صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

öster ok sudher nästh liggiandhe till äwerdhelika ägho, sidhan tokom wjj geen aff thöm förnämda brudh alth thet han atthe medh arfs räth j starkorith medh färdha delen i gwidanes hwilkit hans modher tilhördhe ath wj skulum thetta altiidh ägha oskaddhe aff allom öräth till äwerdhelika ägho Giort arith äpther gudz byrdh Twsanda tuhundradha firitighi vppa siundha.

342.

1247 d. 29 Aug.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Ärke-Biskopen i Lund rörande Prosten i Lund och Capella

nen hos Påfven Magister Jacobs inkomster af hans kyrko- och arfvegods, hvilka blifvit honom undanhållne.

F. 1: 200. An. 5. Ep. 215. Innocentius &c. Venerabili Fratri ... Archiepiscopo Lundensi Salu

tem &c.

Suorum debet extra Ecclesiam beneficiorum proventus percipere, quem justa in ea causa prohibet residere, quia cum res que culpa caret in dampnum vocari non debeat. Dignum est ut illum, quem culpa non opprimit jactura penitus non affligat. Cum itaque sicut dilectus filius Magister Iacobus Lundensis Ecclesie Prepositus Capellanus noster in nostra presentia constitutus nobis exposuit, fructus beneficiorum, et aliorum bonorum patrimonialium suorum, que in Regno Dacie obtinet, non possit libere percipere, propter inimicitias, quas habet ibidem, licet eas non incurrerit culpa sua, mandamus quatenus predictos fructus diligenter, et fideliter colligere, ac eidem Cappellano, quem sue probítatis obtentu carum habemus plurimum et acceptum, vel suo procuratori in tuto loco ejus nomine assignare procures. Si vero propter adversariorum suorum malitiam, vel potentiam prefatos fructus colligere sibique nequiveris integraliter exhibere, facias eidem auctoritate nostra singulis annis ab Ecclesiis Regni predicti de redditibus Ecclesiasticis tantumdem valentibus, quantum predictorum beneficiorum proventus valere noscuntur, donec proventus ipsos percipere valeat provideri. Non obstantibus si Ecclesiis ipsis a Sede apostolica sit indultum, quod ad provisionem alicujus per litteras apostolicas minime teneantur, nisi de indulgentia hujusmodi expressam faciant mentionem, vel si pro aliis in eisdem Ecclesiis direximus scripta nostra. Contradictores &c. Datum Lugduni IIII Kalen. Septembris, Pontificatus nostri Anno Quinto.

343...

Lyon.

1249 d. 2 Nov. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till ärke-Biskopen i Lund i samma ämne.

F. 1: 202. , An. 5. Ep. 397. Innocentius &c. Eidem. Benivolentie specialis affectum, quem circa personam. Carissimi in Christo filii nostri . : . Illustris Regis Dacie gerimus per effectum operis exponentes ejus, prout asseris Serenitati concessimus, ut cum ipse zelo devotionis &c. ut supra verbis competenter mutatis (se N:o 345.) usque assignari, talem super hoc diligentiam habiturus, quod et nostrum in hac parte impleri desiderium, et jam dictum negotium fidei Deo propitio possit facilius prosperari. Datum Lugduni IIII Nonas Novembris, Pontificatus nostri anno Quinto.

344.

1247 d. 19 Nov.:

Linköping

Påfl. Legaten, Bisk. Wilhelms af Sabina Bref till Prosten Björn i Upsala om rättighet för honom att uppbära den skatt åtskillige personer förbundit sig att årligen erlägga.

A. 1. d. 40.

WILLELMUS Miseratione diuina Sabinensis Episcopus apostolice sedis legatus, Dilecto in christo filio Beroni Preposito Vpsalensi, Salutem in nomine ihesu christi. Cum a nobis petitur quod iustum est & honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Cum igitur censum quem presente ac consenciente. V. Duce inclito Sueorum quidam homines promiserunt tibi soluere annuatim, Venerabilis pater . . Vpsalensis Archiepiscopus tibi duxerit in perpetuum confirmandum sicut in einsdem litteris continetur, Nos quod tam ab eodem Archiepiscopo' quam ab hominibus predictis ' prouide factum est in hac parte ratum habentes, illud auctoritate qua fungimur apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c.' nostre protectionis & confirmationis &c. Datum lincopie. XIII. kal. Decembris. Pontificatus domini Innocentij. Pape. IIII. Anno Quinto.

