صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

iuste acquisitis nobis in aliquo decimare, teneantur astricti, Per presens scriptum. tam post futuris. quam nunc presentibus omnibus innotescat, quod cum

ciuibus enecopie taliter conuenimus, vt nobis in signum decimarum, ex me- lioribus curiis eiusdem ville annuatim decem denarii. & ex minoribus. quins

que, ex hospitibus vero ibidem residenciam hyemalem facientibus. IIII:or. tantum denarii persoluantur. Ne autem hoc in multorum audiencia tam stabi, liter institutum, a quoquam aliquatenus infringatur, Ad hujus facti confirmacionem Presentem litteram sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum. . Munzø. Anno. domini. M°.CCo.L'.III°. Kal. Marcii.

377.
1250 d. 11 Jun.

Gudhem.,
Drottning CATHARINAS gåfvobref på en del af dess fasta och lösa egendom till Gudhems kloster.

A. 3. å. 1: 3. ) Katerina dei gracia Regina swechorum. Omnibus presens scriptum uisuris uel audituris. Jn perpetuum. Cum in rebus transitorijs & caducis nichil reperiatur stabile uel securum. & fortune euentus frequenter soleant lamentabiliter variarj. ut plerumque qui labentibus inherent ardencius, cursų precipitj & jnopinabili dilabantur. quod facile perpenditur discrecionis oculo jntuentj. quod & nos in libro experiencie flebiliter legere possumus, utpote dulcissimi domini nostri regis solatjo jnconsolabiliter destitute. Attendentes jtaque unum esse necessarium cum maria. marthamque sollicitudinibus uarijs perturbarj. frugem nobis uite eligimus melioris. & ad partem conuertimur que minime auferetur. Sano igitur corpore & incolumj existentes. & de bonis nostris pro beneplacito disponendj habentes liberam facultatem Ex consilio Nobilis dominj. B. *) ducis swechorum & venerabilis dominj. L. 2) scarensis episcopi. & dilectj patruj nostri dominj. H. 3) & aliorum quam plurium amicorum, no

imus condere testamentum. Nouerint proinde tam posters quam presentes. quod spe immarcessibilis glorie, mundanas diuicias contempnentes. damus claustro de Guthem. Thylshamar 4) & Withem cum suis attinencijs. Lindhø, unam dimidiam alteram uero totam. Slacu cum terra in Kind. Nvcopiam, quicquid nobis ibidem attinet cum testimonio discretorum. & jn westgocja quicquid in mobilibus, siue jn immobilibus possidemus. Addentes jnsuper hac condicione jn dacia partem nostram, ut prouentus ex illis possessionibus prodeuntes, jn edificacionem claustri & monasterij erogentur. Strand domini Rørici filijs conferimus. & domini johannis angeli filijs

**) Finnes ock i vidimation af Ärke-Bisk. Olor i Upsala d. 6 Febr. 1320. A. 3. 8. 2: 24, peh

af K. MAGNUS ERICSSON d. 7 Mars 1323 A. 3. &. 118 med nedanstående olikheter. 1) Byrgeri 2) Laurencii 3) Hulmgeri. 4) thulmhamar (Tylhamar frånsidan af å. 2; 24). . Sv. Diplom.

44

Lyndby & terram de qua dimidia marcha denariorum soluitur annuatin. Dilecto patruo nostro. Domino. H. Tyfth cum attinencijs suis damus. Dilecte uero sororj nostre domine. B. relinquimus suthercopiam cum suis attinencijs & omnes possessiones & predia que dominus Suno emerat pater noster. Porro predia in Grænnum & Rugbiarger. Ljunbv. Siringj. Høtofter. Kilum. Kilhambrar. ad distribuendum religionibus reseruamus. Cetera autem mobilia & quecumque nobis ex parte dominj Regis attinent reseruamus jn pias causas & elemosinas secundum domini ducis. & dominj skarensis. & dominj. H. consilium eroganda. Vt ergo ista omnia supradicta stabilem habeant firmitatem, Hanc nostram donacionem sigilli dominj regis. W. & dominj ducis. & dominj Scarensis. & dominj H. patruj nostri testimonio duximus roborandam. Quicumque autem hanc nostram ordinacionem attemptauerit reuocare uel .ei ausu temerario contraire. Offensam omnipotentis dei & beate uirginis se nouerit jncurrisse. Datum apud Guthem Anno dominj. M°.CCo. Lo.III Jdus Junij.

