صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

326.
1245 d. 9 Aug.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Ärke-Biskopen i Upsala om fyratio dagars aflat för dem, som bidrogo till återuppbyggande af den afbrända domkyrkan i Upsala.

A. 3. d. 33. ) INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Vniuersis christi fidelibus per upsalensem prouinciam constitutis. salutem & apostolicam benedictionem. Quoniam ut ait apostolus &c. lika med N:o 275 till uitam eternam. Cum igitur sicut accepimus venerabilis frater noster archiepiscopus upsalensis ecclesiam suam que iam dudum peccatis exigentibus incendio fuit prorsus destructa inceperit reedificare de nouo & ad consumacionem ipsius utpote incepte opere sumptuoso proprie non suppetant facultates. Vniuersitatem uestram rogamus monemus & hortamur in domino in remissionem uobis peccaminum iniungentes. quatinus de bonis a deo uobis collatis ad hoc ei grata subuencionis & caritatis subsidia erogetis ut per subuencionem uestram adiutus opus inceptum ualeat consumare. ut uos per hec & alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia peruenire. Nos enim de omnipotentis dei misericordia & beatorum petri & pauli apostolorum eius ut ea quam ipse nobis concessit auctoritate confisi omnibus uere. penitentibus & confessis qui ei ad hoc manum porrexerint adiutricem quadraginta dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus. Datum Lugduni V. jdus Augusti. Pontificatus nostri - Anno tercio.

327.
1245 d. 9 Aug.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till samtlige Abboter, Priorer, Archidiaconi m. fl., så Prester som

Lekmän, inom Linköpings Stist, att understödja byggnaden af Linköpings domkyrka genom bidrag af kyrkotionden, m. m.

B. 3: 25. JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis. Abbatibus. Prioribus. Archidyaconis. prepositis. decanis. et aliis ecclesiarum prelatis & clericis ac laycis Ciuitatis & dyocesis lincopensis. ecclesie lincopensi subiectis salutem & apostolicam benedictionem. Cum sicut venerabili fratre nostro .. Episcopo lincopensi accepimus intimante. lincopensi ecclesia iam dudum nobili structura incepta.& huiusmodj opus utpote propter ípsius pulchritudinem, sumptuosum. perfici nequeat absque magnis laboribus & expensis. Nos ad ea vos libenter hortantes. que salutem vestram respiciunt animarum. Vniuersitatem vestram. Rogamus. Monemus & hortamur in domino. ac in remissionem uobis iniungimus peccatorum quatinus vos filij prelati & clerici ad.consumacionem dicti operis in aliqua quan titate de decimis ecclesiarum uestrarum annuatim subueniatis, eidem. ac vos laici ad hoc ei grata subuencionis & caritatis subsidia erogetis. vt per hec et alia bona que domino inspirante feceritis. ad eterne possitis felicitatis gaudia peruenire. Datum lugduni. V. Idus Augusti Pontificatus nostri anno Tercio.

*) Utur en odaterad vidimation af ärke-Bisk. Jarler i Upsala.

328.
1245 d. 14 Aug.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Prosten och Kanikerne i Linköping, med bekräftelse å den

af Biskopen derstädes gjorda och af Påfven GREGORIUS gillade inrättning af Prost- och Kanikembeten.

B.. 3: 23. JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. dilectis filiis preposito & canonicis ecclesie lincopensis salutem & apostolicam benedictionem. Hiis qui pro diuini cultu nominis ampliando prouide statuuntu cimus apostolici muniminis firmitatem cum igitur sicut venerabili fratre nostro . . episcopo lincopensi nobis innotuit intimante. dudum ipse a felicis recordacionis gregorio papa predecessore nostro creandi canonicos in ecclesia vestra in qua nulli erant. facultate accepta. canonicos preposituram & dignitates alias creauit in eadem. nos deuotis uestris precibus inclinati quod ab eodem episcopo prouide factum est in hac parte ratum habentes. id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. . Nulli ergo &c. nostre confirmationis &c. Datum Lugduni decimo nono kal. septembris. Pontificatus nostri Anno tercio.

329.

