صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

274.

1 232 d. 2 Nov.

Anagni. Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till ärke-Biskopen i Upsala rörande mannens beläggande med en lindrigare bestraffning, enär under hans frånvaro inträffade att hustrun förqvaft sitt barn.

A. 1. d. 21. GREGORIUS episcopus seruus seruorum dej. Venerabilj fratrj... Archiepiscopo Vpsalensi. Salutem et apostolicam benedictionem. Per tuas nobis litteras intimasti. quod sepe contingit aliquos pueros in diocesi tua ex matrum negligentia patribus absentibus suffocarj. Quare utrum patribus qui presentes non fuerint, ex hoc sit penitentia iniungenda. apostolice sedis oraculum implorasti. Nos igitur in hac parte sic tibi duximus consulendum. quatinus talibus penitentiam leuem iniungas. ut per uiros uxorum negligentie leuius releuentur. Datum. Anagnie. III. Non. Nouembris. Pontificatus nostrj Anno Sexto.

Blybullan vidhänger i segelgarnssnöre.

275.

1232 d. 2 Nov.

Anagni. Påfv. GREGORIUS IX:s Bref rörande 40 dagars aflat för de botfärdiga, som besöka S:t Lars kyrka i Upsala.

A. 1. a. 14. B. 2: 214.1 GREGORIUS episcopus seruus seruorum dej. Uniuersis christi fidelibus ad quos littere iste peruenerint. Salutem & apostolicam benedictionem. Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal christi recepturj prout in corpore gessimus, siue bonum fuerit siue malum. oportet nos diem messionis extreme, misericordie operibus preuenire. ac eternorum intuitu seminare in terris, quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeam in celis. firmam spem fiduciamque tenentes. quoniam qui parce seminat parce et metet. et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet uitam eternam. Hinc est utique quod vniuersitatem uestram rogamus & hortamur attente. quatinus cum ecclesias dei debeant visitare fideles ut idem in cuius nomine sunt. constructe, ipsorum memor existat. ad ecclesiam Vpsalensem titulo beati Laurentij Martiris insignitam in festo ipsius petiturj eíus suffragia in contritione cordis & lenitate animi accedatis. ut per hoc. & alia bona que domino inspirante feceritis. possitis ad eterne felicitatis gaudia peruenire. Nos igitur de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petrj et Paulj apostolorum ejus auctoritate confisi. omnibus qui ad ecclesiam ipsam in eodem festo causa deuotionis accesserint. Viginti, dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus. Datum Anagnie. IIII. Non. Nouembris. Pontificatus nostrj Anno Sexto.

Blybullan vidhänger i gula och röda silkestrådar.

1232 d. 24 Nov.

276.

[ocr errors]

Påfv. GREGORIUS IX. till Kors-Herrarne i Lifland att, i samråd med Biskopen öfver Finland, försvara de nyomvända Finnarne mot Ryssarnes anfall.

. B. 5: 44.,

m

Copia bulle gregorij pape Militibus christi vt veniant ad defensionem

terre finlandie.

GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dej Dilectis filiis militibus christi in liuonia Salutem & apostolicam benedictionem Cum proni sint hominis sensus ad malum sicut ex sensualitate caro vergit in culpam jta vigore spiritus procedente ac subsequente Diuina gracia quilibet niti debet ad veniam et remedia semper inquirere quibus salutem valeat promererj Cum igitur ex defensione fidelium contra paganos peccatorum remediuni fideles quilibet consequentur Vniuersitatem vestram rogamus monemus attencius & hortamur in remissiones peccaminum iniungens quatenus ad prouinciam finlandie pro defendenda nouella plantacione ad christi fidem in ea nouiter conuersorum contra infideles ruthenos personaliter accedentes cum consilio venerabilis fratris nostri finlandensis episcopi qui assumpsit in premissis partibus négocium fidej ex animo prosequendi defensioni eorum insistatis viriliter & potenter jta quod in illis partibus augeatur numero & merito populus christianus & vobis apud Deum accrescat cumulus meritorum qui multo maiora retribuit fideliter seruientibus quam speretur prouide attendentes quam salubre sit ipsi pro illo animam suam ponere qui pro se positam in vitam custodit eternam Datum Anagnie Octauo kal. Decembris Pontificatus nostri Anno Sexto.

Liga tay relightening till lydnad" des likopen i Lund med

ay wau atskillige prester, som icke allenast undandragit sin

277.
1 232 d. 3 Dec.

