صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

pie costas ejus, et detractis spoliis universis abscessit. Sed post paululum rediens nec habens a vulnerato et spoliato eliciendum aliud nisi vitam, cepit persequi fugientem lancea vibrata post eum, que cum vestes tamen casso vulnere perfodisset, hostem lapide is de cujus omnino pernicie agebatur dum aliud effugium non pateret, appetiit, et ille percussus protinus expiravit. Nos igitur licet propter horrorem sanguinis in nullo suorum ordinum cum eo duxerimus dispensandum, tamen casum ipsius miserabilem miserantes, mandamus quatenus eidem ne mendicare cogatur in opprobrium ordinis Clericalis in aliquo stipendio unde sustentari valeat in tua Diocesi studeas liberaliter providere, quod curam non habeat animarum, preces et mandatum nostum &c. Datum Laterani IIII. Nonas Julii Pontificatus nostri Anno VII.

281.

1233.

Ika.

Ärke-Biskopens och några Biskopars Stadfästelse-Bref för Nunnorna i Wårfruberga på klostrets tillhörigheter, nemligen S. Petri, S. Albani och S. Marie i Helgarna kyrkor, med deras tionde, en gård i Helgarna, samt Tuna, Husaby, Ivinum, Snytibiarga, Wicbu, Lanshammar, Colaholm, Hanastathir, och Scutlabu hemman med tillydande ägor, m. m.

A. 3. k. 1: 1.

OLAWS DEI GRATIA Vpsalensis Archiepiscopus. BENEDICTVS Episcopus lincopensis. STENERVS Episcopus Scarensis. MAGNVS Episcopus Arosiensis. THROGILLVS Epicopus Strengenensis PRIORISSE MARGARETE ET SIBI COMMISSIS SORORIBVS IN PPM. Religiosorum & seculo renunciantium saluti & quieti pastorali sollicitudine preuidere uolentes maxime sacrarum virginum deo deuotarum mulierum quarum in temporalium subsidiis tanto minus est sufficiens prouisio quanto cordis deuocione animum erigunt ad superna. Qva propter uos in christo dilecte sorores quas amor religiose professionis & honestas commendat conuersationis sub communi nostre protectionis aminiculo suscipimus auctoritate qua fungimur tam presentibus quam successuris sub interminacione anathematis districte inhibentes ut nullis grauaminibus quisquam uos molestare presumat. ne forte cuiuslibet temeritatis incursus a proposito mentem uestram reuocet. aut robur quod absit sacre religionis infringat. Set et ea que uobis loci uestri fundatores a principio contulerunt de quibus hec proprijs duximus exprimenda uocabulis ipsam uidelicet ecclesiam beati petri in qua nunc domino militatis cum omnibus pertinencijs suis. ecclesiam sancti Albani cum decimis et suis pertinencijs ecclesiam sancte Marie in helgarna cum decimis & suis pertinencijs. mansionem in eadem uilla et ceteras mansiones scilicet Tvna. Hvsaby. Jvinum Snutibiarga. Wicbv. Lanshamar. Colaholm. Hanastathir. Scutlabu cum siluis. pratis. molendinis. piscationibus. & omnibus pertinencijs suis. Preterea quascumque possessiones. quecumque bona in presentiarum iuste et canonice

possidetis aut in futurum concessione pontificum. largitione regum uel principum. oblacione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poteritis adipisci. firma uobis perpetuo maneant illibata. Ut autem que premisimus robur firmitatis per successura optineant tempora presentis scripti testimonio communimus. & sigilli nostri impressione communiter roboramus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona huic nostre auctoritatis priuilegio contraire presumpserit. ream se diuino iudicio existere cognoscat & a communione fidelium alienam et nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit. anathematis sententia se nouerit percellendam. Cvnctis autem loco uestro sua iura seruantibus sit pax saluauatoris domini nostri iesv christi. quatenus et hic fructum bone actionis percipiant. & apud eternum iudicem celestis glorie premia consequantur. AMEN. AMEN. AMEN *).

Datum Jka anno ab Jn carnatione uerbi millesimo ducentesimo tricesimo tercio in communi episcorum concilio in eadem mansione habito. Alla 5 Sigillen äro bortfallne, men röda silkestrådarne till det medlersta och linnetrådarne till de öfriga finnes qvar.

[blocks in formation]

Gåfvobref af Bisk. LARS i Linköping på åtskilliga hemman till det af honom vid Domkyrkan derstädes inrättade sjette Canonicatet; med uppgift tillika på åtskillige andra, till kyrkans och biskopsembetets bästa, vidtagne anstalter.

