صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

247
1229 d 23 Jan.

Perugia. Påfv. GREGORIUS IX:s frihets bref till Predikare-munkarne i afseende på de från Påfl. Stolen utgående befallningar..

A. 1. d. 15. GREGORIUS episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filiis . . Magistro et fratribus Ordinis Predicatorum, Salutem et apostolicam benedictionem. Quieti uestre prouidere uolentes, auctoritate uobis presentium indulgemus. ut commisiones causarum uel sententiarum exequutiones a sede apostolica uel delegatis eius, seu a quibuslibet aliis uobis factas sine uestra non teneamini recipere uoluntate, nisi in litteris apostolicis de concessione huiusmodi mentio habeatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere &c. Se slutmeningen N:0 202. Datum Perusij. X. kal. febr. Pontificatus nostrj anno secundo.

Blybullan bortfallen.

248.

1229 d 23 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till Predikare-munkarne att, utan rubbning i Ordens reglerna, särdeles rörande deras Priorers till- och afsättande, lyda stiftets Biskopar.

A. 1. d. 17. GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis fratribus Ordinis Predicatorum Salutem et apostolicam benedictionem. Ne pro eo quod diocesanis Episcopis debitam obedientiam et reuerentiam exhibetis, statuta uestra subuerti contingant in graue uestri ordinis detrimentum, uolumus ut Episcopis uestris impendatis obedientiam et reuerentiam debitam et deuotam saluis uestrj ordinis institutis. et maxime circa institutionem ac destitutionem priorum uestrorum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere &c. slut som ofvan. Datum Perusij X. kal. Februarii Pontificatus nostrj anno Secundo.

På frånsidan: Gregorius de institucione priorum nostrorum.

Blybullan vidhänger i röda och gula silkestrådar.

249.
1229 d. 23 Jan.

Perugia. Påfv. GREGORIUS IX:s uppmaning till det högre Presterskapet att lemna bistånd åt PredikareOrden uti de dem af Påfven uppdragna förrättningar.

A. 1. d. 16. GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus Archiepiscopis. et Episcopis. et dilectis filijs Abbatibus. Prioribus. et alijs ec

clesiarum prelatis ad quos littere iste peruenerint. Salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam habundauit iniquitas et refriguit caritas plurimorum. ecce ordinem dilectorum filiorum fratrum predicatorum dominus suscitauit. qui non que sua sed que sunt iesuchristi querentes, tam contra pro

andas hereses, quam contra pestes alias mortiferas extirpandas, se dedicarunt euangelizationi uerbi dei in abiectione uoluntarie paupertatis. Nos igitur eorum sanctum propositum & necessarium ministerium fauore beniuolo prosequentes. Vniuersitati uestre ipsos affectuose duximus commendandos. caritatem uestram rogantes et exhortantes in domino. ac per apostolica uobis scripta mandantes. quatinus dilectos filios fratres ordinis memorati pro reuerentia diuina ad officium predicandi ad quod deputati sunt recipiatis benigne. ac populos uobis commissos ut ex ore ipsorum uerbi dei semen deuote suscipiant & confiteantur eisdem. cum eis auctoritate nostra liceat confessiones audire ac penitentias iniungere sedulo ammonentes pro nostra & apostolice sedis reuerentia in suis eis necessitatibus liberaliter assistatis. qua

us ad predicta suscipienda uestris exhortationibus Populi preparati tanquam bona et fructifera terra pro uitiorum tribulis incipiant segetem germinare uirtutum. et dicti fratres per cooperationem uestram suscepti ministerij cursum felicius consumando optatum reportent sui laboris fructum & finem. salutem uidelicet animarum. Quia uero sepe uitia sub specie uirtutum occulte subintrant, & Angelus Sathane in Angelum Lucis se plerumque simulate

nsformat. presentium uobis auctoritate mandamus. quatinus siqui de predictorum fratrum ordine se dicentes in uestris partibus predicauerint ad questum se pecuniarum conuertendo per quod religionem eorum qui paupertatem professi sunt contingeret infamarj, uos tanquam falsarios capiatis & condempnetis eosdem. Dat. Perusij X Kal. februarij. Pontificatus nostri anno Secundo.