1245 d. 23 Dec.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Stormästaren och Provincial Priorn för Predikare-Orden med

uppdrag att låta, om Sön- och Högtidsdagar på tjenliga ställen, för både Presterskapet och Menigheten kungöra det emot förre Romerske Kejsaren FREDRIK II vid kyrkomötet i Lyon fattade beslut.

A. 1. d. 34. JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs . . Magistro et vniuersis Prioribus prouincialibus ordinis fratrum predicatorum. Salutem & apostolicam benedictionem. Dei filij qui pro saluando humano genere de alto celorum ad ima terre descendit ut suo descensu homini ad superna pararet ascensum. Vicarij licet immeriti constituti saluti omnium uigilanter

IS

intendere hanc totis amplecti desiderijs omnisque diligentie studio procurare tenemur. unde id ex officij nostrj debito ardenter appetimus, & ad hoc operam iuxta insufficientie nostre possibilitatem efficaciter adhibemus. ut singuli erectis ad deum oculis affectibus directis ad ipsum, sibi placita operantes, tutis ad eum sub conscientie fiducia tendant gressibus secum sine fine uicturi, qui ad ipsos ne absque termino morerentur accessit. Sane cum ordinem uestrum hijs temporibus disponente domino in eius ecclesia salubriter institutum apostolica sedes oportuni fauoris curauerit munire presidio & beneficio gratie attollere specialis. ipsiusque ordinis fratres tantum eiusdem sedis beneuolentia uelut gratitudinis filij plenitudine deuotionis & obedientie promptitudine reuerenter agnoscant. nos per eos tamquam catholice fidei et iustitie feruidos zelatores paratos semper nostra beneplacita ad implere, sollicite, processum contra fredericum quondam Romanorum Imperatorem in concilio quod nuper Lugduni annuente domino celebrauimus habitum uolumus publicari. Set ut clarius uobis liqueat processum eundem iusticie plenitudine fore munitum, scire uos uolumus quod expositis in ipso Concilio prefati. f. nephandis excessibus eodemque concilio discusione deliberante uigili super eis. nos tandem de communi tam fratrum nostrorum quam concilij eiusdem consilio sententialiter contra memoratum. f. duximus procedendum, prout ex tenore sententie quam sub bulla nostra transmittimus, uobis plenius innotescet Vnde ne christi fideles predicto. f. contra eandem sententiam per ignorantiam pareant uel intendant, et ut sententie ipsius equitas omnibus nota fiat. Vniuersitatem uestram monemus & hortamur attente, in remissionem uobis peccaminum iniungentes. quatinus processum huiusmodi per uos et alios nostri ordinis fratres prouidos et discretos in locis oportunis publicare curetis. Nos enim uobis uestrisque fratribus conuocandi propter hoc tam clerum quem in huiusmodi negotio uobis fauorabiliter assistere mandamus. quam populum festiuis diebus et aliis ac relaxandi misericorditer omnibus uere penitentibus et confessis qui ad uestras predicationes in quibus processum publicaueritis supradictum accesserint, Quadraginta dies de penitentijs iniunctis eisdem liberam tribuimus auctoritate presentium potestatem. Et si forte propter huiusmodi publicationem contumelias, exilia, uincula, carceres, uerbera seu quecumque supplicia uel corporis cruciatus uos sustinere contigerit, concedimus de omnipotentis dei misericordia & beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, ut hec omnia uobis uelud constantibus fidei iusticie et ecclesiastice libertatis adletis ad plenam remissionem peccaminum et eterne premium uite cedant. Datum Lugduni X Kal. Januarii Pontificatus nostri Anno Tertio.

330.
1946 d. 9 Jun.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till f. d. Biskopen i Bosnien, d. v. allmänna Styresmannen för Do- minicanerne, angående dennes Embetsrättigheter öfver Ordens medlemmar: ini