. Sigillet bortfallet; Pergamentsremsan qvar.

[ocr errors][merged small]

345,

1 249 d. 26 Nov.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Konungen i Danmark med tillstånd att under sex års tid få

inom Lunds stift uppbära tredjedelen af den till Kyrkornas underhåll anslagna tionden, under vilkor att kyrkornas byggnader underhållas och ljus anskaffas.

F. s: 204. An. 5. Ep. 376. Innocentius &c. Carissimo in Christo filio . . Illustri Regi Dacie,

Salutem &c.

Benivolentie specialis affectum, quem circa personam tuam gerimus per effectum operis exponentes, Serenitati tue concessisse dicimur, ut cum tu accensus zelo devotionis, ac fidei contra paganos, ac barbaros, qui Neophytos in partibus Estonie constitutos multipliciter molestabant potenter proficisci proponeres decimarum tertiam fabricis Ecclesiarum Lundensis provincie deputatam, pro subsidio expensarum tuarum in hujusmodi servitio Ihesu Christi usque ad Sex annorum spatium obtineres, ita tamen, quod de ipsa decimarum tertia pro dictis fabricis sartatectis, et luminaribus congrua relinqueretur pretio Ecclesiis memoratis. Cum autem nostri sit desiderii honestatem & ordinem in cunctis rebus ecclesiasticis observari, Venerabili Fratri nostro Archiepiscopo Lundensi nostris dedimus litteris in mandatis, ut eamdem decimarum tertiam per Ecclesiasticas personas Deum timentes et providas fideliter colligi faciat, et subducta exinde portione pro supradictis fabbricis sartatectis, et luminaribus, at etiam pro solvendis debitis, quibus eedem Ecclesie pro ipsarum necessitatibus sunt medio tempore obligate residuam predicte tertie tibi dummodo contra paganos eosdem potenti brachio fidei negotium prosequaris procuret integre assignari. Quocirca Celsitudinem tuam affectione paterna rogamus, quatinus intentionis rectitudinem, quam circa hujusmodi negotium gerimus gratam tuo cordi constituas, et gratia, quam in hac parte tibi fecimus juxta modum expositum in premissis contentus existas, presertim cum dignum sit, et concedens tuum super hiis sic impleri desiderium, quod etiam Ecclesiarum profectui, et ipsius Prelati consulatur honori. Dat. Lugduni VI. Kal. Decembr. anno quinto.

IS

346.

1247 d. 29 Nov. Linköping Bisk. Lars I:s i Linköping Bref rörande anordning af tionden från Slaka socken till den nyligen tillsatte Kanikens underhåll.

B. 3: 146. LAURENCIUS dej gracia lyncopensis episcopus. omnibus has litteras inspecturis salutem in nomine ihesu christi Equitati proximum & consonum cernitur racionj. vt qui propter deum & sanctam ecclesiam maiori onerantur cura & sollicitudine, maius a deo & ecclesia subsidium percipiant & honorem Cum igitur sicut plene nouimus redditus canonie magistri he: lyncopensis canonici quam de patrimonio nostro & de bonis per nos acquisitis in ecclesia lyncopensi fecimus adeo tenues sunt & exiles, quod de ipsis non potest comode sustentari, nobis jdem magister humiliter supplicauit, vt sibi super hoc prouidere paterna sollicitudine curaremus Nolentes igitur vt dicta ecclesia propter defectum temporalium diuinis officiis defraudetur decimam quam in ecclesia de slaku episcopatus nostri nomine obtinemus de mandato & vo- luntate ac licencia venerabilis patris dominj villelmi dei gracia episcopi sabinensis apostolice sedis legati eidem canonie duximus in perpetuum annectendam, statuentes vt ipse & suj successores debeant decimam ipsam sine contradictione aliqua possidere. datum lyncopie III kal. decembris Pontificatus dominj jnnocencij pape quarti anno quinto.

