صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

terra, pro uitiorum tribulis incipiant segetem germinare uirtutum. & dicti fratres per cooperationem uestram suscepti ministerij cursum felicius consumando, obtatum reportent sui laboris fructum & finem, salutem uidelicet animarum. Quia uero sepe uitia sub specie uirtutum occulte subintrant, & angelus sathane in angelum lucis se plerumque simulate transformat, presentium uobis, auctoritate mandamus. quatinus si qui de predictorum fratrum ordini se dicentes in uestris partibus predicauerint, ad questum se pecuniarium conuertendo, per quod religionem eorum qui paupertatem professi sunt contingeret infamari, uos tamquam falsarios capiatis. & condempnetis eosdem. Datum Lateran. VIIII kal. Aprilis Pontificatus nostrj Anno Primo.

Blybullan bortfallen.

311.

1244 d. 26 Mars.

Lateran.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Tillstånds-Bref för Styresmannen och Bröderne af Predikare-Orden, att få, utanför Städer eller byar, förrätta Gudstjensten vid ett flyttbart altare.

A. 1: a. 16,

JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs.. Magistro et fratribus ordinis predicatorum, Salutem & apostolicam benedictionem. Postulastis a nobis. ut cum extra Ciuitates & villas frequenti existatis nec uobis expediat per hujusmodi loca discurrere pro diuinis officijs audiendis celebrandi uobis ubi conuentus de ordine uestro fuerit super altare portatile licentiam preberemus. Nos autem id uestris postulationibus inclinati concedimus. sine iuris preiudicio alieni. Nulli ergo &c. nostre concessionis &c. Datum Laterani VII Kal. Aprilis. Pontificatus nostrj Anno Primo.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Förbud för Generalis Minister och Bröderne af Minoriter-Orden, att, såsom någon gång skett, bland sig upptaga Munkar af Predikare-Orden, med mindre än att Prioren för desse dertill lof gifvit.

A. 1. d. 27.

JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei, Dilectis filijs Generali Ministro et fratribus ordinis fratrum Minorum Salutem, et apostolicam benedictionem. Quo uos in christo sinceriori caritate diligimus, eo plenius ut

[ocr errors]
[ocr errors]

in cunctis prouidi sitis et uigiles affectamus, turbationis non modice spiritum assumentes, si de uobis quandoque contrarium ad nos relatu perueniat aliquorum. Sane ammirantes accepimus, quod uos non absque offensa rectitudinis que in uestris debet actibus haberi continue specialis, fratres Predicatores & eorum ordini obligatos, frequenter ad uestrum recipitis, unitatem spiritus in pacis uinculo non seruantes. Verum cum ex hoc scissure possit et scandali exoriri materia, que solatium pacis eterne querentibus debet omnimodis existere peregrina. Vniuersitati uestre per apostolica scripta in uirtute obedientie precipiendo mandamus, quatinus tam fratres eosdem, quam eorum ordini uoto uel iuramento etiam obligatos, nullatenus decetero pretextu indulgentie alicuius, seu aliquarum litterarum obtentarum a sede apostolica uel etiam obtinendarum imposterum, que de presentibus expressam non fecerint mentionem, nisi prius Prioris sui petita fuerit et obtenta licentia recipere presumatis. Alioquin decernentes irritum & inane, quicquid per uos in hac parte contra preceptum nostrum contigerit attemptari, presentium auctoritate statuimus, ut huiusmodi presumptores incurrant excommunicationis sententiam ipso facto, a qua nequaquam absolui ualeant, nisi se apud sedem apostolicam personaliter representent, ab ea sicut iustum fuerit absoluendi. Nulli ergo &c. nostre constitutionis &c. Datum Laterani XII, kal. Maij, Pontificatus nostrj Anno Primo.

Blybullan hänger i röda och gula silkestrådar.

313.

1244 d. 24 Jun.

Civita Castellana.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s förbud för Styresmannen och Bröderna af Predikare-Orden, att med sig förena munkar af Minoriter-Orden, utan dertill lemnadt tillstånd af dessas Förman.

