صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

vobis Venerabilis Frater noster Lingacopensis Episcopus loci Diocesanus moverit questionem, tandem mediante Venerabili fratre nostro ... Lundensi Archiepiscopo inter vos ex parte una, et ipsum Episcopum ex altera super hiis talis compositio intervenit, quod in eodem statu earundem decimarum distributio permaneret, quam petivistis, prout in litteris eiusdem Archiepiscopi plenius continetur, apostolico munimine roborari. Nos ergo vestris precibus inclinati compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, nec non hactenus pacifice observata, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communinimus. Nulli ergo &c. hanc paginam nostre confirmationis infringere. Si quis autem &c. Dat. Perusii XII. Kalend. Febr. Pontificatus nostri Annò Tertio.

257.

1230 d. 23 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s bekräftelse på gamla Gothlands stadgan att Presterskapet borde erhålla tionde så väl af hö som sädesgröda, till hvars förvarande nödiga hus skulle af Sockneboarne byggas och underhållas, äfvensom att i testamenten till fromma stiftelser blott en tiondedel kunde gifvas af fastighet, men hela beloppet af förvärfda lösören.

F. I: 114. An. 3. Ep. 108.

Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei. Vniverso Clero Guthlandie, Salutem &c.

In litteris Venerabilis Fratris nostri. . . Mutinensis Episcopi tunc apostolice Sedis Legati perspeximus contineri, innotuisse sibi ex litterarum Venerabilis fratris nostri Andree Lundensis Archiepiscopi Svesie Primatis tunc Apostolice Sedis Legati tenore, presbiteros Ecclesiarum Guthlandie propter sterelitatem et angustiam terre de institutione antiqua tam ex feno, quam ex annona decimam percepisse, et singularum Ecclesiarum Parrochianos Presbiteris singulis ex eadem institutione in fundis Ecclesiarum domos debere construere necessarias, et constructas cum collapse fuerint, resarcire, ac fuisse nichilominus institutum ne cuiquam propter angustiam terre liceret de prediis capitalis portionis sue Ecclesiis ultra decimam partem in extremis relinquere, ac postmodum ad supplendam tenuitatem hujusmodi donationis iterum institutum fuisse, ut quilibet positus in extremis bona mobilia labore proprio acquisita totaliter Ecclesiis posse relinquere, vel pauperibus conferenda, idem Archiepiscopus districte inhibuit, ne quis ea que super hiis ab antiquis fuerant decenter et utiliter ordinata, et ex diuturnitate temporis vigorem obtinuerant constitutionis legitime, presumeret temere revocare. Nos igitur vestris precibus inclinati quod ab eodem Archiepiscopo super his

factum est provide, ac statutum, et deliberatione provida per predictum Episcopum tunc Legatum Sedis apostolice approbatum sicut in eorum autenticis dicitur plenius contineri, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. nostre confirmationis infringere. Si quis autem &c. Datum Perusii X. Kalend. Februarij, Pontificatus nostri Anno Tertio.

258.

1230 d. 25 Jan.

Perugia.

Påfv. GREGORIUS IX:s tillåtelse för Biskopen i Linköping, att, med undantag af vissa svårare fall, meddela aflösning åt dem, som förgripit sig på presterskapet.

B. 3: 22.

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri . . Episcopo lingacopensi salutem et apostolicam benediccionem Per tuas litteras nobis humiliter supplicasti. ut cum dyocesis tua sit in remotis partibus constituta nec de facili possent induci hij qui pro violența manuum iniectione in clericos. inciderunt in canonem sentencie promulgate quatinus pro absolucionis beneficio ad sedem accedant apostolicam. obtinendo maris pericula. & viarum discrimina metuentes & defectum eciam expensarum. absoluendi tales iuxta formam ecclesie licenciam tibi concedere dignaremur. ne forte in dyaboli laqueum incidant & in infernum descendant. huiusmodj laqueo alligati Nos ergo de discrecione tua gerentes fiduciam pleniorem fraternitati tue presencium auctoritate concedimus quatinus subditis tuis sic in canonem late sentencie incidentibus dummodo non sit grauis & enormis excessus. propter quem merito sint ad sedem apostolicam transmittendi possis beneficium absolucionis impendere iuxta formam ecclesie consuetam & eisdem iniungere quod talibus consueuit iniungi jta quod passis iniuriam satisfaciant competenter & laborem itineris ad sedem apostolicam veniendi redimant per opera pietatis Datum perusij VIII Kal. februarij pontificatus nostri anno

[blocks in formation]

Konung KNUT JOHANSSONS gåfvobref till S:t Marie kyrka i Aros (Upsala?) på en tomt derstädes. A. 3. a. 2: 1. *).

