صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ciam uel infringunt, aut indebitis molestijs opprimunt fratres ipsos, & tam deposita quam res diripiunt eorundem, cum exinde querimoniam deposuerint coram nobis. tam districtam eis iusticiam faciatis, & ita iura eorum defendere, ac manutenere curetis. quod ipsi ad nos pro defectu iusticie sepe recurrere non cogantur. Sed nos sollicitudinem & obedienciam vestram debeamus commendare. uosque beneficiorum que in sancta domo illa fiunt participes existatis. Preterea liberas & absolutas personas que se domui eorum in sanitate uel infirmitate reddiderint libere ac sine molestia recipi permittatis ab eis. nec ipsos super hoc temptetis aliquatenus impedire. Illud autem non mediocriter mouet nos nec modicum ecclesiastice derogat honestati. quod quidam uestrum contra institucionem sanctorum patrum in thuronensi concilio editam fratrum ipsorum corpora cum decedunt nolunt sine precio sepelire. Vnde quia tam praua exactio & iniqua non est aliquatenus tolleranda, in obediencie vobis uirtute precipimus. ut nullo modo a fratribus ipsis uel alijs pro sepultura quicquam exigere uel accipere nisi quod spontanea decedencium liberalitas uel parentum deuocio vobis contulerit attemptetis. sed absque vllo precio, sepeliatis corpora mortuorum. Et siquis hoc ulterius attemptauerit, taliter animaduertatis in eum quod amplius similia non presumat. Ad hoc presentem vobis, auctoritate precipimus ne ab eis contra tenorem priuilegiorum apostolice sedis de nutrimentis animalium suorum siue de ipsis animalibus decimas exigere presumatis. Cum autem oratoria uel cimiteria secundum quod eis est beneficio priuilegiorum ecclesie Romane concessum duxerint constrvenda. vos fratres Archiepiscopi & Episcopi pro eis ac familia sua tum oratoria dedicare, ac cimiteria benedicere procuretis. nec , aliquis vestrum contra tenorem priuilegiorum ipsorum id impedire audeat aliquatenus vel turbare. Decetero fratres hospitalis eiusdem in vestris episcopatibus constitutos qui crucem & suum habitum deponentes per illecebras scilicet & viciorum arrupta yagantur, & illos eciam qui prioribus suis contumaces & rebelles existunt & baliuas detinent contra voluntates ipsorum moneatis instanter. & pro vestri officij debito compellatis, ut habitum depositum resumentes in obediencia prelatorum suorum deuote ac humiliter persenerent. & baliuas seu alia officia per uiolenciam detinere nullo modo presumant. Quicumque autem mandatorum nostrorum extiterint contemptores. excommunicacionis eos sentencia percellatis. quam faciatis usque ad satisfactionem condignam inuiolabiliter obseruari. Preterea quicunque de facultatibus sibi collatis a deo fratribus subuenerint sepedictis & in tam sancta fraternitate statuerint se collegas eisque beneficia persoluerint annuatim. eis de beatorum apostolorum petri & pauli auctoritate confisi. septimam partem iniuncte penitencie relaxamus. Apostolica quoque auctoritate ob reuerenciam ipsius venerabilis domus statuimus,

ui eorum fraternitatem assumpse

rint, si forsan ecclesie ad quas pertinent a diuinis officijs fuerint interdicte ipsosque mori contigerit, sepultura ecclesiastica non negetur nisi publice vsurarij aut excommunicati uel nominatim fuerint interdicti. volumus autem ut liceat eis confratres suos quos ecclesiarum prelati apud ecclesias suas malieiose non permiserint sepeliri. nisi excommunicati uel nominatim fuerint interdicti aut eciam publice usurarij ad ecclesias suas tumulandos deferre, & oblaciones tam pro eis quam pro alijs qui in eorum cimiterijs requiescunt exhibitas sine alieni iuris preiudicio retinere. Hoc eciam addito ut receptores fraternitatis eiusdem seu eciam collectarum saluo iure dominorum suorum sub beati petri & nostra protectione consistant. Adicimus insuper ut siqui eorumdem fratrum qui ad easdem fraternitates missi fuerint uel collectas in quamlibet ciuitatem, castellum vel vicum aduenerint si forte locus ipse a diuinis fuerit officijs interdictus. in eorum iocondo aduentu semel aperiantur ecclesie annuatim. & excommunicatis & nominatim interdictis eiectis diuina ibi officia celebrentur. Salua in omnibus supradictis declaracione concilij generalis. Ad maiorem quoque vestre mercedis cumulum nichilominus vobis mandando precipimus quatinus hanc nostram constitucionem per parrochias vestras nunciari propriis litteris faciatis. Mandamus eciam ut siqui de clericis ecclesiarum uestrarum prefati hospitalis fratribus cum licencia prelati sui sponte ac gratis per annum vel per biennium decreuerint definire nequaquam inpediantur & interim sua beneficia uel ecclesiasticos redditus non admittant. Datum. VI'. jdus. Octobris Pontificatus nostri anno Quinto.

