صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

pinata iniuria seu calumpnia possit suboriri, presentes Litteras sibi contulimus, Sigilli nostri munimine roboratas in cautelam & munimen. Datum Lun. dis Anno domini Mo.CC..Lo.JI'. Nono Kal. januarij. På frånsidan: Protectorium. Konung Christophers Beschermelse-Breff.

Sigillet bortfallet.

ISTOPHERS

B. 1: 16.

402.
1252 d. 29 Dec.

Lund. Konung Caristopuers i Danmark Skyddsbref för Kanikerne i Lund, jemte frikallelse från alla Confirmatio priuilegiorum Cristoferi regis cum absolucione rectigalium.

C. Dei gracia. Danorum sclauorumque rex. Omnibus presens scriptum cernentibus, Salutem in omnium saluatore. Notum facimus tam presentibus quam futuris. quod dilectos dominos et canonicos nostros lundenses. vna

im bonis eorum & personis eis attinentibus. sub nostra protectione & tutela suscepimus speciali. Dimittentes eis omnes villicos eorum et colonos. Ceteramque eorum familiam, ab omni expedicionis grauamine. Vectigalibus. ceterisque omnibus juri regio attinentibus. liberos & exemptos. Vnde sub optentù gracie nostre districtius precipimus Ne quis. dictos dominos. lundenses canonicos. super indulta eis libertate presumat aliquatenus molestare Quod qui facere presumpserit. nostram non effugiet ingratitudinem et vindictam. In cuius rei euidenciam. presentem paginam ipsis contulimus. sigilli nostri munimine roboratam Datum lundis Anno

Datum lundis Anno dominj M°CC°LoII. Quarto kalendas Januarij. Regni nostri anno primo.

[blocks in formation]

Ärke-Bisk. JARLERS vidimation af Pål. Bullan om aflat för biträde till Sigtuna klosterbyggnanader; hvartill ärke-Biskopen äfven gifver 20 dagars atlat.

A. 1. d. 46. J. dei gratia Vpsalensis Archiepiscopus. vniversis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. Salutem in nomine ihesu christi. Notificamus uobis quod litteras indulgentiarum a Domino papa datas fratribus predicatoribus de Sictuna dilectis nobis in deo filiis scriptās uidimus in hunc modum: JNNOCENCIUS &c. Se föregående N:o 395. Habent insuper predicti fratres litteras Domini legati secundum tenorem litterarum domini pape que etiam continent quadraginta dies omnibus benefactoribus eorum indultas de iniuncta sibi penitencia superaddimus & nos eis uiginti dies ad quod et privilegium nostrum habent. Sigillet mycket skadadt.

[ocr errors]

404.

[ocr errors]

Söderköping

404.

1253. ::

. . ;,'ii1 3 Tir 10 SVANTEPOLKS Salubref på en qvarntomt och qvarnväg till borgaréb GöruLP Ryss i Söderköping.

i z ajú! As C. ia. t. .11., Vniuersis christi fidelibus tam natis quam adhuc generandis ad quos presens scriptum peruenerit. dominus swanta pulche 'salutem. & 'pacem in domino sempiternam. Licet jn homine vis memorandj naturaliter vigeat. mens tamen hominis. memor omnium esse non poterit. eorum que per sensus recipit corporales. Vnde ne facta preterita. a presentibus simul & a posteris ignorentur ad cautelam jn scripto multociens reseruantur. Hinc est quod

dilectioni presentibus litteris manifesto. quod nos domino gotulfo ruteno ciuj suthercopensj aream siue fundum. XXIIII, ulnarum spacij habentem. ad molandinum edificandum. & uiam ueniendi & recedendi ad ipsum molandinum molere volentibus. sine omnj exactionis siue tributi genere pro molandini cuiusdam dimdietate. quod ipse possidebat cum filijs suis uendidimus. condicione talj apposita. ut tam ipse quam heredes ipsius. predictum molandinum hereditario iure. 'in tempus reliquum, libere valeant possidere. Vt igitur tam apud futuros quam presentes. hec uendicio roboris habeat firmitatem. et ipse cum suis heredibus. possit emptam aream a nobis. sine molestia possidere. presens scriptum jn defensionem jpsius suorumque. sigilli nostri munimine roboramus. Acta sunt hec jn şuthercopia anno dominj. M.CC..L. III°. vbi multj presentes de parochia sanctj laurencij exstiterunt. Valete jn domino

Sigillen: N:0 1. något skadadt, N:o 2 mera skadadt.

405.

1253 d. 13 Febr. ... Walby. Ärke-Biskopens och 4 Biskopars Stadfästelse på ett jordabyte emellan BIRGER JARL och Gudhems kloster.

