صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Lvndby & terram de qua dimidia marcha denariorum soluitur annuatim. Dilecto patruo nostro. Domino. H. Tyfth cum attinencijs suis damus. Dilecte uero sororj nostre domine. B. relinquimus suthercopiam cum suis attinencijs & omnes possessiones & predia que dominus Suno emerat pater noster. Porro predia in Grænnum & Rugbiarger. Ljunbv. Siringj. Høtofter. Kilum. Kilhambrar. ad distribuendum religionibus reseruamus. Cetera autem mobilia & quecumque nobis ex parte dominj Regis attinent reseruamus jn pias causas & elemosinas secundum domini ducis. & dominj skarensis. & dominj. H. consilium eroganda. Vt ergo ista omnia supradicta stabilem habeant firmitatem, Hanc nostram donacionem sigilli dominj regis. W. & dominj ducis. & dominj Scarensis. & dominj H. patruj nostrj testimonio duximus roborandam. Quicumque autem hanc nostram ordinacionem attemptauerit reuocare uel ei ausu temerario contraire. Offensam omnipotentis dei & beate uirginis se nouerit jncurrisse. Datum apud Guthem Anno dominj. M'.CC. L'.III• Jdus Junij.

378.

Sigillen: N:o 1-5 bortfallna, men silkestrådarne qvar; af N:o 6 ett stycke qvar.

1250 d 22 Sept *)

Boberg.

Konung WALDEMARS öppna Bref på Frihet för Wreta kloster, dess gårdar och Landsboer från all Kongl. tunga, och förläning af alla Kongl. utskylderna till klostret.

A. 3. t. 1: 4 **)

U. dei gratia Rex Sweorum. vniuersis presentes Litteras inspecturis infra Regni Swethie terminos constitutis salutem & pacem bonam Cum Regiam deceat maiestatem omnium & precipue religiosorum qui deuote & uoluntarie deo seruiunt necessitatibus compati. Notum sit omnibus quod claustrum dominarum de wretis & omnes earum mansiones necnon & incolas ab omni regio grauamine liberas esse concedimus. Necnon & exactiones Regias Domine priorisse eiusdem Loci ordinacioni relinquimus exequendas. Ne igitur supra hoc sinistra possit haberi suspicio uel aliquid dubium. Litteras presentes sigilli nostri Munimine confirmamus. Datum bobiærgh. Anno domini. M.CC.L°.X°. kal. Octobris.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Påfv. INNOCENTIUS IV:s öppna Bref på 40 dagars aflat för dem, som lemnade bidrag till den afbrända Upsala Domkyrkas återuppbyggande. B. 2: 214.

Indulgencia vpsalensi ecclesie XL dies ad fabricam. innocencii quarti. JNNOCENCIUS episcopus seruus seruorum dej vniuersis christi fidelibus per regnum swecie constitutis salutem & apostolicam benedictionem

*) Tidsbestämmelsen är tvetydig, helst den äfven kan beteckna d. 1 Oct. 1260. **) Efter en vidimation af Bisk. HENRIC i Linköping d. 28 Apr. 1262.

Quoniam vt ait Apostolus &c. lika med N:o 275 till vitam eternam Cum igitur sicut ex parte venerabilis fratris nostri archiepiscopi & dilectorum filiorum capituli ecclesie vpsalensis fuit propositum coram nobis iidem ecclesiam ipsam ignis consumptam incendio reparare inceperint opere sumptuoso, & ad consumacionem ipsius eis proprie non suppetant facultates, vniuersitatem vestram rogamus monemus & hortamur in domino in remissionem uobis peccaminum iniungentes quatinus de bonis a deo uobis collatis eis pias elemosinas & grata caritatis subsidia erogetis, vt per subuencionem vestram predictum opus valeat consumari, & uos per hec & alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne felicitatis possitis gaudia peruenire, nos enim de omnipotentis dei misericordia & beatorum petri & pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus & confessis qui manum eis ad hoc porrexerint adiutricem quadraginta dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus, presentibus post ipsius consumacionem operis minime valituris quas mitti per questuarios firmiter inhibemus eas si secus actum fuerit carere uiribus decernentes datum lugduni Kal. decembris pontificatus nostri anno octauo.

380.

1250 d. 3 Dec.