1

A. 1. d. 28.

JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs.. Magistro et fratribus de ordine fratrum Predicatorum. Salutem, et apostolicam benedictionem. Meminimus uobis olim in uirtute obedientie per nostras litteras precipisse ut fratres minores et eorum ordini uoto uel iuramento etiam obligatos nullatenus decetero pretextu indulgentie alicuius seu aliquarum litterarum obtentarum a sede apostolica uel etiam obtinendarum in posterum que de illis expressam non facerent mentionem, presumeretis recipere nisi prius ministri sui petita foret licentia et obtenta. Decreuimus etiam irritum et inane, quicquid per uos in hac parte contra preceptum nostrum contigerit attemptari, statuentes ut huiusmodi presumptores incurrent excommunicationis sententiam ipso facto, a qua nequaquam absolui possent, nisi se apud sedem apostolicam ab ea sicut uisum foret absoluendi personalitér presenta

rent. Uerum quia postmodum per quasdam alias litteras uobis et eisdem fratribus districtius duximus inhibendum. ne ante annum probationis elapsum qui est maxime in subsidium fragilitatis humane regulariter institutus, quemquam ad professionem uestrorum ordinum presumeretis recipere, seu ad renunciationem, seculi faciendam, nec constitutum in probatione nouitium aliquatenus impedire. quominus infra eundem annum probationis ad aliam religionem quam mallet, transiret sicut de sua procederet libera uoluntate. non obstantibus statuto contrario siquod a uobis esset editum, quod irritum decreuimus et inane, uel aliquibus litteris a sede apostolica impetratis, seu etiam impetrandis, que de premissis expressam non facerent mentionem et si forte contra huiusmodi nostram inhibitionem quemquam uos uel dicti fratres reciperetis, qui taliter receptus existeret nullatenus uestro esset nec eorundem fratrum ordini obligatus, uosque ac ipsi ac receptione quorumlibet ad professionem dictorum ordinum essetis ipso facto suspensi et insuper pene deberetis subici que fratribus ipsorum ordinum pro culpis infligi grauioribus consueuit. nos quod de obligatis ordinum predictorum fratrum in premissis nostris diximus litteris, ne ipsos recipere presumatis, statuendo, ut huiusmodi presumptores ipso facto sententiam excommunicationis incurrant. de illis tantum intelligi uolumus, quos post predictum annum probationis elapsum eorum esse constiterit ordini obligatos. Nulli ergo &c. nostre declarationis &c. Datum apud Ciuitatem Castellanam VIII Kal. Julij Pontificatus nostrj Anno Primo. Blybullan hänger i röda och gula silkestrådar.

314.

1244 d. 24 Jun.

Saba.

NILS ULFSSONS i Oslo gåfvobref på Magdum i Vesulta socken till Munkarne i Saba kloster, uti hvilkas broderskap han blifvit intagen. A. 3. h. 2: 3.

Nouerint vniuersi presentis inspectores tam posteri quam presentes quod Ego nicholaus vlfonis presbiter et canonicus in oslo de bonis mihi a deo collatis condo et offero Monasterio Saba et conuentui ibidem bona mea in Magdum in parochia vesulta cum agris pratis et siluis et omnibus pertinenciis perpetuo possidenda cum consensu vnici fratris mei dilecti laurencii vlfonis pro salute anime mee et progenitorum meorum qui ibi sunt humati et plurimi de mea cognacione quorum anime in christi pasce requiescant nunc et jmperpetuum. In cuius testimonium. Sigillum meum. vna cum Sigillo predicti fratris mej laurencii vlfonis est appensum, datum in predicto Monasterio Saba, Jpso die natiuitatis Sancti Johannis baptiste, quando ego cum predicto fratre meo accepi fraternitatem cum predictis fratribus Anno domini MCC XL quarto die quo supra.

Sigillen: 1. bortfallet; men pergamentsremsan qvar; 2. oskadadt.

315.

1244 d. 9

Jul.

Lyon.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Skydds-Bref för Abbedissan och Conventet i Skokloster, å så väl deras personer, som klostret med allt hvad derunder lydde eller framdeles tillvinnas kunde. A. 1. d. 29.

