صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ab ipsis uel successoribus suis homagij uel fidelitatis exigere seu oblatum recipere audeat iuramentum maxime cum sicut asserunt pro aliquorum receptione regalium seu feudorum obtentu eisdem Regi et Baronibus seu alijs personis secularibus obnoxij aliquatenus non existant Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus predictos Archiepiscopum eiusque suffraganeos tociusque Regni prefati clerum non permittas super hijs contra confirmationis & constitutionis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari. Molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Lugduni VI. Jdus Decembris. Pontificatus nostrj Anno Octauo.

. Bullan saknas; men segelgarnssnöret, hvarpå den hängt, är qvar.

384.

1250 d. 23 Dec.

Lyon. Påfv. INNOCENTIUS IV:s öppna Bref om fyratio dagars aflat för alla, som på S:t Laurentii dag besökte kyrkan i Upsala, eller ock inom åtta dagar derefter.

A. 2. a. 23. JNNOCENTJUS episcopus seruus seruorum dei. Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. Salutem et apostolicam benedictionem. Loca sanctorum omnium pia et prompta deuotione sunt a christi fidelibus ueneranda. ut dum dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles deo reddant, et illorum nobis uendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur ut Ecclesia Vpsalensis 'ad quam sicut Venerabilis frater noster . . Ar

scopus Vpsalensis sua nobis insinuatione monstrauit. in festo beati Laurentij martíris in cuius est honore fundata, fidelium confluit non modica multitudo congruis honoribus frequentetur. et accedentes ad eam celestis dono gratie gaudeant se refectos. omnibus uere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in eodem festo, et infra octauas, eiụsdem, uenerabiliter uișitauerint. de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi. Quadraginta dies de iniunctis sibi penitentijs annis singulis, misericorditer relaxamus. Datum Lugduni X kal. Januar, Pontificatus nostrj Anno Octauo.

Bullan bortfallen: röda och gula silk et qvar. 385.

1250.

Drottning CATĦARINAS gåfvobref på 2 ne gårdar i Kil till Nunnorna í Gudhems kloster för en der intagen jungfru.

A. 3. d. s: 5. (och 2:. 45. b.) Ķ dei gratia regina sweuorum. B. eadem gratia dux sweuorum vniuersis presens scriptum inspecturis & lecturis salutem in omnium saluatore.

[blocks in formation]

Nouerint tam presentes quam posteri quod ego katerina sweuorum regina lum deo placuit claustro gutheym & sanctimonialibus ibidem deo seruien'bus predia in Kil que duo incole incolunt pro quadam iuuene puella. J. nomine ue ad eas intrauit assignaui perhenniter possidenda. Vt igitur omnis in poerum calumpniandi cedat occasio presencium seriem sigillo nostro nec non

B. ducis sigilli munimine & domini. L. scarensis fecimus roborari. Nulli o &c. nostre donationis &c. Datum Anno domini Mo. .CCo. Quinquagesimo.

Sigillen, som hängt på hvita lärftstrådar, saknas.

386.

1250-1251. Holmger, Folke Jarls son stadfästar Drottning Catharinas gåfvor till Gudhems kloster.

A. 3. &. 1: 4. Nobili et deo deuote Dilecte sibi Domine. K. sveorum regine fratris sui pie meinorie Domini. Sunonis quondam filie. Et dilectissime sibi sorori sue. Domine. K. priorisse de Gudhem. et omnibus sanctimonialibus totoque conuentuj eiusdem loci. H. Domini Folconis quondam Ducis filius. salutem in domino omnium saluatore. Deo testificamur et vobis Dilectissime nobis Domine. K. Regine. quod donationes quas claustro. Gudhem. nobis & aliis bonis quamplurimis presentibus de patrimonio vestro & matrimonio legitime assignastis. numquam in meis temporibus calumpniari vel Donationes tam legitimas vita nostra commite sustinebimus ab aliquo mortalium incausari. Sed si ita contigerit quod aliquis ausu temerario. donationes istas vel alias pro vobis cassare, vel ali us modis vobis iniuriari voluerit. certissime teneatis nos vobiscum firmo pede velle stare pro nostris viribus ad vincendum. Valete in christo ihesu. & pro me deprecor exorate.

387.
1251 d. 17 Jan.,

Wallum. Kon. WALDEMARS Stadfästelse på Drottn. CATHARINAS Donation till Gudhenas kloster och skifte med sin syster.

