صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

clesiarum prelatis ad quos littere iste peruenerint. Salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam habundauit iniquitas et refriguit caritas plurimorum. ecce ordinem dilectorum filiorum fratrum predicatorum dominus suscitauit. qui non que sua sed que sunt iesuchristi querentes, tam contra profligandas hereses, quam contra pestes alias mortiferas extirpandas se dedicarunt euangelizationi uerbi dei in abiectione uoluntarie paupertatis. Nos igitur eorum sanctum propositum & necessarium ministerium fauore beniuolo prosequentes. Vniuersitati uestre ipsos affectuose duximus commendandos. caritatem uestram rogantes et exhortantes in domino. ac per apostolica uobis scripta mandantes. quatinus dilectos filios fratres ordinis memorati pro reuerentia diuina ad officium predicandi ad quod deputati sunt recipiatis benigne. ac populos uobis commissos ut ex ore ipsorum uerbi dei semen deuote suscipiant & confiteantur eisdem. cum eis auctoritate nostra liceat confessiones audire ac penitentias iniungere sedulo ammonentes pro nostra & apostolice sedis reuerentia in suis eis necessitatibus liberaliter assistatis. tinus ad predicta suscipienda uestris exhortationibus Populi preparati tanquam bona et fructifera terra pro uitiorum tribulis incipiant segetem germinare uirtutum. et dicti fratres per cooperationem uestram suscepti ministerij cursum felicius consumando optatum reportent sui laboris fructum & finem. salutem uidelicet animarum. Quia uero sepe uitia sub specie uirtutum occulte subintrant, & Angelus Sathane in Angelum Lucis se plerumque simulate transformat. presentium uobis auctoritate mandamus. quatinus siqui de predictorum fratrum ordine se dicentes in uestris partibus predicauerint ad questum se pecuniarum conuertendo per quod religionem eorum qui paupertatem professi sunt contingeret infamarj, uos tanquam falsarios capiatis & condempnetis eosdem. Dat. Perusij X Kal. februarij. Pontificatus nostri anno Secundo.

Blybullan vidhänger i ett segelgarnssnöre.

qua

250.

1229 d.

27. Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s Befallning till Biskopen i Linköping, Cistercienser Abboten på Gothland samt Prosten i Wisby, att hindra all handel med de hedniska Ryssarne så länge dessa fortforo att hata och anfalla de till Christendomen omvända Finnarne. B. 5: 43.

Copia bulle gregorij pape Episcopo Lincopensi & abbati gutlandensi ne ferentur mercimonia paganis.

GREGORIUS episcopus seruus seruorum Dej Venerabili fratri Episcopo lincopensi & dilectis filiis abbatj de gutlandia cisterciensis ordinis et preposito de vysbi lincopensis dyocesis Salutem et apostolicam benedictionem

Attendens ewangelicus ille paterfamilias quod messis est multa operarij autem paucj adhuc quasi undecima hora vinee sue nouos deputat vinitores inter quos venerabilis frater noster finlandensis episcopus in finlandia & terris vicinis magnum populum ydolatrie cultuj seruientem ewangelizando nomen dominj nostri iesu christi de nouo vt dicitur acquisiuit eidem denique ruteni qui propinqui sunt eis nimium abhorrentes ipsos pro eo quod fidem katholicam susceperunt multipliciter deseuiunt in eosdem modis quibus possunt ad eorum interitum & dispendium intendendo Cum vero vniuersi fideles reputare debeant in seipsis fieri quod in eundem acquisicionis populum committitur a predictis qui dei sunt & fidej katholice fidej inimici Discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus mercatores de partibus vestris ne mercimonia cum illis exerceant donec desinant persequi1) de nouo conuersos ad fidem in terris eisdem monicione premissa per censuram ecclesiasticam appellacione remota cogatis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Datum perusii VI. kal. februarij Pontificatus nostri Anno 2:0.

Ett lika lydande bref, stäldt till "episcopo & dilectis filiis preposito rigensi et abbati de dunemunde cisterciensis ordinis rigensis dyocesis, dat. d. 23 Jan. 1229, finnes i B. 5: 43; samt ett likaledes" episcopo & Abbatj sancti Johannis et Decano maioris ecclesie Lybicensis, dat. d. 27 Jan. i B. 5: 44.