[ocr errors]
[ocr errors]

JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Dilectis in christo filiabus Priorisse et Conuentui Monasterij de Sco Cisterciensis ordinis Wpscalensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotas et humiles filias exassuete pietatis officio propensius diligere consueuit. & ne prauorum hominum molestijs agitentur eas tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter dilecte in christo filie uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipate cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter optinet aut in futurum iustis modis prestante domino adipisci poteritis sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Spetialiter autem terras possessiones, redditus, et alia bona uestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo &c. nostre protectionis et confirmationis &c. Datum Lugduni VIIII Julij Pontificatus nostrj Anno Secundo.

Blybullan finnes hängande i röda och gula silkestrådar.

316.

1244.

Upsala.

i Svenska Jarlen Ulfs Bevis, rörande en i Konung ERIC ERICSSONS och ärke-Bisk. JARLERS tid med Tiundalands invånare träffad öfverenskommelse om 2 penningars årlig afgift af hvar io:de invånare i Tiundaland till Härads-Prosten.

A. 6. a. 1: 4.

Vniuersis christi fidelibus presens scriptum cernentibus. V. dei gratia dux sueuorum. Salutem perpetuam in omnium saluatore. Quoniam decet & expedit ratione preuia ac dictante iusticia. ea que ad diuinum pertinent cultum ac sancte matris ecclesie decus amplificant. perhennem sortiri memoriam. Vniuersitati uestre scripto presenti dignum duximus intimare qualiter populus de tiundaland pia deuotione permotus. prebendam sui prepositi ampliare curauit. regnante igitur illustrissimo erico rege. III. ac domino iarlerio archiprelatus officio perfungente. dominus bero qui tunc tiundie

posituram

pre

*) Ett annat odateradt original med samma sigilli gult vax på pergamentsremsa, finnes A. 3: a. 2: 1.

posituram agebat. a nobis & ab uniuersis qui pro tempore placitandi causa conuenerant: humiliter satis ac discrete prouentus suos. qui sibi sueque familie in sumptus sufficerent adaugeri postulauit. Placuit igitur nobis & cunctis qui tunc aderant. quatinus singulis annis a singulis decem prouinciarum habitatoribus. duos absque contradictione denarios recipiat. sibi suisque successoribus imperpetuum profuturos. At ne processu temporis hoc tam commendabile factum per calumpniosos ac demone plenos. ea que pie & rationabiliter fiunt. inficiari uolentes. aliquatenus ualeat irritari presentem paginam sigilli nostri impressione fecimus communiri. Datum arusie anno domini. M.CC°.XLIIII°. Ett litet stycke af Sigillet hänger i grönt vax på gröna silkestrådar.

1

317.

1244 d. 10 Aug.

Upsala.

Ärke-Bisk. JARLERS i Upsala Stadfästelse-Bref å den, i Svenska Jarlens närvaro och med hans bifall, träffade öfverenskommelse emellan prosten i Tiunda land och invånarne dersammastädes, angående en årlig afgift af tvenne penningar, till den förre.

A. 3. a. 1: 1. *)

J diuina miseratione upsalensis ecclesie archiepiscopus. Dilecto in christo filio. B. preposito de tiundaland. salutem & gratiam. Justis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere assensum. & uota que a rationis tramite non discordant effectu debito prosequente complere. Ea propter dilecte in domino fili tuis petitionibus fauorabiliter inclinati. censum quem presente ac consentiente preclaro principe domino. V. nobilissimo sueuorum duce. omnes qui secum de tiundia conuenerant gratia placitandi. tam ex sua qui illic aderant quam omnium ex parte qui domi remanserant in signum obeditionis ac reuerentie pro tuis augendis prouentibus alacriter promiserunt annis singulis persoluendum. quod uidelicet quilibet tiundiam inhabitans uel ad eam communione legum seu alio quolibet titulo attinens. in duobus nummis prout dictum est singulis annis tibi teneatur astrictus. tibi tuisquè successoribus exhibendum imperpetuum confirmamus. Nulli ergo &c. nostre confirmacionis &c. apostolorum eius ac beati laurencij se nouerit incurDatum upsalie anno ab incarnatione domini. M°.CC.XLIIII°. IIII•.

surum.

idus augusti.

Sigillet i grönt vax hänger i gröna silkestrådar.

*) Finnes äfven med sitt bibehållna sigill, men utan tidsbestämmelse, A. 3. a. 2: 2.

Sv. Diplom.

39

« السابقةمتابعة »