347.

1249 d. 2 Dec.

Skenninge. Påfi. Legaten, Bisk. WILAELMS af Sabina Bref till Prioren och Predikare-bröderna i Sigtuna . rörande 40 dagars aflat för dem, som på Jungfru Mariæ Himmelsfärdsdag och 9 dagar derefter samt på kyrkans invigningsdag besöka Predikare-Brödernas klosterkyrka i Sigtuna.

: D. b. 1: 318. ). VILLELMUS miseratione divina Sabinensis Episcopus Apostolicæ Sedis Legatus religiosis viris Priori et fratribus ordinis prædicatorum de Sictunia Upsalensis dioecesis salutem in nomine Jesu Christi. Licet is de cujus munere venit ut sibi a suis fidelibus devote ac hilariter serviatur, de hábundantia pietatis suæ quæ merita supplicum excedit, 'et vota majora retribuat quam valeant promereri: nichilominus tamen cupientes reddere populum acceptabilem domino, Christi fideles ad complacendum ei quibusdam illectivis premis, indulgentiis videlicet et remissionibus, invitamus. Ut igitur ecclesia vestra congruis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in festo assumptionis Beatæ virginis cum septem diebus sequentibus, et in ipsius ecclesiæ dedicationis die cum devotione et reverentia visitaverint, unam carenam 40 dierum confisi de Jesu Christi misericordia et Apostolorum meritis annis singulis indulgemus. Dat. Schening. 4. Nonas Decembris Pontif. domini Innocentii Papæ IV. Anno quinto.

(L. S.)

*) Detta och 4 följande bref med anteckningen: "Collationeradt med Original-Permebrefvet.”

1247 d. 5 Dec.

348.

Skenninge.

Påfl. Legaten, Bisk. WILHELMS af Sabina öppna Bref rörande 40 dagars aflat för dem, som, på ofvannämde tider, kommo till Sigtuna klosterkyrka att der göra sin bön.

D. b. 1: 319.

et confessi

WILLELMUS miseratione divina Sabinensis Episcopus, Apostolicae Sedis Legatus omnibus præsentes litteras inspecturis salutem in nomine Jesu Christi. Licet is &c. lika med föregående N:o 347 till invitamus. Cupientes igitur ut ecclesia fratrum prædicatorum de Sichtunia Upsalensis dioecesis congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pænitentibus et co qui ad eandem ecclesiam in festo assumptionis B. Mariæ et septem diebus sequentibus, et in ejusdem ecclesiæ dedicatione, causa orandi accesserint, 40 dies vel unam carenam de injuncta sibi pænitentia, confisi de Jesu Christi misericordia et Apostolorum meritis indulgemus. Datum Scheningiæ Non. Decembris. Pontificatus domini Innocentii Papæ IV. anno quinto. .

(L. S.)

349.

Skenninge.

1249 d. 5 Dec. Påfl. Legaten, Bisk. WILAELMS af Sabina tillstånd för Predikare-Bröderna i Sigtuna att meddela 20 dagars aflat åt botfärdiga, som afhört deras predikningar.

D. b. 1: 318. WILLELMUS miseratione divina Sabinensis Episcopus, Apostolicæ Sedis Legatus, viris religiosis fratribus domus de Sictonia Upsalensis dioecesis ordinis prædicatorum salutem in nomine Jesu Christi. Cupientes vos et ordinem vestrum favore semper prosequi gratiæ specialis, ut vestrum singuli cum a priore domus vestræ vel etiam ab alio vicem gerente prioris ad prædicandum pro animarum salute fuerint destinati, his qui prædicationibus eorum interfuerint, viginti dies de injunctis sibi pænitentiis, de quibus veraciter ore confessi et corde contriti fuerint, relaxare valeant, auctoritate vobis qua fungimur Apostolica concedimus facultatem. Volumus enim ut hæc in

rentia ad eum qui præfuerit, extendatur. Datum Schening. Non. Decemb. Pontificatus domini Innocentii Papæ IV. Anno quinto..

(L. S.)

« السابقةمتابعة »