262.

1232 d. 28 Jan.

Riati.

Påfv. GREGORIUS IX:s Fullmakt för Biskopen i Semigallen, att till- och afsätta Abboter, Priorer,

Prester, och andra andeliga personer, bekräfta Biskopsval och inviga så väl dem som Abboter inom de nyligen omvända eller ännu hedniska Provincerne, Lifland, Gothland, Wenden, Estland, Semigallen och Curland m. fl.

F. 1: 120. An. 5. Ep. 172. Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri ... Epi

scopo Semigalliensi apostolice Sedis Legato, Salutem &c.

Cum in minori adhuc officio constitutus de credito tibi talento fructum acceptabilem, et de labore tuo benedictionis manipulos reportaris, digne velut fidelis servus et prudens supra familiam Domini, cui cibum debeas in tempore ministrare constitui meruisti, qui utique de gratia in gratiam, et de virtute proficiens in virtutem mundi desideria abnuens, studuisti spiritu ambulare. Olim siquidem memor existens, quod nullum Deo sacrificium est ac. ceptius, quam lucrum querere animarum, fervore devotionis accensus, ad

264.
1232 d. 16 Febr.

Avignon Påfv. GREGORIUS IX:s tillåtelse för Ärke-Biskoparne i Lund och Upsala, samt Biskopen i

(Avignon?), att, efter undergången bot, befria från kyrkans bann dem, hvilke deri blifvit lyste för delaktighet i den våldsverkan, som i Strengnäs ägt rum emot ej mindre Prester och Andliga personer än kyrkans tillhörigheter.

A. 1. d. 20.*) GREGORIUS Episcopus seruus seruorum dei Venerabilibus fratribus. Lundensi & vpsalensi Archiepiscopis. ac episcopo Auinionensi. Salutem & apostolicam benediccionem. Hodie contra Nonnullos iniquitatis filios qui in ciuitate & diocesi Strenginensi pretextu guerrarum quibus eedem ciuitas & diocesis dicebantur multipliciter fatigari. & alias temere clericos & ecclesiasticas personas seculares & regulares eciam in dignitatibus constitutas ciuitatis & diocesis predictarum bellicis actibus se minime immiscentes non absque inieccione manuum violenta capere detinere. carceribus mancipare. tormentis subicere. uerberibus cedere. uulnerare. morti tradere. & crudelibus afflictionibus ad redempciones indebitas personaliter cohercere. Ecclesias monasteria hospitalia. & alia pia loca secularia & regularia dicte diocesis inuadere. frangere. capere. occupare. occupata detinere. dirruere. ac incendio concremare & ecclesias monasteria & loca ipsa libris calicibus crucibus sanctorum reliquijs. pauimentis & ornamentis. alijs diuino cultui & usui deputatis spoliare ac huiusmodi libros calices cruces sanctorum reliquias pauimenta & ornamenta ausu sacrilego. Necnon fructus redditus res et bona alia personarum ecclesiasticarum. monasteriorum hospitalium et locorum aliorum huiusmodi tam in ipsis ecclesijs quam extra ipsas existentia. eciam violenter rapere & depredari. & in predam abducere seu asportare presumpserunt. tunc & cotidie presumere non uerebantur. Litteras nostras in quibus nos judices & executores deputauimus in forma que incipit. Ad reprimendas duximus concedendas. Et ne sub spe uenie obtinende. faciliter incentiuum delinquendi aliquibus forsan prebeatur. Absolucionem ab excommunicacionum sentencijs & relaxacionem seu suspencionem interdicti que per nos auctoritate litterarum earundem proferri contigerit seu eciam promulgari nobis uel successoribus nostris Romanis pontificibus tantummodo reseruauimus. Jta uidelicet quod nullus preterquam in mortis articulo quemquam ab huiusmodi excom

icacionum sentencijs absoluere possit. prout in eisdem litteris plenius continetur. Nos igitur attendentes quod ciuitas & diocesis predicte a Romana curia quamplurimum distare noscuntur & quod propter guerras que in illis partibus uigent. ac latronum insultus. & uiarum pericula ualde difficile

*) Denna och följande N:o 265 finnas i en af Kölniska Not. Publ. Co

1411. gjord afskrift.

I i Strengnäs d. 3 Maj

[ocr errors]

263.
- 11232 d. 5. Febr.

Riati. Påfv., GREGORIUS IX:s Bref till de Priorer och Munkar af Predikare-Orden i Danmark, hvilka · fått sig uppdraget att predika enot de oomvände Preussarne, med förordnande, att de som bevistade sådane predikningar skulle erhålla tjugu dagars eftergift å dem ålagd penitens: att personer, bannlyste för mordbrand eller våldsverkan å prester eller andelige, skulle derifrån befrias, om de ersatte skadan och under en lämplig tid arbetade på omvändelseverket: och att falska predikanter, som tilläto dem, hvilka antagit korsset, att lösa sig från färden med penningar, borde dermed upphöra, vid. påföljd, att i annat fall anses såsom sveksamme ombud.och bedragare..