Lyon.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Prosten och Domkapitlet i Upsala, hvarigenom både de sjelfva och deras egendomar tagas under beskydd af Påfven, som tillika bekräftar den, dem af Konung ERIC ERICSSON OCH BIRGER JARL, under namn af fattigtionde, anslagne spannmål.

A. 1. a. 24.

JNNOCENTJUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs. . Preposito et Capitulo ecclesie Vpsalensi. Salutem & apostolicam benedictionem. Sacrosancta romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauorum hominum molestijs agitentur, eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu, personas uestras & ecclesiam Vpsalensem in quo diuino uacatis obsequio cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem redditus bladi, que dicime pauperum uulgariter appellantur, quos clare memorie Ericus tertius Rex ac Nobilis vir Birgerus Dux Suetie uobis et ecclesie uestre prout spectabat ad eos pia & prouida deliberatione donarunt, nec non de Vpsalia, & de Eslehamar maneria ac terras possessiones & alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis & per uos ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli &c. protectionis & confirmationis &c. Dat. Lugduni III Non. Decembris, Pontificatus nostri Anno Octauo. Blybullan bortfallen.

381.

1250 d. 3 Dec.

Lyon.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Prosten och Domkapitlet i Upsala med stadfästelse â alla, så af förre Påfvar, som af Konungar och Furstar i Sverige, förunnade fri- och rättigheter.

A. 1. a. 21.

JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . Preposito et Capitulo ecclesie Vpsalensi, Salutem & apostolicam benedictionem.*Cum a nobis petitur &c. Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates & immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ecclesie uestre concessis, nec non libertates & exemptiones secularium exactionum a clare memorie Regibus & Principibus Regni Suetie alijsque christi fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c, nostre confirmationis &c. Datum Lugduni III Non. Decembris Pontificatus nostri Anno Octavo.

382.

Blybullan vidhänger i röda och gula silkestrådar.

1250 d. 7 Dec.

Lyon.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till ärke-Biskopen i Upsala och hans Lyd-Biskopar, med föreskrift att Konungen, Adeln och Allmogen hädanefter icke skulle kalla Arke-Biskopar och Biskopar, utan att desse skulle väljas af Dom-Kapitlen, och alla till Ärke-Biskops- eller Biskopsstolen hörande inkomster och egendomar hållas efterträdarne oförryckte tillhanda.

A. 1. a. 22. *)

JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Venerabilibus fratribus .. Archiepiscopo Vpsalensi eiusque suffraganeis, et Dilectis filijs Toti Clero Regni Suetie. Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur &c. Lecta siquidem nobis ex parte Vniuersitatis uestre petitio continebat quod cum dudum in Regno Suetie quedam consuetudo que corruptela dicenda est uerius inolerit, uidelicet; ut Cathedralibus ecclesijs ipsius Regni non preficerentur aliqui nisi quos in eis institui uel destitui potius per secularis potestatis potentiam Regis silicet et Baronum, nec non et ad clamorem tumultuantis Populi Regni predicti contra sacrorum statuta canonum contingebat Venerabilis frater noster . . Sabinensis Episcopus tunc in partibus illis apostolice sedis legatus, tam detestande presumptionis abusum diligenter attendens ac volens super hoc salubre remedium adhibere prouida deliberatione statuit ut in singulis ecclesiarum ipsarum, in quibus adhuc Capitula nulla erant unus Prelatus idoneus & ad minus Quinque Canonici habeantur per quos

*) Finnes ock i A. 1. d. 5 vidim. af Not. Publ. P. Tidechini i Upsala d. 17 Oct. 1432.