hi:". A. i. d. 35. JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Venerabili fratri . . Episcopo quondam Bosnensi Magistro et Dilectis filijs fratribus ordinis Predicatorum Salutem et apostolicam benedictionem. Odore suaui ordinis uestri continue recreati, eum non immerito fauore speciali prosequimur et ipsius exaltationem plenis desiderijs affectamus quietem ei et alia diligenti procurare solertia intendentes per que semper obtatum auctore domino suscipere ualeat incrementum. Hinc est quod nos uestris supplicationibus annuentes, ut tu frater Episcope ac Magister tuique successores fratres tuj ordinis qui ad predicandam crucem uel inquirendum contra prauitatem hereticam seu ad alia hujusmodi negotia sunt uel fuerint ubicumque a sede apostolica deputati, remouere seu reuocare, penitus transferre ipsisque quod supersedeant iniungere, aliosque substituere cum expedire uideritis licite ac libere valeatis, & in eos si contra uenerint censuram ecclesiasticam exercere. ac quilibet Prior Prouincialis eiusdem ordinis id ipsum in sua prouincia circa fratres ipsius ordinis quibus in illa similia contingit ab eadem sede, committi facere possit, auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo &c. nostre. concessionis &c. Datum Lugduni. V Idus Junij Pontificatus nostrj anno Tertio.

Blybullan hänger i röda och gula silkestrådar.

331.
1 246 d. 16 Jun.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s öppna Bref till ärke-Biskopar, Biskopar m. fl. att befordra den till

kätteriers utrotande inrättade Predikare-Orden, men att, on någre af Bröderne skulle för enskilt vinning hålla predikningar, då gripa och straffa dem.

A. 1. d. 36. JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis et dilectis filijs Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Prepositis, Archipresbiteris et alijs ecclesiarum Prelatis ad quos littere iste peruenerint Salutem &c. lika med N:o 249 till deuote suscipiant ammonentes in suis eis necessitatibus liberaliter assistatis. nec impediatis quominus illi qui ad eorum predicationem accesserint, tunc eorum sacerdotibus ualeant confiteri, quatenus ad predicta suscipienda, &c. och vidare till Datum Lugduni. XVI. kal. Julij Pontificatus nostrj Anno Tertio.

Blybullan hänger i segelgarnssnöre.
Sv. Diplom.

332
1246 d. 22 Jun.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Styresốannen och Bröderna af Predikare-Orden, med befallning,

att ingen skulle afträda från Orden, utan sin Priors begifvande, äfvensom ingen ägde att qvarhålla dem, som erhållit behörigt tillstånd att lemna Orden.

A. 1. d. 37. JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei, Dilectis filijs . . Magistro et fratribus ordinis predicatorum, Salutem et apostolicam benedictionem. Cum paupertatem et uitam profiteamini regularem insistentes ex pio quem uobis dominus inspirauit affectu euangelizationi uerbi dei quo populus christianus numero et merito ampliatur. auctoritate presentium inhibemus, ne quis post ordinis uestri professionem ab ordine ipso sine sui Prioris discedat licentia, discedentem uero absque cautione litterarum uestrarum auctoritate alicuius priuilegij ab apostolica sede indulti nullus audeat retinere, quod si quis forte Tetinere presumserit, licitum uobis sit in ipsos fratres regularem sententiam promulgare. Nulli ergo &c. nostre inhibitionis et concessionis &c. Datum Lugduni, X, kal, Julij Pontificatus nostrj Anno Tercio.

Blybullan hänger i segelgarnssnöre. ,

333.
i 1246 d. 22 Jun.

Lyon.
Påfv. INNOCENTIUS IV:s öppna Bref till Ärke-Biskopar och Biskopar, att tillhålla dem, som

egenmäktigt anlagt Predikare-Ordens drägt, eller någon annan dylik, att densamma, vid ansvar, genast aflägga.

A. 1. d. 38. : JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis presentes litteras inspecturis Salutem et apostolicam benedictionem. Quia confusio habitus sepe confusionem inducit ordinum et etiam animorum auctoritate apostolica districtius duximus inhibendum, ut nulli siue sit in religionis ordine siue extra ordinem constitutus, habitum dilectorum filiorum fratrum Predicatorum, aut ita sibi consimilem quod propter eum frater Predicator credi possit. deferre liceat, absque mandato sedis apostolice speciali. Volumus igitur et fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus singuli uestrum in ciuitatibus suis et diocesibus illos qui prefatum habitum uel sibi predicto modo consimilem contra inhibitionem nostram deferre presumpserint ad deponendum ipsum cum ab eisdem fratribus requisiti fueritis, monitione premissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis. Datum Lugduni, X, kal, Julij, Pontificatus nostrj Anno Tertio.

« السابقةمتابعة »