251.

1229 d. 31 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s bekräftelse för Biskopen i Finland på de af hedningarnas fordna lundar och afgudahus, som af nychristna blifvit frivilligt till Kyrkan gifne.

Copia bulle Gregorij pape super lucis et delubris.

B. 5: 46.

GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dej Venerabili fratri Episcopo finlandensi Salutem et apostolicam benediccionem Annuere consueuit sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus fauorem beniuolum impertiri Eapropter Venerabilis in christo frater tuis iustis precibus inclinatj lucos & delubra deputata olim ritibus paganorum que de nouo per te conuersi ad fidem ecclesie tue voluntate spontanea contulerunt ipsi ecclesie auctoritate apostolica confirmamus & presentis scripti patrocinio communimus Nulli &c. se · slutmeningen N:o 202. Datum Parusij II kal. februarij Pontificatus nostri anno secundo.

1) Détta ord tillsättes i Brefvet till Biskopen och Dom-Prosten i Riga &c. B. 5: 43.

252.

1229 d. 13 Febr.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till ärke-Biskopen i Nidaros och Biskopen i Bergen, att undersöka förhållandet rörande Norske Konungen HÅKANS kröning, hvartill Ärke-Biskopen i Lund samt Biskopen i Skara förut haft uppdrag.

F. 1: 110. An. 2. Ep. 85.

Gregorius IX ab Archiepiscopo Nidrosiensi atque Episcopo Bergensi relationem postulat de negotio in coronatione Regis H. (Herici), qui instabat alium a Pontifice destinari loco Archiepiscopi Lundensis Regi suspecti.

[ocr errors]

Gregorius &c. Venerabilibus Fratribus . . Archiepiscopo Nidrosiensi. et. Episcopo Bergensi Salutem &c.

[ocr errors]

Karissimus in Christo filius noster H. Norwagie Rex Illustris suis nobis litteris intimavit, quod cum ipse olim super coronatione sua nobis attentius supplicasset, Nos bone memorie . . . Archiepiscopo Lundensi et

Scarensi Episcopo super hoc sub certa forma direximus scripta nostra, sed cum idem Rex haberet prefatum Archiepiscopum ex rationabili causa suspectum, et pro amovendo ipso, et subrogando alio loco eius Procuratorem ad Sedem apostolicam destinasset, idem Procurator nuper didicit, sicut asserit, quod memorati Archiepiscopus et Episcopus carnis debitum exolverunt, propter quod ex parte ipsius humiliter petiit, ut in huiusmodi negotio procedi per alios mandaremus. Quocirca Fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, juxta mandatum, quod super hoc prefatis Archiepiscopo, et Episcopo direximus, inquiratis diligentius veritatem, et quod inveneritis, nobis vestris litteris intimetis, ut plenius per vestram relationem instructi, securius procedamus. Datum Perusii Idibus Febr. Pontificatus Nostri Anno Secundo.

253.

1229 d. 16 Febr.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till Biskopen i Linköping och Cistericenser Abboten på Gothland samt Prosten i Wisby att förbjuda köpmännen på Gothland drifva handel med Finska hedningar eller på något sätt göra dem bistånd.

B. 5: 44.

GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dej Venerabilj fratri Episcopo Lincopensi & dilectis filiis abbatj de gutlandia cisterciensis ordinis & preposito de vysby lincopensis dyocesis Salutem & apostolicam benediccionem Ex parte venerabilis fratris nostri finlandensis Episcopi fuit propositum coram nobis quod cum in dyocesi sua sit nouella christi plantacio sic animos

quorundam de gudlandie partibus ceca cupiditas occupauit vt qui gloriantur in nomine christiano paganis intendentibus ad exterminium plantacionis eiusdem in armis equis nauigiis victualibus & aliis mercimoniis subuenire presumunt Jn quo pares aut eciam superiores in malicia fiunt illis dum eis ad impungnandos christianos necessaria subministrant Cum aut fideles deceat vniuersos non ad inpedimentum sed augmentum religionis intendere christiane Discrecioni vestre monemus & hortamur in domino per apostolica scripta mandantes quatenus pro diuina reuerencia mercatoribus de gutlandia interdicatis & inhibeatis expresse ne paganis predictis in premissis uel aliis audeant subuenire Alioquin eos qui contrauenire presumpserint per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescatis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Datum Parusij XIIII kal. marci Pontificatus nostri Anno Secundo.