K. dei gracia rex sweorum. Omnibus salutem in perpetuum, Euanescit actio temporalis nisi roboretur apicibus sigillatis. Nouerint igitur vni

*) Efter en af Bisk. ISRAËL i Westerås 1314 bestyrkt afskrift, och åter A 3. a. 2: 2. i en af ÃrkeBisk. OLOF och Dom-Capitlet i Upsala vidimerad d. 4. Maj 1338.

[ocr errors]
[ocr errors]

uersi tam presentes quam posteri quod ecclesie sancte Marie de Aros in remissionem peccatorum nostrorum fundum infra duos vicos proximos ex vtraque parte dicte ecclesie. & ab amne usque ad fossatum iuxta pratum. ab omni seruitute liberum in subsidium persone memorate ecclesie contulimus in perpetuum possidendum. Testes hujus donacionis adfuerunt. Olawus archiepiscopus de vpsalia. Wlpho dux. Nicolaus sacerdos de vpsalia. Johannes de grimberghum. Laurencjus legifer de Tiundaland. Germundus legifer de Attundaland. Allo de vacsatunum. Quod ut ratum permaneat, & stabile seueret, sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno domini M°.CC°.XXX.I°.

260.

[ocr errors]

1231 d. 9 Sept.

per

Riati.

Påfv. GREGORIUS IX:s förorduande för Biskoparne i Bergen och Stavanger, samt Abboten i Stanley, att sedan de till undersöknings, anställande angående Norrske Konungen HÅKAN HÅKANSSONS val och förhållandet dervid, samt Rikets ställning, utsedde Ärke-Biskoparne i Lund och Nidaros, och Biskopen i Skara, under tiden med döden afgått, afsluta denna förrättning. F. 1: 118. An. 5. Ep. 132.

Gregorius IX. Episcopis Bergensi et Stauengrensi nec non Abbati S.
M. de Stanleja Ordinis Cisterciensis Rege Norvegia instante com-
mittit negotium Coronationis peragi iuxta mandatum datum ab Apo-
stolica sede aliis Commissariis morte præventis.

Gregorius &c. Venerabilibus Fratribus... Bergensi et... Stauengrensi
Episcopis, et dilectis filiis . Abbati S. Marie de Stanleia Cister-

ciensis Ordinis Salutem &c.

[ocr errors]

Cum Carissimus in Christo filius noster . Norwagie Rex Illustris olim nobis pro coronatione sua humiliter supplicasset, Nos bone memorie. Archiepiscopo Lundensi et :: Scarensi Episcopo nostris dedimus litteris in mandatis, ut super electione, condicione, ac statu persone Regis eiusdem, et Regni sui, aliisque circumstantiis universis, que ad ipsius promotionem, seu prosecutionem negotii necessaria esse videntur, diligenter inquirerent veritatem, et quicquid invenirent, suis nobis litteris fideliter intimarent, ut plenarie per eorum relationem instructi super hoc securius procedere valeremus. Sed cum postmodum ex parte Regis ipsius nostris fuisset auribus intimatum, quod iidem Archiepiscopus, et Episcopus in negotio non processerant morte preventi, Nos bone memorie Nidrosiensi Archiepiscopo, et tibi frater Bergensis Episcope negotium ipsum iuxta prescriptam formam commisimus exequendum. Verum quia eodem Nidrosiensi sublato de medio, tu solus procedere nequivisti, prefatus Rex a nobis humiliter postulavit, ut super hoc procedi per te, ac per alios mandaremus. Nos igi

tur Regis eiusdem postulationibus benignum impartientes assensum, discretioni vestre per apostolica Scripta mandamus, quatenus memoratum negotium iuxta primi mandati nostri tenorem exequi procuretis. Quod si non omnes &c. duo vestrum &c. Dat. Reate V. Idus Septembris Pontif. nostri Anno Quinto.

261.

1231 d. 10 Oct..

Påfv. GREGORIUS IX:s Öppna Bref till samtlige Ärke-Biskopar, Biskopar och Abboter jemte öfriga Presterskapet, rörande, dels Tyska Hospitaliter-Brödernas i Jerusalem rättighet att en gång om året, inom alla församlingar, insamla almosor, hvilka i sednare tider sparsammare utfallit, dels förekommande af samma bröders ofredande; dels oförhindrad rätt för frie personer att i deras hus söka vård och skötsel; dels nämnde bröders begrafning, äfvensom invigning af deras kyrkogårdar, utan betalning, dels ock uppmaning, till sådane bröder, som aflagt korset och drägten, att den samma återtaga, m. m.