L . A. 1. d. 19... GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis Prioribus et fratribus ordinis Predicatorum in Regno Dacie constitutis, predicantibus contra perfidiam Prutenorum. Salutem et apostolicam benedictionem. Cum animarum lucrum quo nullum deo sacrificium est acceptius indefessa sollicitu, dine perquirentes uestrum ministerium honoretis, & nostrum desiderium impleatis, ut eo uestris monitis obsecundent libentius auditores. quo potiorem gratiam consequentur. omnibus qui ad sollempnem predicationem uestram accesserint de omnipotentis dei misericordia, et beatorum Petrj et Paulj apostolorum eius auctoritate confisi. Viginti dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus. auctoritate uobis presentium concedentes, ut illis qui pro incendijs, & iniectione manuum uiolenta in clericos uel alias religiosas personas excommunicationis laqueum incurrerunt contra Prutenos pro defensione fidei accedentibus, & ad tempus congruum in tam felici opere moraturis absolutionis beneficium impendatis. Prouiso ut passis dampna & iniurias satisfaciant competenter. illis dumtaxat exceptis, quorum excessus adeo sunt difficiles et enormes, quod merito sint ad sedem apostolicam destinandj. Ceterum quia quidam pseudo predicatores que sua sunt non que iesuchristi querentes, & intendentes potius uoluptatibus corporum quam profectibus animarum pro redemptione uotorum pecuniam uel questum a crucesignatis accipiunt, uolumus ut eos tamquam fraudulentos nuncios uerbi dei, & fidelium deceptores, ab huiusmodi errore desistere, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Datum. Reate. Nonis. Februar. Pontificatus nostrj Anno Quinto.

Blybullan vidhänger i segelgarnssnöre.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Avignon

264.

1232 d. 16 Febr. Påfv. GREGORIUS IX:s tillåtelse för Ärke-Biskoparne i Lund och Upsala, samt Biskopen i

(Avignon?), att, efter undergången bot, befria från kyrkans bann dem, hvilke deri blifvit lyste för delaktighet i den våldsverkan, som i Strengnäs ägt rum emot ej mindre Prester och Andliga personer än kyrkans tillhörigheter.

A. 1. d. 20.*) GREGORIUS Episcopus seruus seruorum dei Venerabilibus fratribus. Lundensi & vpsalensi Archiepiscopis. ac episcopo Auinionensi. Salutem & apostolicam benediccionem. Hodie contra Nonnullos iniquitatis filios qui in ciuitate & diocesi Strenginensi pretextu guerrarum quibus eedem ciuitas & diocesis dicebantur multipliciter fatigari. & alias temere clericos & ecclesiasticas personas seculares & regulares eciam in dignitatibus constitutas ciuitatis & diocesis predictarum bellicis actibus se minime immiscentes non absque inieccione manuum violenta capere detinere. carceribus mancipare. tormentis subicere. uerberibus cedere. uulnerare. morti tradere. & crudelibus afflictionibus ad redempciones indebitas personaliter cohercere. Ecclesias monasteria hospitalia. & alia pia loca secularia & regularia dicte diocesis inuadere. frangere, capere. occupare. occupata detinere. dirruere. ac incendio concremare & ecclesias monasteria & loca ipsa libris calicibus crucibus sanctorum reliquijs. pauimentis & ornamentis. alijs diuino cultui & usui deputatis spoliare ac huiusmodi libros calices cruces sanctorum reliquias pauimenta & ornamenta ausu sacrilego. Necnon fructus redditus res et bona alia personarum ecclesiasticarum. monasteriorum hospitalium et locorum aliorum huiusmodi tam in ipsis ecclesijs quam extra ipsas existentia. eciam violenter rapere & depredari. & in predam abducere seu asportare presumpserunt. tunc & cotidie presumere non uerebantur. Litteras nostras in quibus nos judices & executores deputauimus in forma que incipit. Ad reprimendas duximus concedendas. Et ne sub spe uenie obtinende. faciliter incentiuum delinquendi aliquibus forsan prebeatur. Absolucionem ab excommunicacionum sentencijs & relaxacionem seu suspencionem interdicti que per nos auctoritate litterarum earundem proferri contigerit seu eciam promulgári nobis uel successoribus nostris Romanis pontificibus tantummodo reseruauimus. Jta uidelicet quod nullus preterquam in mortis articulo quemquam ab huiusmodi excommunicacionum sentencijs absoluere possit. prout in eisdem litteris plenius continetur. Nos igitur attendentes quod ciuitas & diocesis predicte a Romana curia quamplurimum distare noscuntur & quod propter guerras que in illis partibus uigent. ac latronum insultus. & uiarum pericula ualde difficile

*) Denna och följande 1:0 265 finnas i en af Kölniska Not. Publ. Conrad i Strengnäs d. 3 Maj

1411. gjord afskrift.

« السابقةمتابعة »