Anagni.
Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till Ärke-Biskopen i Lund med tillåtelse att, biträdd af den verldsli-

ga Makten, tvinga till lydnad åtskillige prester, som icke allenast undandragit sig den Andem liga myndigheten, utan ock genom eder och viten ingått förening att dervid bistå och förs svara hvarandra.

F. 1: 140. An. 6. Ep. 176.; ; Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri , id

Archiepiscopo Lundensi Salutem &c.

Ecclesiarum Prelatis, quos turbat rebellio subditorum, libenter de favore Sedis apostolice providemus, ut ipsorum roboretur auctoritas, et illorum presumptio reprimatur. Ex parte siquidem 'tua fuit propositum coram sv. Diplom.

35 . po

nobis, quod cum super incontinentia Clericorum tue Diocesis canonicam exerceas disciplinam, nonnulli ex eis ut ipsam effugiant, et in sordibus computrescant se conspirationis vinculo colligantes, tam juramentis illicitis, quam penis pecuniariis ad invicem se astringunt, quod mutuo in talibus debeant se juvare, ac omnimodis impedire, quominus ipsos punire valeas de hac causa. Quare nobis humiliter supplicasti, ut conspiratores hujusmodi auctoritate nostra tibi liceat a suis presumptionibus cohibere, invocando super hoc auxilium brachii secularis, cum adeo sint aliqui obstinati, quod censuram ecclesiasticam vilipendant. Tuis igitur supplicationibus gratum impartientes assensum auctoritate tibi presentium concedimus postulata. Nulli ergo, nostre concessionis &c. Si quis autem &c. Datum Anagnie III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri Anno Sexto.

278.

1232 d. 3 Dec.

Anagni. Påfv. GREGORIUS IX: Tillståndsbref för Ärke-Biskopen i Lund, att, under vissa vilkor, befria

från bannlysning de klerker och lekmän, som lagt hand å andeliga personer, underhållit frillor, föröfvat mordbrand, röfveri eller helgedomsrån.

F. 1: 142. An. 6. Ep. 177. . Gregorius &c. Eidem. Tua nobis Fraternitas supplicavit, ut cum nonnulli Religiosi, et Clerici seculares tue provincie pro violenta injectione manuum in personas religiosas, et Clericos seculares, multi vero seculares Clerici in Sacris ordinibus constituti pro detentione Concubinarum, pluresve clerici et laici propter incendia, rapinas, et sacrilegia laqueum excommunicationis incurrerint, quorum aliqui ordines susceperunt, et divina celebrarunt officia sic ligati, non pauci quoque Religiosi symoniace in suis Monasteriis sint recepti, qui propter viarum discrimina de tam remotis partibus ad apostolicam Sedem commode mitti non possunt, providere super hoc presertim cum multitudo existat in causa misericorditer dignaremur. Tuis igitur supplicationibus inclinati, auctoritate tibi presentium duximus concedendum, ut excommunicatos ipsos absolvere valeas ab excommunicationum sententiis juxta formam Ecclesie vice nostra. Proviso, ut hii, qui pro violenta injectione manuum, incendiis, et rapinis vinculo sunt excommunicationis astricti, passis dampna, et injurias satisfaciant competenter, et si aliquorum fuerit gravis et enormis excessus, tales mittas ad Sedem apostolicam absolvendos, cum tuarum testimonio litterarum. Concubinarij vero concubinis a se prorsus abjectis sufficientem exhibeant cautionem de illis, vel aliis minime resumendis. Illis autem qui sic ligati per simplicitatem vel juris ignorantiam susceperunt ordi

276.
1232" d. 24. Nov.

Anagni. Påfv. GREGORIUS IX. till Kors-Herrarne i Lifland att, i samråd med Biskopen öfver Finland, försvara de nyomvända Finnarne mot Ryssarnes anfall.

B. 5: 44 : : Copia bulle gregorij pape Militibus christi vt veniant ad defensionem

terre finlandie.

GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dej Dilectis filiis militibus christi in liuonia Salutem & apostolicam benedictionem Cum proni sint hominis sensus ad malum sicut ex sensualitate caro vergit in culpam jta vigore spiritus procedente ac subsequente Diuina gracia quilibet niti debet ad veniam et remedia semper inquirere quibus salutem valeat promereri Cum igitur ex defensione fidelium contra paganos peccatorum remediuni fideles quilibet consequentur Vniuersitatem vestram rogamus monemus attencius & hortamur in remissiones peccaminum iniungens quatenus ad prouinciam finlandie pro defendenda nouella plantacione ad christi fidem in ea nouiter conuersorum contra infideles ruthenos personaliter accedentes cum consilio venerabilis fratris nostri finlandensis episcopi qui assumpsit in premissis partibus négocium fidej ex animo prosequendi defensioni eorum insistatis viriliter & potenter jta quod in illis partibus augeatur numero & merito populus christianus & vobis apud Deum accrescat cumulus meritorum qui multo maiora retribuit fideliter seruientibus quam speretur prouide attendentes quam salubre sit ipsi pro illo animam suam ponere qui pro se positam in eternam Datum Anagnie Octauo kal. Decembris Pontificatus nostri Anno Sexto.

277.
1232 d. 3 Dec.

Anagni. Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till Ärke-Biskopen i Lund med tillåtelse att, biträdd af den verldsli

ga Makten, tvinga till lydnad åtskillige prester, som icke allenast undandragit sig den Ande liga myndigheten, utan ock genom eder och viten ingått förening att dervid bistå och förs svara hvarandra.

F. 1: 140. An. 6. Ep. 176.; Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri , its

Archiepiscopo Lundensi Salutem &c.

Ecclesiarum Prelatis, quos turbat rebellio subditorum, libenter de favore Sedis apostolice providemus, ut ipsorum roboretur auctoritas, et illorum presumptio reprimatur. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram Sv. Diplom. !

35 :. .

nobis, quod cum super incontinentia Clericorum tue Diocesis canonicam exerceas disciplinam, nonnulli ex eis ut ipsam effugiant, et in sordibus computrescant se conspirationis vinculo colligantes, tam juramentis illicitis, quam penis pecuniariis ad invicem se astringunt, quod mutuo in talibus debeant se juvare, ac omnimodis impedire, quominus ipsos punire valeas de hac causa. Quare nobis humiliter supplicasti, ut conspiratores hujusmodi auctoritate nostra tibi liceat a suis presumptionibus cohibere, invocando super hoc auxilium brachii secularis, cum adeo sint aliqui obstinati, quod censuram ecclesiasticam vilipendant. Tuis igitur supplicationibus gratum impartientes assensum auctoritate tibi presentium concedimus postulata. Nulli ergo, nostre concessionis &c. Si quis autem &c. Datum Anagnie III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri Anno Sexto.

[ocr errors]
[ocr errors]

278.
1232 d. 3 Dec.

Anagni.
Påfv. GREGORIUS IX:s Tillståndsbref för Ärke-Biskopen i Lund, att, under vissa vilkor, befria

från bannlysning de klerker och lekmän, som lagt hand å andeliga personer, underhållit frillor, föröfvat mordbrand, röfveri eller helgedomsrån.

F. 1: 142. An. 6. Ep. 177. . Gregorius &c. Eidem. Tua nobis Fraternitas supplicavit, ut cum nonnulli Religiosi, et Clerici seculares tue provincie pro violenta injectione manuum in personas religiosas, et Clericos seculares, multi vero seculares Clerici in Sacris ordinibus constituti pro detentione Concubinarum, pluresve clerici et laici propter incendia, rapinas, et sacrilegia laqueum excommunicationis incurrerint, quorum aliqui ordines susceperunt, et divina celebrarunt officia sic ligati, non pauci quoque Religiosi symoniace in suis Monasteriis sint recepti, qui propter viarum discrimina de tam remotis partibus ad apostolicam Sedem commode mitti non possunt, providere super hoc presertim cum multitudo existat in causa misericorditer dignaremur. Tuis igitur supplicationibus inclinati, auctoritate tibi presentium duximus concedendum, ut excommunicatos ipsos absolvere valeas ab excommunicationum sententiis juxta formam Ecclesie vice nostra. Proviso, ut hii, qui pro violenta injectione manuum, incendiis, et rapinis vinculo sunt excommunicationis astricti, passis dampna, et injurias satisfaciant competenter, et si aliquorum fuerit gravis et enormis excessus, tales mittas ad Sedem apostolicam absolvendos, cum tuarum testimonio litterarum. Concubinarij vero concubinis a se prorsus abjectis sufficientem exhibeant cautionem de illis, vel aliis minime resumendis. Illis autem qui sic ligati per simplicitatem vel juris ignorantiam susceperunt ordi

« السابقةمتابعة »