A. 3. 8. 2: 4, 5. Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. J. dei gracia. vpsalensis. archiepiscopus. & L. eadem gracia. Lincopensis, episcopus. &. L. episcopus scarensis. &. C. episcopus Strenginensis. ac. B. épiscopus de fynlandia. Salutem in nomine ihesu christi. Cum insidiosa calumpnia interdum' sóleat bone fidei possessores super prediis iusto týtulo conquisitis indebite moleştare. permutacionem prediorum laudabiliter initam inter dominum. B. magnificum ducem swethie. ex vna parte. & claustrum de. Guthem. ex alSv. Diplom.

46..

[ocr errors]

boni

tera: presentibus litteris duximus roborandam. ne posteris reuocetur in dubium que eisdem & fide dignis testibus communitur. Nouerint igitur uniuersi tam posteri quam moderni. quod memoratus dominus dux. a prenominato claustro optinuit in valby. nġcopiam. østana. & vestan. cum omnibus attinenciis suis & stenboarum. & partem de duabus lindøum. echebý. vithem. & viribị cum attinenciis eorundem, a se suisque successoribus perpetuo possidenda, que predia domina. katerina. gloriosa quondam regina swethie. felicis memorie pie deuocionis intuitu eidem claustro contulit non de

alibus. aut ad regnum aliquo modo pertinentibus, sed de bonis ad eandem iure hereditario deuolutis. claustrum vero memoratum recepit ab eodem domino duce legaliter predia sua propria in quibus hereditarie successerat non regalia. vel ad regnum aliquatenus pertinencia. nes. scilicet. Gethtini. & fløthesmylny vestana. cum omnibus attinenciis eorundem. sibi suoque conuentui in posterum profutura. quod vt stabilius perseueret presencia sigillorum nostrorum munimine confirmamus. hiis testibus. domino rege waldémaro. domina Ingibýrchge. ducissa. domino hulmgero. F. ducis filio. *) domino karolo. vif. ducis filio. domino Elauo dicti ducis fratre. domino kanuto dansun, domino. karolo. Johannis angeli filio. domino kanuto Phillippi filio. Petro legifero vestrogothorum. & karolo. hyalm. Datum, walbý. anno ab incarnacione domini. M°.CCo.LO.III°. tercio Jdus februarij. i Frånsidorna: super næs, giætini (giædini, giethini) & figiøs mølnu (fløghæsmøllo).

Sigillen: N:o 1, 2, bortfallne; de öfrige sex skadade.

406.
1253 d. 13 Aug.

Assisi. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till JACOB ERLANDSSON f. d. Biskop i Roskild, rörande dess utnäm

i ning till Ärke-Bisk. i Lund; öfvenledes till Dom-Capitlet, Presterskapet och Allmänheten i ...: Stiftet, i samma ämne.

F. 1: 218. An. 11. Ep. 120. .: W: Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri Jacobo

Episcopo quondam Roskildensi in Archiepiscopum Lundensem Electo.

Salutem &c.

Lundensis Ecclesia Pastoris solatio destituta , Capitulum ipsius vocatis omnibus, qui debuerunt, voluerunt, et potuerunt comode interesse tribus de ipso Capitulo providendi eidem Ecclesie de pastore sive de se ipsis sive de Capitulo, vel aliunde contulerunt unanimiter potestatem, promittentes se il

[ocr errors]

*) Följande olikheter förefalla i A. 3. &. 2; 5. Domino Kanuto. Philippi filio. Domino Karlo VII.

ducis filio. Domino Elauo. dicti ducis fratre. Domino Kanuto dansun. Domino Karolo. Johan nis angeli filio. Petro Legifero wesgotorum &c.

Sigillen: N:o 1, 2, 5, 6, bortfallne; de öfriga 6 skadade.

lum in suum Archiepiscopum recepturos, in quem ipsi tres vel duo ipsorum votis paribus consentirent, quorum duo juxta formam potestatis sunt tradite deliberatione habita diligenti, te in Ecclesie predicte Archiepiscopum concorditer postularunt, ac postulationem hujusmodi prefatum Capitulum duxerunt, concordi animo approbandam, nobis humiliter supplicante's ut por stulationem ipsam admittere de benignitate Sedis apostolice curaremus. Nos igitur presentatam nobis postulationem eandem facientes examinari prout convenit diligenter, quia eam invenimus de persona idonea rite factam, ipsam de' fratrum nostrorum consilio duximus admittendam, tibi quem tanto congruere oneri et honori per expertam familiaritatem et familiarem experientiam dudum cognovimus absoluto a vinculo quo tenebaris Roskildens i Ecclesie transeundi licentiam ad predictam Lundensem Ecclesiam et plenam administrationem tam in spiritualibus, quam in temporalibus concedentes, spe nobis proposita, quod auctore illo, qui dans virtutes premia tribuit, et gratiam gratie superaddit prefata Lundensis Ecclesia per diligentie tue studium grata in utrisque suscipiet incrementa. Quocirca Fraternitati tue rogamus et monemus attente mandantes quatenus ad Ecclesiam jam dietam Lundensem accedens ita fideliter et prudenter studeas, gerere curam ejus quod tibi per vite meritum et familie tibi credite proficias per exemplum, nosque te gratie nostre favore prosequi debeamus. Datum Asisii "Idibus Augusti Anno XI.

