صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

276.

1232 d. 24 Nov.

Anagni.

Påfv. GREGORIUS IX. till Kors-Herrarne i Lifland att, i samråd med Biskopen öfver Finland, försvara de nyomvända Finnarne mot Ryssarnes anfall.

B. 5: 44.

Copia bulle gregorij pape Militibus christi vt veniant ad defensionem terre finlandie.

GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dej Dilectis filiis militibus christi in liuonia Salutem & apostolicam benedictionem Cum proni sint hominis sensus ad malum sicut ex sensualitate caro vergit in culpam jta vigore spiritus procedente ac subsequente Diuina gracia quilibet niti debet ad veniam et remedia semper inquirere quibus salutem valeat promererj Cum igitur ex defensione fidelium contra paganos peccatorum remedium fideles quilibet consequentur Vniuersitatem vestram rogamus monemus attencius & hortamur in remissiones peccaminum iniungens quatenus ad prouinciam finlandie pro defendenda nouella plantacione ad christi fidem in ea nouiter conuersorum contra infideles ruthenos personaliter accedentes cum consilio venerabilis fratris nostri finlandensis episcopi qui assumpsit in premissis partibus negocium fidej ex animo prosequendi defensioni eorum insistatis viriliter & potenter jta quod in illis partibus augeatur numero & merito populus christianus & vobis apud Deum accrescat cumulus meritorum qui multo maiora retribuit fideliter seruientibus quam speretur prouide attendentes quam salubre sit ipsi pro illo animam suam ponere qui pro se positam in vitam custodit eternam Datum Anagnie Octauo kal. Decembris Pontificatus nostri Anno Sexto.

277.

1232 d. 3 Dec.

Anagni.

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till ärke-Biskopen i Lund med tillåtelse att, biträdd af den verldsliga Makten, tvinga till lydnad åtskillige prester, som icke allenast undandragit sig den Andeliga myndigheten, utan ock genom eder och viten ingått förening att dervid bistå och försvara hvarandra.

F. 1: 140. An. 6. Ep. 176.

Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri
Archiepiscopo Lundensi Salutem &c.

Ecclesiarum Prelatis, quos turbat rebellio subditorum, libenter de faSedis apostolice providemus, ut ipsorum roboretur auctoritas, et illorum presumptio reprimatur. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram

vore

Sv. Diplom.

35

nobis, quod cum super incontinentia Clericorum tue Diocesis canonicam exerceas disciplinam, nonnulli ex eis ut ipsam effugiant, et in sordibus computrescant se conspirationis vinculo colligantes, tam juramentis illicitis, quam penis pecuniariis ad invicem se astringunt, quod mutuo in talibus debeant se juvare, ac omnimodis impedire, quominus ipsos punire valeas de hac causa. Quare nobis humiliter supplicasti, ut conspiratores hujusmodi auctoritate nostra tibi liceat a suis presumptionibus cohibere, invocando super hoc auxilium brachii secularis, cum adeo sint aliqui obstinati, quod censuram ecclesiasticam vilipendant. Tuis igitur supplicationibus gratum impartientes assensum auctoritate tibi presentium concedimus postulata. Nulli ergo, nostre concessionis &c. Si quis autem &c. Datum Anagnie III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri Anno Sexto.

278.

1232 d. 3 Dec.

4

Anagni.

Påfv. GREGORIUS IX:s Tillståndsbref för ärke-Biskopen i Lund, att, under vissa vilkor, befria från bannlysning de klerker och lekmän, som lagt hand å andeliga personer, underhållit frillor, föröfvat mordbrand, röfveri eller helgedomsrån.

Gregorius &c. Eidem.