Sigillen: N:o 1–5 bortfallna, men silkestrådarne qvar; af N:o 6 ett stycke qvar. 378. 1250 d 22 Sept *)

Boberg. Konung WALDEMARS öppna Bref på Frihet för Wreta kloster, dess gårdar och Landsboer från all Kongl. tunga, och förläning af alla Kongl. utskylderna till klostret.

A. 3. t. 1: 4 **) U. dei gratia Rex Sweorum. vniuersis presentes Littéras inspecturis infra Regni Swethie terminos constitutis salutem & pacem bonam Cum Regiam deceat maiestatem omnium & precipue religiosorum qui deuote & uoluntarie deo seruiunt necessitatibus compati. Notum sit omnibus strum doininarum de wretis & omnes earum mansiones necnon & incolas ab omni regio grauamine liberas esse concedimus. Necnon & exactiones Regias Domine priorisse eiusdem Loci ordinacioni relinquimus exequendas Ne igitur supra hoc sinistra possit haberi suspicio uel aliquid dubium. Litteras presentes sigilli nostri Munimine confirmamus. Datum bobiærgh. Anmo domini. M.CCo.L'.X°. kal. Octobris. 1250 d. 1 Dec.

Lyon. · Påfv. INNOCENTIUS IV:s öppna Bref på 40 dagars aflat för dem, som lemnade bidrag till den afbrända Upsala Domkyrkas återuppbyggande.

B. 2: 214. Indulgencia vpsalensi ecclesie XL dies ad fabricam. innocencii quarti.

JNNOCENCIUS episcopus seruus seruorum dej vniuersis christi fidelibus per regnum swecie constitutis salutem & apostolicam benedictionem

379.

*) Tidsbestämmelsen är tvetydig, helst den äfven kan beteckna d. 1 Oct. 1260. **) Efter en vidimation af Bisk. Henric i Linköping d. 28 Apr. 1262.

Quoniam vt ait Apostolus &c. lika med N:o 275 till vitam eternam Cum igitur sicut ex parte venerabilis fratris nostri archiepiscopi & dilectorum filiorum capituli ecclesie vpsälensis fuit propositum coram nobis iidem ecclesiam ipsam ignis consumptam incendio reparare inceperint opere sumptuoso, & ad consumacionem ipsius eis proprie non suppetant facultates, vniuersitatem vestram rogamus monemus & hortamur in domino in remissionem uobis peccaminum iniungentes quatinus de bonis a deo uobis collatis eis pias elemosinas & grata caritatis subsidia erogetis, vt per subuencionem vestram predictum opus valeat consumari, & uos per hec & alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne felicitatis possitis gaudia peruenire, nos enim de omnipotentis dei misericordia & beatorum petri & pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus & confessis qui manum eis ad hoc porrexerint. adiutricem quadraginta dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus, presentibus post ipsius consumacionem operis minime valituris quas mitti per questuarios firmiter inhibemus eas si secus actum fuerit carere uiribus decernentes datum lugduni Kal. decembris pontificatus nostri anno octauo.

1250 d. 3 Dec.

380.

.: Lyon.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Prosten och Domkapitlet i Upsala, hvarigenom både de sjelfva

och deras egendomar tagas under beskydd af påfven, som tillika bekräftar den, dem af Konung Eric Ericsson och BIRGER JARL, under namn af fattigtionde, anslagne spannmål.

A. 1. a. 24. JNNOCENTJUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs . . Preposito et Capitulo ecclesie Vpsalensi. Salutem & apostolicam benedictionem. Sacrosancta romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauorum hominum molestijs agitentur, eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu, personas uestras & ecclesiam Vpsalensem in quo diuino uacatis obsequio cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem redditus bladi, que dicime pauperum uulgariter appellantur, quos clare memorie Ericus tertius Rex ac Nobilis vir Birgerus Dux Suetie uobis et ecclesie uestre prout spectabat ad eos pia & prouida deliberatione donarunt, nec non de Vpsalia, & de Eslehamar maneria ac terras possessiones & alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis & per uos ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli &c. protectionis & confirmationis &c. Dat. Lugduni III Non. Decembris, Pontificatus nostri Anno Octauo.

Blybullan bortfallen.

381.
1250 d. 3 Dec.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Prosten och Domkapitlet i Upsala med stadfästelse å alla, så af förre Påfvar, som af Konungar och Furstar i Sverige, förunnade fri- och rättigheter.

A. 1. a. 21. JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . Preposito et Capitulo ecclesie Vpsalensi, Salutem & apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur &c. Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates & immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ecclesie uestre concessis, nec non libertates & exemptiones secula ium exactionum a clare memorie Regibus & Principibus Regni Suetie alijsque christi fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c, nostre confirmationis &c. Datum Lugduni III 'Non. Decembris Pontificatus nostri Anno Octavo.