Blybullan vidhänger i ett segelgarnssnöre.

250.
1 2 29 d. 27. Jan.

Perugia. Påfy. GREGORIUS IX:s Befallning till Biskopen i Linköping, Cistercienser Abboten på Gothland

saint Prosten i Wisby, att hindra all handel med de hedniska Ryssarne så länge dessa fort-
foro att hata och anfalla de till Christendomen omvända Finnarne.

B. 5: 43.
Copia bulle gregorij pape Episcopo Lincopensi & abbati gutlandensi

ne ferentur mercimonia paganis. GREGORIUS episcopus seruus seruorum Dej Venerabili fratri Episcopo lincopensi & dilectis filiis abbatj de gutlandia cisterciensis ordinis et preposito de vysbi lincopensis dyocesis Salutem et apostolicam benedictionem

Attendens ewangelicus ille paterfamilias quod messis est multa operarij autem paucj adhuc quasi undecima hora vinee sue nouos deputat vinitores inter quos venerabilis frater noster finlandensis episcopus in finlandia & terris vicinis magnum populum ydolatrie cultuj seruientem ewangelizando nomen dominj nostri iesu christi de nouo vt dicitur acquisiuit eidem denique ruteni qui propinqui sunt eis nimium abhorrentes ipsos pro eo quod fidem katholicam susceperunt multipliciter deseuiunt in eosdem modis quibus possunt ad eorum interitum & dispendium intendendo Cum vero vniuersi fideles reputare debeant in seipsis fieri quod in eundem acquisicionis populum committitur a predictis qui dei sunt & fidej katholice fidej inimici Discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus mercatores de partibus vestris ne mercimonia cum illis exerceant donec desinant persequi de nouo conuersos ad fidem in terris eisdem monicione premissa per censuram ecclesiasticam appellacione remota cogatis Quod si non omnes his exequendis po

e tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Datum perusii VI. kal. februarij Pontificatus nostri Anno 2:0.

Ett lika lydande bref, stäldt till "episcopo & dilectis filiis preposito rigensi et abbati de dunemunde cisterciensis ordinis rigensis dyocesis, dat. d. 23 Jan. 1229, finnes i B. 5: 43; samt ett likaledesepiscopo & Abbatj sancti Johannis et Decano maioris ecclesie Lybicensis, dat. d. 27 Jan. i B. 5: 44.

1229 d. 31 Jan.

Perugia.

251.

Påfv. GREGORIUS IX:s bekräftelse för Biskopen i Finland på de af hedningarnas fordna lundar och afgudahus, som af nychristna blifvit frivilligt till Kyrkan gifne.

B. 5: 46.

Copia bulle Gregorij pape super lucis et delubris. GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dej Venerabili fratri Episcopo finlandensi Salutem et apostolicam benediccionem Annuere consueuit sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus fauorem beniuolum impertiri Eapropter Venerabilis in christo frater tuis iustis precibus inclinatj lucos & delubra deputata olim ritibus paganorum que de nouo per te conuersi ad fidem ecclesie tue voluntate spontanea contulerunt ipsi ecclesie auctoritate apostolica confirmamus & presentis scripti patrocínio communimus Nulli &c. se slutmeningen N:0 202. Datum Parusij II kal. februarij Pontificatus nostri anno secundo.

1) Detta ord tillsättes i Brefvet till Biskopen och Dom-Prosten i Riga &c. B. 5: 43.

252.
1229 d. 13 Febr.

Perugia. Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till Ärke-Biskopen i Nidaros och Biskopen i Bergen, att un

dersöka förhållandet rörande Norske Konungen Håkans kröning, hvartill Ärke-Biskopen i Lund samt Biskopen i Skara förut haft uppdrag.

F. 1: 110. An. 2. Ep. 85. Gregorius IX ab Archiepiscopo Nidrosiensi atque Episcopo Bergensi relationem postulat de negotio in coronatione Regis H. (Herici), qui instabat aliun a Pontifice destinari loco Archiepiscopi Lundensis Regi

suspecti. Gregorius &c. Venerabilibus Fratribus ... Archiepiscopo Nidrosiensi.

et : . . Episcopo Bergensi Salutem &c.