F. 1: 142. An. 6. Ep. 177.

Tua nobis Fraternitas supplicavit, ut cum nonnulli Religiosi, et Clerici seculares tue provincie pro violenta injectione manuum in personas religiosas, et Clericos seculares, multi vero seculares Clerici in Sacris ordinibus constituti pro detentione Concubinarum, pluresve clerici et laici propter incendia, rapinas, et sacrilegia laqueum excommunicationis incurrerint, quorum aliqui ordines susceperunt, et divina celebrarunt officia sic ligati, non pauci quoque Religiosi symoniace in suis Monasteriis sint recepti, qui propter viarum discrimina de tam remotis partibus ad apostolicam Sedem commode mitti non possunt, providere super hoc presertim cum multitudo existat in causa misericorditer dignaremur. Tuis igitur supplicationibus inclinati, auctoritate tibi presentium duximus concedendum, ut excommunicatos ipsos absolvere valeas ab excommunicationum sententiis juxta formam Ecclesie vice nostra. Proviso, ut hii, qui pro violenta injectione manuum, incendiis, et rapinis vinculo sunt excommunicationis astricti, passis dampna, et injurias satisfaciant competenter, et si aliquorum fuerit gravis et enormis excessus, tales mittas ad Sedem apostolicam absolvendos, cum tuarum testimonio litterarum. Concubinarij vero concubinis a se prorsus abjectis sufficientem exhibeant cautionem de illis, vel aliis minime resumendis. Illis autem qui sic ligati per simplicitatem vel juris ignorantiam susceperunt ordi

276.

1232 d. 24 Nov.

Anagni.

Påfv. GREGORIUS IX. till Kors-Herrarne i Lifland att, i samråd med Biskopen öfver Finland, försvara de nyomvända Finnarne mot Ryssarnes anfall.

B. 5: 44.

Copia bulle gregorij pape Militibus christi vt veniant ad defensionem terre finlandie.

GREGORIUS Episcopus seruus seruorum Dej Dilectis filiis militibus christi in liuonia Salutem & apostolicam benedictionem Cum proni sint hominis sensus ad malum sicut ex sensualitate caro vergit in culpam jta vigore spiritus procedente ac subsequente Diuina gracia quilibet niti debet ad veniam et remedia semper inquirere quibus salutem valeat promererj Cum igitur ex defensione fidelium contra paganos peccatorum remediuni fideles quilibet consequentur Vniuersitatem vestram rogamus monemus attencius & hortamur in remissiones peccaminum iniungens quatenus ad prouinciam finlandie pro defendenda nouella plantacione ad christi fidem in ea nouiter conuersorum contra infideles ruthenos personaliter accedentes cum consilio venerabilis fratris nostri finlandensis episcopi qui assumpsit in premissis partibus negocium fidej ex animo prosequendi defensioni eorum insistatis viriliter & potenter jta quod in illis partibus augeatur numero & merito populus christianus & vobis apud Deum accrescat cumulus meritorum qui multo maiora retribuit fideliter seruientibus quam speretur prouide attendentes quam salubre sit ipsi pro illo animam suam ponere qui pro se positam in vitam custodit eternam Datum Anagnie Octauo kal. Decembris Pontificatus nostri Anno Sexto.

277.

1232 d. 3 Dec.

Anagni.

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till ärke-Biskopen i Lund med tillåtelse att, biträdd af den verldsliga Makten, tvinga till lydnad åtskillige prester, som icke allenast undandragit sig den Andeliga myndigheten, utan ock genom eder och viten ingått förening att dervid bistå och försvara hvarandra.

F. 1: 140. An. 6. Ep. 176.

Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri
Archiepiscopo Lundensi Salutem &c.

Ecclesiarum Prelatis, quos turbat rebellio subditorum, libenter de favore Sedis apostolice providemus, ut ipsorum roboretur auctoritas, et illorum presumptio reprimatur. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram

[ocr errors]

Sv. Diplom.

35

nobis, quod cum super incontinentia Clericorum tue Diocesis canonicam exerceas disciplinam, nonnulli ex eis ut ipsam effugiant, et in sordibus computrescant se conspirationis vinculo colligantes, tam juramentis illicitis, quam penis pecuniariis ad invicem se astringunt, quod mutuo in talibus debeant se juvare, ac omnimodis impedire, quominus ipsos punire valeas de hac causa. Quare nobis humiliter supplicasti, ut conspiratores hujusmodi auctoritate nostra tibi liceat a suis presumptionibus cohibere, invocando super hoc auxilium brachii secularis, cum adeo sint aliqui obstinati, quod censuram ecclesiasticam vilipendant. Tuis igitur supplicationibus gratum impartientes assensum auctoritate tibi presentium concedimus postulata. Nulli ergo, nostre concessionis &c. Si quis autem &c. Datum Anagnie III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri Anno Sexto.

