nonnulli subditi tui tam Clerici, quám Laici frequenter ad nefarios cohitus prolabantur, non

solum

solum personis sibi consanguinitate conjunctis, verum etiam brutis animalibus, se nefarie commiscendo, ac illud nec nominandum committendo peccatum, propter quod Dominus Sodomam, et Gomorram eversione dampnavit, et quidam eorum propter viarum longitudinem et pericula, quidam ob verecundiam mori potius eligant in peccatis huiusmodi, quam propter hoc nostro se conspectui presentare, super hoc providere misericorditer dignaremur. Cum igitur major sit pietas divina, quam humana impietas, potiusque sperandum sit de Dei mansuetudine, quam de cuiusquam peccati magnitudine desperandum, Fraternitati tue presentium auctoritate mandamus, quatenus peccatores huiusmodi arguens, obsecrans, increpans in omni patientia, et doctrina, injungas eis penitentiam salutarem, eo adhibito moderamine, quod nec facilitas nimia peccandi audaciam tribuat, nec immoderata severitas desperationem inducat. Datum Laterani II. Nonas Februarii, Pontificatus nostri Anno XI,

243.

1227 d 4 Febr.

Lateran.

Påfv. HONORIUS III:s tillåtelse för Ärke-Bisk. i Lund att, med afseende på den långa vägen till Rom, sjelf få aflösa några honom underordnande personer, hvilka, fastän bannlyste, utöfvat andeliga tjenstebefattningar; sträckande sig likväl denna tillåtelse icke till dem, som framdeles kunde begå samma förseelse.

Honorius &c. Eidem.

F. 1: 108. An. 11. Ep. 531.

De Subditorum tuorum salute sollicite supplicasti, ut cum nonnulli eorum Sacros ordines excommunicati susceperint et divina officia celebrarint, dispensandi cum eis cum propter viarum discrimina venire ad apostolicam Sedem sine nimia difficultate non possint licentiam tibi concedere dignaremur. Volentes igitur, et eorum providere saluti, et ipsos ad devotionem tuam per hujusmodi beneficii gratiam provocare, auctoritate tibi presentium concedimus licentiam postulatam, ita tamen, quod ad casus futuros eandem licentiam non extendas. Datum Laterani II. Nonas Februarij, Pontificatus nostri Anno XI.

Sv. Diplom.

32

244.

1228 d. 21 Dec.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till Konung ERIC ERICSSON med begäran det Konungen måtte, i enlighet med de förslag Påfvens utskickade Magister SIMON vidare skulle uppgifva, bistå Påfliga Stolen emot Kejsar FREDRICS ingrepp.

Gregorius Nonvs Illvstri Regi Svetiæ.

K. c. 175.

Regi Regum Reges terræ gratissimum exhibent famulatum, qui compatiuntur & dolent cum persecutionem patitur sponsa Christi, & tempore persecutionis euidenter ostendunt, quod nullus Deo, sed Deus est omnibus præferendus. Sane si dictus imperator Deo & hominibus gratis ingratus Apostolicæ sedi malum pro bono, pro honore iniuriam, ac odium pro dilectione inique retribuens, non contentus quod negotium Terræ Sanctæ studiosa malignitate peruertit, nunc inhianter aspirat ad conculcandum vniuersalem Ecclesiam modis omnibus quibus potest, & libertatem Ecclesiasticam subuertendam, totum sibi quasi reputans deperire, quicquid libertatis vel honoris obtinet sponsa Christi; & nequiter cogitans, quod si Romanam Ecclesiam posset opprimere, Reges alios & Regna sit ei facillimum expugnare. Processit ad Patrimonium Beati Petri hostiliter occupandum, vbi per Raynaldum natum quondam Ducis Spoletani suum vicarium & ministrum quasdam Terras Apostolicæ sedis, corruptis earum habitatoribus, fecit inuadi, Presbyteris & alijs Clericis a Sarracenis impie mutilatis. Vnde nos videntes & dolentes, quod ipsius Friderici iniqua superbia semper ascendens non sistitur, donec eam Iustitia superueniat & conuincat, illius malitiæ cum auxilio diuino prouidimus Apostolicæ sedis dexteram opponendam tribus ad hoc exercitibus congregatis. Verum quia hæc non possunt sine grauibus sumptibus fieri, ad quas Apostolicæ sedis nequaquam sufficiunt facultates, tuæ subuentionis auxilium, tanquam specialis Ecclesiæ Romanæ filij, super his duximus fiducialiter requirendum, Serenitatem Regiam affectuose rogantes, & monentes attente; quatenus ea quæ super his dilectus filius Magister Simon Scriptor noster, de cuius prouidentia & sinceritate fidei plene confidimus, tibi ex parte nostra proponet, credens tanquam ab ore nostro prolata taliter eadem studeas adimplere, quod ex hoc tibi merito reddas Romanam Ecclesiam obligatam, & nos grata tibi debeamus vicissitudine respondere. Datum Perusij XII. Calend. Ianu. Pontificatus nostri anno II.