254.

1230 d. 9 Jan.

Lyon.

Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till ärke-Biskopen i Upsala och Biskopen i Linköping att hindra tillförsel af krigsförnödenheter till de Hedniske Careler, Ingrer, m. fl., hvilkas fortsatta anfall hotade Christendomen i närgränsande länder.

B. 3: 24.

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus . . Archiepiscopo vpsalensi et.. Episcopo lincopensi salutem et apostolicam benedictionem. Ad audienciam nostram peruenit quod seuicia paganorum karelie Ingrie. lippie Watlandie contra christicolas regni swecie sic inualuisse dinoscitur quod nisi eorum immanitatibus ab orthodoxe fidei cultoribus viriliter obsistatur. de subuersione ipsius fidei in circumadiacentibus terris dicti Regni potest merito formidari Nos igitur prouidere uolentes ne dictis paganis per detestandam temeritatem cuiuslibet christianorum aliquod subsidium fidelium illarum parcium valeat prouenire fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus quatinus omnibus christianis parcium earundem ex parte nostra per uos uel alios sub pena excommunicacionis districte inhibere curetis ne prefatis paganis in huiusmodj persequucione christianorum ipsorum persistentibus. arma ferrum lignamina seu alias res cum quibus christianos impugnant que sarracenis exhiberi a christianis jn generali concilio prohibetur. deferre presumant Datum Lugduni. V. Jdus Januarij Pontificatus nostri anno tercio.

255.

1230 d. 9 Jan.

Lyon.

Påfv. GREGORIUS IX:s befallning till ärke-Biskopen i Upsala och hans Lyd-Biskopar att, i följe af Konungens erinran om Påfv. ALEXANDERS Bulla rörande hämmandet af hedniske Carelers, Ingrers, m. fl. härjningar på närboende Christna Svenskar, söka förmå Nationen mota dessa mer och mer öfver hand tagande våldsamheter.

B. 2: 215.

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dej. venerabilibus fratribus archiepiscopo vpsalensi & eius suffraganeis Salutem & apostolicam benedictionem Ex parte carissimi in christo filii nostri regis swecie illustris fuit propositum coram nobis quod olim felicis recordacionis alexander. papa predecessor noster bone memorie archiepiscopo vpsalensi predecessorj tuo frater archiepiscope, suisque suffraganeis sub certa forma dedit litteris in mandatis, vt homines regni swecie monere ac inducere procurarent vt crudelium paganorum, carelie, ingrie, lappie & watlandie conatibus qui in incolas dicti regni christi fideles diuersimode seuiebant pro uiribus obuiarent, ipsorumque seuiciam deprimerent ne in predictorum incolarum perniciem preualeret, verum prefato predecessore nostro & eodem archiepiscopo interim viam vniuerse carnis ingressis, optatus fructus ex predictis litteris non prouenit Cum autem predictorum paganorum insolencia dicatur adeo excreuisse, quod nisi per sedis, apostolice prouidenciam super hoc salubre remedium apponatur, de subuersione fidej catholice in circumadiacentibus partibus dicti regni possit merito dubitari, fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus quatinus ad huiusmodi monicionem & inductionem dictis hominibus faciendas, auctoritate nostra per uos vel per alium seu alios procedatis, iuxta predictarum dicti predecessoris nostri continenciam litterarum datum lugduni quinto idus ianuarii pontificatus nostri anno tercio.

[blocks in formation]

Påfv. GREGORIUS IX:s stadfästelse på Gothlands gamla tionde fördelning.

Perugia.

F. : 112. An. 3. Ep. 109.

Litteræ apostolica approbantes compositionem de decimis initam inter Episcopum Lincopensem. ac Clerum ac populum de Guthlandia. Gregorius &c. Dilectis filiis Clero, et Populo Guthlandie Salutem &¢. Cum ex antiqua consuetudine obtentum sit in Guthlandia, ut in tres partes dividerentur decime integre persolute, quarum una deputaretur fabrice, secunda usibus Clericorum, tertia pauperibus eroganda, et super hoc

Sv. Diplom.

33

« السابقةمتابعة »