278.

1232 d. 3 Dec.

Anagni.

Påfv. GREGORIUS IX:s Tillståndsbref för ärke-Biskopen i Lund, att, under vissa vilkor, befria från bannlysning de klerker och lekmän, som lagt hand å andeliga personer, underhållit frillor, föröfvat mordbrand, röfveri eller helgedomsrån.

Gregorius &c. Eidem.

F. 1: 142. An. 6. Ep. 177.

Tua nobis Fraternitas supplicavit, ut cum nonnulli Religiosi, et Clerici seculares tue provincie pro violenta injectione manuum in personas religiosas, et Clericos seculares, multi vero seculares Clerici in Sacris ordinibus constituti pro detentione Concubinarum, pluresve clerici et laici propter incendia, rapinas, et sacrilegia laqueum excommunicationis incurrerint, quorum aliqui ordines susceperunt, et divina celebrarunt officia sic ligati, non pauci quoque Religiosi symoniace in suis Monasteriis sint recepti, qui propter viarum discrimina de tam remotis partibus ad apostolicam Sedem commode mitti non possunt, providere super hoc presertim cum multitudo existat in causa misericorditer dignaremur. Tuis igitur supplicationibus inclinati, auctoritate tibi presentium duximus concedendum, ut excommunicatos ipsos absolvere valeas ab excommunicationum sententiis juxta formam Ecclesie vice nostra. Proviso, ut hii, qui pro violenta injectione manuum, incendiis, et rapinis vinculo sunt excommunicationis astricti, passis dampna, et injurias satisfaciant competenter, et si aliquorum fuerit gravis et enormis excessus, tales mittas ad Sedem apostolicam absolvendos, cum tuarum testimonio litterarum. Concubinarij vero concubinis a se prorsus abjectis sufficientem exhibeant cautionem de illis, vel aliis minime resumendis. Illis autem qui sic ligati per simplicitatem vel juris ignorantiam susceperunt ordi

nes, et divina officia celebrarunt, injuncta eis competenti penitentia et peracta, liceat tibi cum eisdem de misericordia que superexaltat judicio, prout eorum saluti expedire videris dispensare. Si qui vero scienter et in contemptum ecclesiastice discipline talia presumpserunt, eis per biennium ab ordinum executione suspensis, et injuncta penitentia competenti, cum eis postmodum si fuerint bone conversationis et vite, auctoritate nostra dispenses, sicut eorum saluti videris expedire, processurus circa religiosos, qui symoniace in suis Monasteriis sunt recepti, prout in constitutione generalis Concilii continetur. Datum Anagnie III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri Anno Sexto.

279.

1232 d. 9 Dec.

Anagni.

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till Ärke-Biskopen i Lund angående Prestvigning genom händers påläggande och sättet att rätta underlåtandet deraf.

Gregorius &c. Eidem.

F. 1: 144. An. 6. Ep. 193.

Presbiter et Diaconus cum ordinantur manus impositionem tactu corporali ritu ab Apostolis introducto recipiunt. Quod si omissum fuerit non est aliquid iterandum, sed statuto tempore ad hujusmodi ordines conferendos caute supplendum, quod per errorem extitit pretermissum, Suspensio autem manuum debet fieri cum oratio super caput effunditur ordinandi. Datum Anagnie V. Idus Decembris Anno Sexto.

280.

1233 d. 4 Juli.

Lateran.

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till ärke-Biskopen i Lund, rörande anständigt underhåll för en Prest,
som ej kunde fortfara i embetet i anseende dertill att han ihjälslagit en tjuf.
F. 1: 146. An. 7. Ep. 234.

Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri . . . .
Archiepiscopo Lundensi Salutem &c.

Interdum quos accusat facinus excusat eventus, et quod culpam ex necessitate casus alleviat, non est inconveniens si penam mitiget et jacturam. Sane magni Presbiteri de tua Diocesi oriundi porrecta nobis petitio continebat, quod equitanti sibi obvius fur in via, cum viam rogatus ostendere putaretur, eum per devia diu tractum percussit lancea fregit tres im

« السابقةمتابعة »