B. 3: 146.

Vniuersis christifidelibus tam posteris quam presentibus presentes litteras visuris vel audituris L. diuina miseracione lyncopensis episcopus. salutem in nomine iesu christi Quoniam dominus deus qui de stercore pauperem erigit, nos licet jndignum episcopum constituit jn ecclesia lyncopensi ad honorem ipsius quj digne et laudabiliter a nobis existat honorandus non ad laudem hominem Canonicum sextum jnuestimus jn ecclesia memorata, magistrum videlicet henricum sibi & successoribus suis prebendam jn perpetuum assignantes de prediis nostro precio comparatis. que per litteras nostras tam futurorum quam presencium noticie commendamus. Nos comparauimus duos octonarios jn mansione ecclesie stukkaruth pro octonario & dimidio jn villa que nominatur heslistadh & dimidio vidhistadh, duos comparauimus jn villa que nominatur lund. & jn precio reddidimus rus quoddam ecclesie quod annuatim persoluit dimidiam marcham nummorum pro hoc rure comparauimus bonum molendinum ecclesie quod nunc attinet mansionj hveteland. et jta deo teste meliora reddidimus ecclesie nec non & vtiliora Normaløso comparauimus ecclesie octonarium & quartam partem alterius octona*) Den följande på sin särskilta rad antecknade tidsbestämmelsen, ehuru skrifven med mycket finare och tätare stil, synes dock vara af samma hand.

rij. jn hiis seminantur quindecim thynones, & vnum molendinum gerbro. pro hiis & multis aliis jn quibus deo auctore ecclesie benefecimus. asscribimus eciam prebende quinque octonarios nidhaløso, nichil ecclesie subtrahendo sed magis honorem eius ampliando. octonarium & dimidium comparauimus a claustro askaby jn skornabergh, vnum octonarium sundhastadh & agros lyncopie jn quibus seminantur XXIIII thynones. & duas curias in eadem ciuitate, broby molendinum & agros cum prato. s. terciam partem vnius octonarij & quartam partem 1) octonarij jn parochia kullarstadha odhinsæt Hec omnia per nos comparata prebende ascribimus quam fecimus in ecclesia lyncopensi. Preterea Preterea XI reedificauimus ecclesie mansiones Relique vero per nos sunt effecte meliores Capella munkabodha. patet per nos reparata, ac deintus decenter preparata Cellarium eciam in eadem mansione construximus. secundum normaløso. tercium hærastadh. jn cuius construccione centum marche argenti sunt consumpte Tria eciam cellaria construximus jn smalandiis. ornamentis ecclesiasticis eciam ipsam ecclesiam prout potuimus perornauimus. & summopere sicut experimento comprobatur edificio ipsius omnem curam & sollicitudinem studuimus exhibere Nos igitur ea que jn honorem ecclesie prebende predicte assignauimus ne possint jnposterum reuocari litteris nostris & sigillo nostri munimine confirmamus.

283.

1234 d. 6 Febr.

Lateran.

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till Kyrkoherdarne inom Skara Stift, med en allvarsam erinran rörande deras underlåtenhet att förse Biskopen med behörigt underhåll på hans visitationsresor. F. 1: 148. An. 7. Ep. 530.

Gregorius IX. increpat Prælatos dioecesis Scarensis negantes procurationes in visitatione Episcopo competentes.

Gregorius &c. Dilectis filiis Vniversis Ecclesiarum Prelatis per Scarensem Diocesin constitutis Salutem &c.

Non sine causa miramur, nec indigne movemur, quod sicut ex parte Venerabilis fratris nostri... Episcopi Scarensis fuit propositum coram Nobis cum felicis recordationis H. PP. Predecessor noster vobis dederit suis litteris in mandatis, ut procurationes ratione visitationis eidem Episcopo debitas sine difficultate qualibet prestaretis, quidam vestrum in eis prestandis se difficiles exhibent, et quidam eas exhibere penitus contradicunt. Cum igitur Spiritualia seminantibus carnalia metere sit concessum, et nemo cogatur suis stipendiis militare Vniversitati vestre precipiendo mandamus, quatenus procura1) I början af brefvet förekommer i B. 3: 146. ordet: christi framför fidelibus, likasom ock här uttrycket: & quartam partem, två gånger upprepadt.