A. 3. å. 1: 6. *) : Vniuersis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras uisuris & audituris. Waldemarus Dei gracia Rex swechie. salutem vite presentis pariter & future. Cautum esse creditur & consonum racionj. vt ea que de plena deliberacione fiunt & cum bonorum ac discretorum uirorum consilio statuuntur scripture testimonio. que de temporum uarietatibus incommutabilj sem

*) Finnes äfven A. 3. å. 5: 1. i en vidimation af Ärke-Bisk. Olof i Upsala d. 6 Febr. 1320.

per loquitur ueritate. specialiter confirmentur. Omnibus igitur presentes litteras inspecturis manifestum facinius. tam presentibus quam futuris. Nobilem ac jllustrem Reginam. donninam. Katerinam. super bonis suis ad eandem iure hereditario pertinentibus. Cum consensu & assensu. Domine. Benedicte. sororis eius. ac predilectj patruj sui domini Hulmgeri. In presencia karissimj patris nostri Dominj Byrgerj ducis. omniumque maiorum ac discretorum regnj nostrj. renunciato de cetero. Cuiuslibet calumpniose cassacionis obstaculo. talem diuisionem. irreuocabiliter. Jniụisse. vt claustro de Guthem in quo domina Regina Jam predicta religionis habitum suscipere decreuit. Jsta que subsequuntur attineant in perpetuum possidenda silicet withem cum suis attinenciis. Lyndhø. vna dimidia. altera vero tota. Slaka cum terra in kind Nycopia & quidquid sibj attinet ibidem. Cum testimonio discretorum Et in wesgocia quicquid in mobilibus uel in immobilibus noscitur possidere. sorore sua recompensacionem Jstorum in øsgocia recipiente. Addens insuper hac condicione omnes possessiones ad ipsam in dacia pertinentes. vt prouentus ex illis prouenientes in edificacionem. claustri & monasterij specialiter erogentur. vt igitur hec omnia supradicta stabilem ac inuiolabilem consequj ualeant firmitatem. Hanc suam donacionem. sigillj nostrj munimine. Ac predilectj patris nostrj. & dominj Hulmgerj. & Domine. Benedicte. Sororis sue ac Domini Archiepiscopi. J. vpsalensis suorumque suffraganeorum. Domini Magnj legiferi. de Dsgocia. & Dominj. Petri legiferi Wasgocie. Omniumque legiferorum ac discretorum Dominorum Regnj nostrj. priuilegiis duximus Roborandam. Quicunque vero hanc donacionem suam seu diuisionem cassare presumpserit uel in irritum Reuocare. offensam dej patris omnipotentis ac beate virginis. Omniumque sanctorum Se Nouerit incursuRVM. Datum Wallum. Anno Dominj.. M°.CCR.L.I. Anno autem Regnj. nostrj. primo. Kalend. februarij. XVI. Under brefvet hafva varit tolf Sigill, hvarefter blott de röda silkestrådarne, i hvilka de hängt, äro qvar.

388.

1251 d. 24 Apr. Linköping. Konung WaldEMARS öppna Bref angående Sätuna, m. m., som på Kröningsdagen tillika

med en gård i Linköping blifvit gifvet till ett Kanonikats inrättande vid Linköpings Dom-
kyrka.

B. 3: 123.
Littere super bonis prebende canonicalis sætunæ.

Uniuersis christi fidelibus presentes litteras audituris uel visuris. W. dei gracia Rex sweorum salutem in benedict

Rex Sweorum salutem in benedicto virginis filio ihesu christo Cum · gesta memoria processu temporis de facilj transeat a memoria nisi scripture confirmetur testimonio que de temporum varietatibus super incommutabilj

loquitur

loquitur veritate Nostrarum testimonio litterarum notum facimus vniuersis tam presentibus quam futuris Quod nos in die coronacionis nostre cum consilio & consensu karissimj patris nostrj ac matris nostre predilecte duas mansiones nostras Eaby scilicet & Setunir cum omnibus attinenciis earundem, tam mobilibus quam immobilibus domino nostro ihesu christo ac beatissime Marie matri sue, & apostolis eius petro & paulo. & omnibus sanctis ob reuerenciam & honorem ac nobis in Remissionem peccatorum Et insuper vnam curiam lincopie ecclesie contulimus lincopensi Tali tamen condicione apposita, vt de bonis iam predictis in ecclesia memorata perpetua constituatur canonia secundum formam canonum in posterum conferenda, Ne igitur propter aliquorum jnuidiam uel maliciam super hac nostra donacione decetero possit aliqua. suborirj calumpnia presens scriptum, nostrorum munimine sigillorum necessario duximus roborandum datum lincopie Anno dominj M°CC°.LI°, die lune proxima post dominicam qua cantatur Quasi mo : do genitj.