Blybullan vidhänger i röda och gula silkestrådar.

382.

1250 d. 7 Dec.

Lyon.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Ärke-Biskopen i Upsala och hans Lyd-Biskopar, med föreskrift

att Konungen, Adeln och Allmogen hädanefter icke skulle kalla Ärke-Biskopar och Biskopar, utan att desse skulle väljas af Dom-Kapitlen, och alla till Ärke-Biskops- eller Biskopsstolen hörande inkomster och egendomar hållas efterträdarne oförryckte tillhanda.

A. 1. a. 22. *) JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Venerabilibus fratribus : . Archiepiscopo Vpsalensi eiusque suffraganeis, et Dilectis filijs Toti Clero Regni Suetie. Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur &c. Lecta siquidem nobis ex parte Vniuersitatis uestre petitio continebat quod cum dudum in Regno Suetie quedam consuetudo que corruptela dicenda est uerius inolerit, uidelicet; ut Cathedralibus ecclesijs ipsius Regni non preficerentur aliqui nisi quos in eis institui uel destitui potius per secularis potestatis potentiam Regis silicet et Baronum, nec non et ad clamorem tumultuantis Populi Regni predicti contra sacrorum statuta canonum contingebat Venerabilis frater noster . . Sabinensis Episcopus tunc in partibus illis apostolice sedis legatus, tam detestande presumptionis abusum diligenter attendens ac volens super hoc salubre remedium adhibere prouida deliberatione statuit ut in singulis ecclesiarum ipsarum, in quibus adhuc Capitula nulla erant unus Prelatus idoneus & ad minus Quinque Canonici habeantur per quos eisdem ecclesijs pro tempore uacaturis possit de futuro Episcor

*) Finnes ock i A. 1. d. 5 vidim. af Not. Publ. P. Tidechini i Upsala d. 17 Oct. 1432.

caturis possit de futuro Episcopo per electionem canonicam prouideri. Nos igitur uestris deuotis supplicationibus inclinati, statutum huiusmodi prouide factum auctoritate apostolica confirmantes presentium tenore statuimus ne quis decetero in aliqua ecclesiarum ipsarum in Archiepiscopum uel Episcopum per habusum huiusmodi prefici debeat, sed ille preficiatur quem eiusdem ecclesie Capitulum uel eorum maior & sanior pars forma seruata canonica sibi duxerint eligendum nec quisquam ad iura redditus et bona ad mensam Archiepiscopalem seu Episcopalem spectantia, uel bona que apud uos uel quemcumque successorum uestrorum tempore sui obitus reperiri contigerit occupare uel inuadere seu contra dispositionem ipsorum presumptione dampnabili aliquatenus detinere presumat. que per Capitulum ecclesie uel alium ad hoc deputatum ab ipsis ad opus futuri Episcopi fideliter conseruetur. districtius inhibentes ne aliqua secularis persona contra statuta huiusmodi quicquam attemptare aut a uobis uel successoribus uestris homagij uel fidelitatis exigere seu oblatum recipere audeat iuramentum maxime cum sicut asseritis pro aliquorun ne regalium seu feudorum obtentu eisdem Regi et Baronibus seu sonis secularibus obnoxij nullatenus existatis. Nulli ergo &c. nostre confirmationis et constitutionis &c. Datum Lugduni VII Jdus Decembris. Pontificatus nostrj Anno Octauo.

Blybullan vidhänger i röda och gula silkestrådar.

IISI

383.
1250 d. 8 Dec.

Lyon.
Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Ärkebiskopen i Lund rörande samma ämne.

A. 1. a. 25. INNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Venerabili fratri . . Archiepiscopo lundensi salutem & apostolicam benedictionem Lecta nobis ex parte venerabilium fratrum nostrorum . . Archiepiscopi Vpsalensi eiusque suffraganeorum et dilectorum filiorum tocius Regni Suetie cleri petitio continebat, quod cum dudum in Regno Suetie quedam consuetudo que corruptela dicenda est uerius inolerit uidelicet ut Cathedralibus ecclesiis ipsius Regni &c. lika med föregående till apud ipsos uel quemcumque successorum suorum tempore sui obitus reperiri contigerit occupare uel inuadere seu contra disposicionem ipsorum presumpcione dampnabili aliquatenus detinere presumat que per Capitulum ecclesie uel alium ad hoc deputatum ab ipsis ad opus futuri Episcopi fideliter conseruentur districtius inhibentes ne aliqua secularis persona contra statuta huiusmodi quicquam attemptare aut

« السابقةمتابعة »