[ocr errors]

tiones et alia iura sibi debita dicto Episcopo sine qualibet difficultate prestetis. Alioquin sententiam, quam rationabiliter tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Deo inviolabiliter observari. Datum Laterani VIII. Idus Febr. Anno Septimo.

284.

1234 d. 6 Febr.

Lateran.

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till Biskopen i Skara med befallning, att de lekmän, som understodo sig att fråntaga församlingarnes prester sin egendom och fördrifva dem från sina embeten samt i stället tillsätta andra, borde med kyrkans bann beläggas.

F. 1: 150. An. 7. Ep. 531.

Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri
Episcopo Scarensi Salutem &c.

Grave gerimus et indignum, quod sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis nonnulli laici tue Diocesis non attendentes, quod laicis quamvis Religiosis disponendi de personis et rebus ecclesiasticis nulla sit attributa potestas, quos obsequendi manet necessitas non auctoritas imperandi, cum Prelati Ecclesiarum ejusdem Diocesis non obtemperant beneplacitis eorumdem protinus illos spoliatos bonis omnibus ab Ecclesiis ipsis eiciunt et instituunt alios, vel intrudunt potius in eisdem. Nolentes igitur tam abusivas enormitates, seu tam enormes abusus sub dissimulatione transire, ne per impunite transgressionis exemplar blandiamur aliis ad offensam, mandamus quatenus si est ita, presumptores eosdem vel ab hujusmodi presumptione desistant, monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota &c. compellas. Datum Laterani VIII. Idus Februarii Anno Septimo.

285.

1234 d. 6 Febr.

Lateran.

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till Biskopen i Skara med föreskrift att de Prester, som företagit sig att, såsom fullmäktige, föra andras talan så i tviste- som i brottmål, skulle förmanas att derifrån afstå, och, derest de sådant ej efterkommo, beläggas med kyrkans bann utan rättighet till besvärs anförande deröfver.

F. 1: 154. An. 7. Ep. 533.

Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri ....
Episcopo Scarensi Salutem &c.

Audivimus et audientes non possumus non dolere, quod nonnulli Sacerdotes et Clerici tue Diocesis relictis hiis, que ad Deum pertinent se nego

tiis secularibus immiscentes in foro seculari laicis advocati patrocinium in causis tam criminalibus, quam civilibus passim prestare presumunt contra canonicas sanctiones, propter quod grave in populo scandalum generatur. Cum igitur nemo militans Deo se debeat secularibus negotiis immiscere, nolentes hujusmodi Sacerdotum et Clericorum insolentiam equanimiter supportare, mandamus quatenus si est ita, ipsos nisi propriam, vel Ecclesie sue causam, aut miserabilium personarum fuerint prosecuti, ut a tali presumptione desistant, monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Datum Laterani VIII. Idus Februarij, Pontificatus nostri Anno Septimo.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Påfv. GREGORIUS IX:s Bref till Biskopen i Skara, angående åtskilliga smärre och med otillräcklige inkomster försedde capellers sammanslående med andra kyrkor.

[ocr errors]

F. 1: 156. An. 7. Ep. 526.

Ad Episcopi Scarensis postulationem Gregorius IX. sinit, ut apostolica Sedis auctoritate Episcopus utatur in unione Capellarum Dioecesis propter reddituum tenuitatem.

Gregorius &c. Venerabili Fratri. Episcopo Scarensi Salutem &c.

[ocr errors]

Et tua supplex devotio, et devota supplicatio nos inducunt, ut tuis petitionibus presertim que iustitiam continent, quantum cum Deo possumus annuamus. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram Nobis, quod tot in Diocesi tua Cappelle consistunt, quod propter tenuitatem reddituum earumdem Cappellani existentes in eis nequeunt exinde sustentari, propter quod pauci, aut nulli reperiuntur idonei, qui velint earum obsequiis applicari. Quare fuit nobis ex parte tua humiliter supplicatum, ut uniendi eas, prout secundum Deum expedire videris, licentiam tibi concedere dignaremur. Licet itaque unio Ecclesiarum ad loci Diocesanum pertineat iuxta canonicas Sanctiones, propter quod unire Cappellas ipsas ex officio tuo posses, quia tamen auctoritatem nostram adici postulasti, ut officium tuum liberius exequaris, auctoritate presentium licentiam tibi concedimus postulatam. Nulli ergo &c. hanc paginam nostre concessionis infringere &c. Siquis autem &c. Dat. Laterani VII. Idus Februar. Anno Septimo.

« السابقةمتابعة »