389.

125 1. d 8 Sept. Intyg af JOHANNES YLIANESON att han, närvarande vid det emellan Abboten G. i Nydala samt

Brudde öfverenskomna hemmansbyte, hört Abboten, vid uppl åtandet af Burgarstorp, undantaga Nuthiehults tillhörigheter i skog, fiske och jagt.

A. 3. 4. 1: 33 Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes yliane filius salutem in domino protestor me affuisse quando viri discreti dominus G abbas noueuallis & brudda concambium terrarum fecerunt in hunc modum videlicet vt dominus abbas recepit quidquid idem brudda possederat jn starkaryd & quartam partem in gwidanæs pro predio monasterii quod dicitur burgarstorp expresse excepit idem abbas accessum ad siluam pro arboribus rescindendis vel animalibus venandis seu etiam ad piscandum in stagnis fluminibusque aliis que ad nuthiehult pertinent quia extra terminos sibi constitutos scita sunt qui termini in litteris ipsius G abbatis noueuallis plenius nominibus suis exprimuntur, & hisdem brudda predictus terminis sibi positis plenarie stetit contentus ad quorum omnium euidenciam firmiorem sigillum meum rogatus appendi testibus aliis multis presentibus. Datum anno domini. Mo.CCo. LI°, die natiuitatis beate marie virginis.

Sigillet, i brunt vax, något skadadt.

Sv. Diplom.

45

389, a).

Öfversättning

(På papper)

A. 3. 1. 1: 34. Allom thöm thetta närwarandhe breff See Jönis ylianeson Helso medh warom herra Kännis jak mik hafwa närwarit thäntiidh beskedheliken man herra G abote J nydall oc brudh giordho Jordhaskipthe J thessa matto swa ath herra abote thok alth thet then sami brudh aatthe J stärkorydh oc färdhe delen i gwidanäs for klosterins godz hwilket som häther burgarstorp Vppenbarlika vndanthok for:de abothen tilgangh til skoghin ath huggha älla diur ath Jagha älla ath fiskia J sioom, strömom älla androm fiskewatnom the ther nuthiohulth tilhöra fför thy ath thet är alth vtan märkin hanom foresath hulkin märke J abotz G brefwm j nydall fullelikadhen vthtrykkias medh sinom nampnom Ok then samj föresagdhe brudh stod fulkomlika nögdher medh them märkiom hanom waro sath Til allom thessom fornempdha ordom stadughadhe wisso Tha war jak bidhin hängia mith jncigle for thetta breff mangom androm närwarandom til witnisbyrdh. Giwit arit äpther gudz byrdh Twsandha twhundradha fämtighi vppa thet första vm wara sante frw dagh som kallas natiuitatis.

390.

1 252 Juli.

Stockholm Konung WALDEMARS och Birger Jarls Skyddsbref för Fogdö kloster.

D. 2. 11: 1267 *). VALDEMARUS D. G. Rex Sveorum et B. eadem gratia Dux Svethiæ Universis presens scriptum inspecturis salutem in Nomine Jesu Christi. Vobis omnibus presentium testimonio declaramus, Nos Claustrum Dominarum de fogdø cum omnibus possessionibus et attinentiis suis, sub nostram suscepisse protectionem. Unde sciatis quod quicumque dictis dominabus aliquam molestiam inferre presumpserit indebite, nostram pariter indignacionem Sentiet & vindictam. Qui vero nostræ petitionis intuitu benevolentiam etiam impendere decreverit et favorem, gratiam et benevolentiam a nobis eo ampliorem se noverit accepturum. Præterea vobis notum sit universis, quod mansiones

predictarum dominarum a generalibus redditibus et ab omni emunitate juris regii liberas esse concedimus et exemptas. Datum Stockholmiæ Anno Domini MCC.LII. mense Julio. (L. S.)

(L. S.)

Singula

*) Med anmärkning: Collationeradt med Original Permebrefvet.

« السابقةمتابعة »