[ocr errors]

A. 1. d. 18. *)

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei. venerabilibus fratribus. Archiepiscopis & Episcopis. & dilectis filiis Abbatibus. prepositis. Prioribus. Decanis. Archidyaconis. Archipresbiteris. & aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste peruenerint. Salutem & apostolicam benedictionem. Cum dilectis filiis fratribus hospitalis. sancte marie. theutonicorum jerosolimitani fuerit a bone memorie. H. papa. predecessore nostro indultum & a nobis postmodum confirmatum. ut semel in anno recipiantur in ecclesiis ad elemosinas colligendas. quidam vestrum auaricie ardore succensi confratrias suas confratrie illorum eadem die in ipsorum aduentu preponunt. & sic fratres ipsi confusi, aut nichil exinde aut modicum consequuntur. Quia igitur hoc indecens est, & in contemptum dei & ecclesie Romane redundat. prefati predecessoris nostri vestigijs inherentes. Vniuersitati vestre per apostolica scripta percipiendo mandamus. quatinus cum fratres ipsi ad Loca vestra pro elemosinis accesserint colligendis, benigne recipientes & honeste tractantes eosdem. ipsos in ecclesijs vestris ammonere populum & elemosinas libere querere permittatis. confratrias vestras quas facere potestis cotidie confratrijs ipsorum que semel in anno fiunt, nullatenus preponentes. ne occasione illarum elemosine pauperum christi depereant & inpediantur opera pietatis. Sane quum est ab eodem predecessore nostro statutum & innouatum a nobis, ut nemo excommunicet fratres ipsos, uel eorum oratoria interdicat sine mandato sedis apostolice speciali, presentem vobis auctoritate precipiendo mandamus. ut ipsos excommunicare. aut eorum ecclesias interdicere nullatenus presumatis. De parrochianis autem uestris qui domos illorum inuadunt per violen*) Utur en odaterad vidimation af M. prior fratrum predicatorum in brema & frater. Ar. Gardianus fratrum Minorum ibidem.

mandatum dilecti filii nostri O. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconi Cardinalis, tunc apostolice Sedis Legati in laboribus et periculis multis, quasi Iordanem cum Jacob in baculo pro gentium conversione maria transiens, non solum cum duabus turmis ovium, verum etiam cum diversis provinciis paganorum in Christo credentium remeasti, ad arcam sicut Columba deferens ramum virentis olive in reconciliatione non pauca barbare nationis. Eo igitur in gratia collata tibi a Domino suavius delectati, quo exinde flores et fructus proveniunt gratiores, cum non esset lucerna ponenda sub modio, sed supra candelabrum, ut tenebras multorum illuminet collocanda, te in Semigalliensem Episcopum manibus nostris duximus consecrandum. Indubitatam quoque de te gerentes fiduciam utpote non tam argumentis, quam evidentibus experimentis instructi, quod animarum salutem, et Christiani cultus sitias incrementum, ad que potens et in opere, ac sermone, concesso tibi in Livonia, Gothlandia, Vinlandia, Hestonia, Semigallia, Curlandia, et ceteris Neophitorum et paganorum provinciis et Insulis circumpositis Legationis officio pro fidei finibus dilatandis, Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus in locis eisdem libere Christum annunties, corrigendo personas Ecclesiasticas, et Ecclesias reformando, instituas quoque in eis, et inde amoveas cum opus fuerit Abbates, Priores, aliosque subditos et personatus habentes promovens ad ordines Clericos, electiones Episcoporum confirmans, eisque consecrationis, et Abbatibus benedictionis munus impendens cum expedierit et videris oportunum. Virtute igitur Spiritus indutus ex alto, commissam tibi sollicitudinem tam laudabiliter studeas exercere, ut per ministerium tuum in partibus illis fide catholica propagata, ei placeas, qui sibi placitos proveit in salutem, paratus quod supererogaveris compensare. Ne autem tibi desit potestatis auctoritas cui adest conscientie puritas, et presto esse creditur judicium rationis, presentium tibi auctoritate concedimus, ut contradictores, et rebelles excommunicationis, suspensionis, et interdicti censura percellas, quia et nos sententiam, quam in tales rite protuleris ratam habebimus, et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Reate V. Kalendas Februrij, Pontificatus nostri Anno Quinto.

« السابقةمتابعة »