eisdem ecclesijs pro tempore uacaturis possit de futuro Episcopo per electionem canonicam prouideri. Nos igitur uestris deuotis supplicationibus inclinati, statutum huiusmodi prouide factum auctoritate apostolica confirmantes presentium tenore statuimus ne quis decetero in aliqua ecclesiarum ipsarum in Archiepiscopum uel Episcopum per habusum huiusmodi prefici debeat, sed ille preficiatur quem eiusdem ecclesie Capitulum uel eorum maior & sanior pars forma seruata canonica sibi duxerint eligendum nec quisquam ad iura redditus et bona ad mensam Archiepiscopalem seu Episcopalem spectantia, uel bona que apud uos uel quemcumque successorum uestrorum tempore sui obitus reperiri contigerit occupare uel inuadere seu contra dispositionem ipsorum presumptione dampnabili aliquatenus detinere presumat. que per Capitulum ecclesie uel alium ad hoc deputatum ab ipsis ad opus futuri Episcopi fideliter conseruetur. districtius inhibentes ne aliqua secularis persona contra statuta huiusmodi quicquam attemptare aut a uobis uel successoribus uestris homagij uel fidelitatis exigere seu oblatum recipere audeat iuramentum maxime cum sicut asseritis pro aliquorum receptione regalium seu feudorum obtentu eisdem Regi et Baronibus seu alijs personis secularibus obnoxij nullatenus existatis. Nulli ergo &c. nostre confirmationis et constitutionis &c. Datum Lugduni VII Jdus Decembris. Pontificatus nostrj Anno Octauo.

Blybullan vidhänger i röda och gula silkestrådar.

383.

1250 d. 8 Dec.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till ärkebiskopen i Lund rörande samma ämne.

Lyon.

A. 1. a. 25.

JNNOCENTIUS episcopus seruus seruorum dej. Venerabili fratri . . Archiepiscopo lundensi salutem & apostolicam benedictionem Lecta nobis ex parte venerabilium fratrum nostrorum . . Archiepiscopi Vpsalensi eiusque suffraganeorum et dilectorum filiorum tocius Regni Suetie cleri petitio continebat, quod cum dudum in Regno Suetie quedam consuetudo que corruptela dicenda est uerius inolerit uidelicet ut Cathedralibus ecclesiis ipsius Regni &c. lika med föregående till apud ipsos uel quemcumque successorum suorum tempore sui obitus reperiri contigerit occupare uel inuadere seu contra disposicionem ipsorum presumpcione dampnabili aliquatenus detinere presumat que per Capitulum ecclesie uel alium ad hoc deputatum ab ipsis ad opus futuri Episcopi fideliter conseruentur districtius inhibentes ne aliqua secularis persona contra statuta huiusmodi quicquam attemptare aut

ab ipsis uel successoribus suis homagij uel fidelitatis exigere seu oblatum recipere audeat iuramentum maxime cum sicut asserunt pro aliquorum receptione regalium seu feudorum obtentu eisdem Regi et Baronibus seu alijs personis secularibus obnoxij aliquatenus non existant Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus predictos Archiepiscopum eiusque suffraganeos tociusque Regni prefati clerum non permittas super hijs contra confirmationis & constitutionis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari. Molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Lugduni VI. Jdus Decembris. Pontificatus nostrj Anno Octauo.

384.

Bullan saknas; men segelgarnssnöret, hvarpå den hängt, är qvar.

1250 d. 23 Dec.

Lyon.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s öppna Bref om fyratio dagars aflat för alla, som på S:t Laurentii dag besökte kyrkan i Upsala, eller ock inom åtta dagar derefter.

A. 2. a. 23.

JNNOCENTJUS episcopus seruus seruorum dei. Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. Salutem et apostolicam benedictionem. Loca sanctorum omnium pia et prompta deuotione sunt a christi fidelibus ueneranda. ut dum dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles deo reddant, et illorum nobis uendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur ut Ecclesia Vpsalensis ad quam sicut Venerabilis frater noster.. Archiepiscopus Vpsalensis sua nobis insinuatione monstrauit. in festo beati Laurentij martiris in cuius est honore fundata, fidelium confluit non modica multitudo congruis honoribus frequentetur. et accedentes ad eam celestis dono gratie gaudeant se refectos. omnibus uere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in eodem festo, et infra octauas, eiusdem, uenerabiliter uișitauerint. de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi. Quadraginta dies de iniunctis sibi penitentijs annis singulis, misericorditer relaxamus. Datum Lugduni X kal. Januar. Pontificatus nostrj Anno Octauo.

385.

Bullan bortfallen: röda och gula silket qvar.

1250.

Drottning CATHARINAS gåfvobref på 2;ne gårdar i Kil till Nunnorna i Gudhems kloster för en der intagen jungfru. A. 3. . : 5. (och 2:. 41. b.)

K dei gratia regina sweuorum. B. eadem gratia dux sweuorum vniuersis presens scriptum inspecturis & lecturis salutem in omnium saluatore.

« السابقةمتابعة »