245.

1229 d. 23 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till Biskopen i Linköping och Cistercienser Abboten på Goth-
land samt Prosten i Wisby, att handhafva det löfte om beskydd, som Påfven lemnat
Biskopen i Finland, Presterskapet och invånarne derstädes.
B. 5: 46.

Copia protectorie gregorij pape.

GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dei Venerabili fratri Episcopo lincopensi et Dilectis filiis abbati. de guthlandia cisterciensis ordinis et preposito de visby lincopensis Dyocesis Salutem et apostolicam benediccionem Cum venerabilem fratrem nostrum Episcopum clerum et populum finlandensem sub proteccione receperimus apostolice sedis et nostra Discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus Quatinus non permittatis eos contra proteccionis nostre tenorem temere molestari Molestatores eorum indebitos monicione premissa per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Datum perusij X Kal. Februarij pontificatus Nostri Anno secundo.

246.

1229 d. 23 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till Biskopen i Linköping, Cistercienser Abboten på Gothland samt Prosten i Wisby, angående Finska Domkyrkans flyttning från Rändamäki till Åbo. B. 5: 46. Bulla gregorü. De translacione ecclesie katedralis a rænthamækj, vsque huc.

GREGORIUS episcopus seruus seruorum Dej Venerabilj fratri Episcopo lincopensi et Dilectis filiis Abbatj de gutlandia cisterciensis ordinis et preposito de visby lincopensis Dyocesis Salutem et apostolicam benediccionem Venerabilis frater noster finlandensis episcopus nobis exposuit quod in primitiua christianitatis plantacione in partibus illis cathedralis ecclesia sua fuit in loco minus ydoneo constituta Vnde petebat vt nunc plura loca crescente in eisdem partibus per dei graciam fide katholica magis ad hoc commoda esse noscantur transferri episcopalem sedem ad locum competenciorem in sua dyocesi mandaremus Quocirca discrecionj vestre per apostolica scripta mandamus Quatinus inquisita super hoc diligencius veritate si rem inueneritis ita esse cum consilio eiusdem episcopi et clericorum suorum transferatis auctoritate nostra sedem eandem ad locum in eadem dyocesi magis aptum Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse. tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Datum Perusij X Kal. Februarij Pontificatus nostri Anno secundo. *)

*) Med yngre hand och blekare bläck: Anno autem Salutis nostre 1368.

247

1229 d 23 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s frihets bref till Predikare-munkarne i afseende på de från Påfl. Stolen utgående befallningar.

A. 1. d. 15.

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filiis . . Magistro et fratribus Ordinis Predicatorum, Salutem et apostolicam benedictionem. Quieti uestre prouidere uolentes, auctoritate uobis presentium indulgemus. ut commisiones causarum uel sententiarum exequutiones a sede apostolica uel delegatis eius, seu a quibuslibet aliis uobis factas sine uestra non teneamini recipere uoluntate, nisi in litteris apostolicis de concessione huiusmodi mentio habeatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere &c. Se slutmeningen N:o 202. Datum Perusij. X. kal. febr. Pontificatus nostrj anno secundo.

248.

Blybullan bortfallen.

1229 d 23 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till Predikare-munkarne att, utan rubbning i Ordens reglerna, särdeles rörande deras Priorers till- och afsättande, lyda stiftets Biskopar. A. 1. d. 17.

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis fratribus Ordinis Predicatorum Salutem et apostolicam benedictionem. Ne pro eo quod diocesanis Episcopis debitam obedientiam et reuerentiam exhibetis, statuta uestra subuerti contingant in graue uestri ordinis detrimentum, uolumus ut Episcopis uestris impendatis obedientiam et reuerentiam debitam et deuotam saluis uestrj ordinis institutis. et maxime circa institutionem ac destitutionem priorum uestrorum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere &c. slut som of van. Datum Perusij X. kal. Februarii Pontificatus nostrj anno Secundo.

249.

På frånsidan: Gregorius de institucione priorum nostrorum.
Blybullan vidhänger i röda och gula silkestrådar.

1229 d. 23 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s uppmaning till det högre Presterskapet att lemna bistånd åt PredikareOrden uti de dem af Påfven uppdragna förrättningar.

A. 1. d. 16.

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus Archiepiscopis. et Episcopis. et dilectis filijs Abbatibus. Prioribus. et alijs ec

« السابقةمتابعة »