In eodem modo Capitulo Lundensi. Ecclesia vestra pastoris solatio destituta vos vocatis &c. usque incrementa. Quocirca Vniversitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus ipsum recipientes hylariter et honeste tractantes eidem tanquam patri et pastori animarum vestrarum plene ac humiliter intendatis et exhibeatis ei obedientiam , et reverentiam debitam et devotam ejus salubria monita et mandata suscipiendo devote, ac irrefragabiliter observando. Alioquin sententiam &c. usque observari. Datum ut supra.

In eodem modo Clero Civitatis et Diocesis Lundensis. In eodem modo Populo Civitatis et Diocesis Lundensis, Lundensis Ecclesia &c. usque incrementa. Quocirca Universitatem vestram rogamus et monemụs attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus erga prenominatum Episcopum Capitulum et Ecclesiam vestra non decrescat devotio, ex eo quod quidam vestrum postulationi premisse non fuerunt ut dicitur sicuti nec debuerunt nec potuerunt admitti, vel etiam requisiti cum in collegiatis Ecclesiis jus eligendi non cadat in laicos quantumcunque patronos ne pena, quam Ozias Rex pertulit, qui accepto turibulo volens offerre incensum coram Domino, ut Sacerdos fuit in facie lepra percussus indicet quam sit abhominabile apud Deum Laicos quantumcunque religiosos disponere de personis eccle

Assisi.

siasticis, atque rebus, quin potius dictum Episcopum recipientes hylariter et honeste tractantes, ac de premissis vos non intromittentes de cetero eidem tamquam patri et pastori animarum vestrarum plene ac humiliter intendatis, et exhibeatis ei honorificentiam debitam et devotam, ejus salubria monita et mandata suscipiendo devote, ac inviolabiliter observando. Datum ut supra. 407.

: 1253 d. 17 Aug.
Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Konungen i Danmark i samma ämne.

F. r: 220.
Innocentius &c. Carissimo in Christo filio Illustri Regi Dacie.

Lundensis Ecclesia &c. usque incrementa. Quocirca Serenitatem tuam rogamus, et monemus attente, quatenus ipsum sereno vultu respiciens et benigne pertractans eumdem, et commissam sibi Lundensem Ecclesiam habeas pro divina et apostolice Sedis ac nostra reverentia propensius commendatos eos favore Regio prosequendo, ita quod idem, quem tibi desideramus acceptum, et te illi potissime gratiosum tuam sibi et eidem Ecclesie affuisse benivolentiam recognoscens ad dilectionem et caritatem tuam fortius obligetur, nosque devotionis tue zelum cum gratiarum actionibus commendemus. Datum Asisii XVI Kalen. Septembris, Pontificatus nostri Anno XI. 408. 1253 d. 17 Aug.

Assisi. Påfv. INNOCENTIUS IV:s Tillstånd för Decanus och 2 Kaniker i Lund att, då de för den ny

valde Ärke-Biskopen nödgats sätta sig i skuld, få låna 236 lödiga mark silfver, dem den nyvalde ärke-Biskopen och kyrkan skulle betala.

F. 1: 232. An. 11. Ep. 109. Innocentius &c. Dilectis Filiis, Sacero Decano Suenoni et Aquino Ca

nonicis et Procuratoribus Ecclesie Lundensis Salutem &c.

In nostra presentia constituti nobis humiliter supplicastis, ut cum pro expediendis negociis Venerabilis Fratris nostri Jacobi quondam Episcopi Roskildensis in Archiepiscopum Lundensem Electi et dilecti filii Capituli Ecclesie Lundensis apud Sedem apostolicam oportuerit vos subire onera debitorum, providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, discretioni vestre propter hoc predictorum et Capituli nomine usque ad summam ducentarum triginta sex marcarum argenti in pondere Trecensi in mutuum contrahendi, et bona eorum etiam obligandi, plenam auctoritate presentium concedimus facultatem. Ita quod Electus et Ecclesia memorati hujusmodi pecuniam restituere teneantur, et illi, qui eam vobis mutuaverint, quod in utilitatem Electi, et Ecclesie predictorum sit ipsa conversa pretextu alicujus constitutionis canonice vel civilis et cujuscumque alterius. per quos predicti electus et Ecclesia tueri se possent ulla probandi necessitas non incumbat. Datum Asisii XVI. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri Anno Vndecimo.

« السابقةمتابعة »