Karissimus in Christo filius noster H. Norwagie Rex Illustris suis nobis litteris intimavit, quod cum ipse olim super coronatione sua nobis attentius supplicasset, Nos bone memorie ... Archiepiscopo Lundensi et ... Scarensi Episcopo super hoc sub certa forma direximus scripta nostra, sed cum idem Rex haberet prefatum Archiepiscopum ex rationabili causa suspectum, et pro amovendo ipso, et subrogando alio loco eius Procuratorem ad Sedem apostolicam destinasset, idem Procurator nuper didicit, sicut asserit, quod memorati Archiepiscopus et Episcopus carnis debitum exolverunt, propter quod ex parte ipsius humiliter petiit, ut in huiusmodi negotio procedi per alios mandaremus. Quocirca Fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, juxta mandatum, quod super hoc prefatis Archiepiscopo, et Episcopo direximus, inquiratis diligentius veritatem, et quod inveneritis, nobis vestris litteris intimetis, ut plenius per vestram relationem instructi, securius procedamus. Datum Perusii Idibus Febr. Pontificatus Nostri Anno Secundo.

25 3.
1229 d. 16 Febr.

Perugia. Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till Biskopen i Linköping och Cistericenser Abboten på Goth

land samt Prosten i Wisby att förbjuda köpmännen på Gothland drifva handel med Finska hedningar eller på något sätt göra dem bistånd.

B. 5: 44 GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dej Venerabilj fratri Episcopo Lincopensi & dilectis filiis abbatj de gutlandia cisterciensis ordinis & preposito de vysby lincopensis dyocesis Šalutem & apostolicam benediccionem Ex parte venerabilis fratris nostri finlandensis Episcopi fuit propositum coram nobis quod cum in dyocesi sua sit nouella christi plantacio sic animos

quorundam de gudlandie partibus ceca cupiditas occupauit vt qui gloriantur in nomine christiano paganis intendentibus ad exterminium plantacionis eiusdem in armis equis nauigiis victualibus & aliis mercimoniis subuenire presumunt In quo pares aut eciam superiores in malicia fiunt illis dum eis ad impungnandos christianos necessaria subministrant Cum aut fideles deceat vniuersos non ad inpedimentum sed augmentum religionis intendere christiane Discrecioni vestre monemus & hortamur in domino per apostolica scripta mandantes quatenus pro diuina reuerencia mercatoribus de gutlandia interdicatis & inhibeatis expresse ne paganis predictis in premissis uel aliis audeant subuenire Alioquin eos qui contrauenire presumpserint per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescatis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Datum Parusij XIIIT kal. marci Pontificatus nostri Anno Secundo.

254.
1230 d. 9 Jan.

Lyon. Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till Årke-Biskopen i Upsala och Biskopen i Linköping alt

hindra tillförsel af krigsförnödepheter till de Hedniske Careler, Ingrer, m. fl., hvilkas fortsatta anfall hotade Christendomen i närgränsande länder.

· B. 3: 24. GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus . . Archiepiscopo vpsalensi et . . Episcopo lincopensi salutem et apostolicam benedictionem. Ad audienciam nostram peruenit quod seuicia paganorum karelie Ingrie. lippie Watlandie contra christicolas regni swecie sic inualuisse dinoscitur quod nisi eorum immanitatibus ab orthodoxe fidei cultoribus viriliter obsistatur. de subuersione ipsius fidei in circumadiacentibus terris dicti Regni potest merito formidari Nos igitur prouidere uolentes ne dictis paganis per detestandam temeritatem cuiuslibet christianorum aliquod subsidium fidelium illarum parcium valeat prouenire fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus quatinus omnibus christianis parcium earundem ex parte nostra per uos uel alios sub pena excommunicacionis districte inhibere curetis ne prefatis paganis in huiusmodj persequucione christianorum ipsorum persistentibus. arma ferrum lignamina seu alias res cum quibus christianos impugnant que sarracenis exhiberi a christianis jn generali concilio prohibetur. deferre presumant Datum Lugduni. V. Jdus Januarij Pontificatus nostri anno tercio.

« السابقةمتابعة »