صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

404.

1253.

Söderköping.

SVANTEPOLKS Salubref på en qvarntomt och qvarnväg till borgaren GÖTULF RYSS i Söderköping. A. 6. a. 1. 2.1

Vniuersis christi fidelibus tam natis quam adhuc generandis ad quos presens scriptum peruenerit. dominus swantapulche salutem. & pacem jn domino sempiternam. Licet jn homine vis memorandj naturaliter vigeat. mens tamen hominis. memor omnium esse non poterit. eorum que per sensus recipit corporales. Vnde ne facta preterita. a presentibus simul & a posteris ignorentur ad cautelam jn scripto multociens reseruantur. Hinc est quod vestre dilectioni presentibus litteris manifesto. quod nos domino gotulfo ruteno ciuj suthercopensj aream siue fundum. XXIIII, ulnarum spacij habentem. ad molandinum edificandum. & uiam ueniendi & recedendi ad ipsum molandinum molere volentibus. sine omnj exactionis siue tributi genere pro molandini cuiusdam dimdietate. quod ipse possidebat cum filijs suis uendidimus. condicione talj apposita. ut tam ipse quam heredes ipsius. predictum molandinum hereditario iure. in tempus reliquum libere valeant possidere. Vt igitur tam apud futuros quam presentes. hec uendicio roboris habeat firmitatem. et ipse cum suis heredibus. possit emptam aream a nobis. sine molestia possidere. presens scriptum jn defensionem jpsius suorumque. sigilli nostri munimine roboramus. Acta sunt hec jn suthercopia anno dominj. M°.CC .L. III. vbi multj presentes de parochia sanctj laurencij exstiterunt. Valete jn domino.

Sigillen: N:o 1. något skadadt, N:o 2 mera skadadt.

405.

1253 d. 13 Febr.

Walby.

ärke-Biskopens och 4 Biskopars Stadfästelse på ett jordabyte emellan BIRGER JARL och Gudhems kloster. A, 3. &. 2: 4, 5.

Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. J. dei gracia. vpsalensis. archiepiscopus. & L. eadem gracia. Lincopensis, episcopus. &. L. episcopus scarensis. &. C. episcopus Strenginensis. ac. B. episcopus de fÿnlandia. Salutem in nomine ihesu christi. Cum insidiosa calumpnia interdum soleat bone fidei possessores super prediis iusto tytulo conquisitis indebite molestare. permutacionem prediorum laudabiliter initam inter dominum. B. magnificum ducem swethie. ex vna parte. & claustrum de. Guthem. ex al

Sv. Diplom.

46.

tera presentibus litteris duximus roborandam. ne posteris reuocetur in du-
bium que eisdem & fide dignis testibus communitur. Nouerint igitur uni-
uersi tam posteri quam moderni. quod memoratus dominus dux. a preno-
minato claustro optinuit in valby. nýcopiam. østana. & vestan. cum omnibus
attinenciis suis & stenboarum. & partem de duabus lindøum. echeby. vi-
them. & viriby cum attinenciis eorundem. a se suisque successoribus perpe-
tuo possidenda, que predia domina. katerina. gloriosa quondam regina swe-
thie. felicis memorie pie deuocionis intuitu eidem claustro contulit non de
bonis regalibus. aut ad regnum aliquo modo pertinentibus. sed de bonis ad
eandem iure hereditario deuolutis. claustrum vero memoratum
memoratum recepit ab
eodem domino duce legaliter predia sua propria in quibus hereditarie suc-
cesserat non regalia. vel ad regnum aliquatenus pertinencia. nes. scilicet. Geth-
tini. & fløthesmylný vestana. cum omnibus attinenciis eorundem. sibi suoque
conuentui in posterum profutura. quod vt stabilius perseueret presencia si-
gillorum nostrorum munimine confirmamus. hiis testibus. domino rege wal-
demaro. domina Jngibyrchge. ducissa. domino hulmgero. F. ducis filio. *) do-
mino karolo. vlf. ducis filio. domino Elauo dicți ducis fratre. domino kanuto
dansun. domino. karolo. Johannis angeli filio. domino kanuto Phillippi filio.
Petro legifero vestrogothorum. & karolo. hýalm. Datum, walby. anno ab in-
carnacione domini, M°.CC.L°.III°. tercio Jdus februarij.

Frånsidorna: super næs, giætini (giædini, giethini) & fløiøs mølnu (fløghæsmøllo).
Sigillen: N:o 1, 2, bortfallne; de öfrige sex skadade.

406.

1253 d. 13 Aug.

Assisi.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till JACOB ERLANDSSON f. d. Biskop i Roskild, rörande dess utnäm-
ning till ärke-Bisk. i Lund; äfvenledes till Dom-Capitlet, Presterskapet och Allmänheten i
Stiftet, i samma ämne.
F. 1: 218. An. 11. Ep. 120.

:.

[ocr errors]

Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri Jacobo
Episcopo quondam Roskildensi in Archiepiscopum Lundensem Electo.
Salutem &c.

Lundensis Ecclesia Pastoris solatio destituta, Capitulum ipsius vocatis omnibus, qui debuerunt, voluerunt, et potuerunt comode interesse tribus de ipso Capitulo providendi eidem Ecclesie de pastore sive de se ipsis sive de Capitulo, vel aliunde contulerunt unanimiter potestatem, promittentes se il

*) Följande olikheter förefalla i A. 3. å. 2: 5. Domino Kanuto. Philippi filio. Domino Karlo Vlf. ducis filio. Domino Elauo. dicti ducis fratre. Domino Kanuto dansun. Domino Karolo. Johannis angeli filio. Petro Legifero wesgatorum &c.

Sigillen: N:o 1, 2, 5, 6, bortfallne; de öfriga 6 skadade.

lum in suum Archiepiscopum recepturos, in quem ipsi tres vel duo ipsorum votis paribus consentirent, quorum duo juxta formam potestatis sunt tradite deliberatione habita diligenti, te in Ecclesie predicte Archiepiscopum concorditer postularunt, ac postulationem hujusmodi prefatum Capitulum duxerunt concordi animo approbandam, nobis humiliter supplicantes ut po stulationem ipsam admittere de benignitate Sedis apostolice curaremus. Ños igitur presentatam nobis postulationem eandem facientes examinari prout convenit diligenter, quia eam invenimus de persona idonea rite factam, ipsam de fratrum nostrorum consilio duximus admittendam, tibi quem tanto congruere oneri et honori per expertam familiaritatem et familiarem experientiam dudum cognovimus absoluto a vinculo quo tenebaris Roskildensi Ecclesie transeundi licentiam ad predictam Lundensem Ecclesiam et plenam administrationem tam in spiritualibus, quam in temporalibus concedentes, spe nobis proposita, quod auctore illo, qui dans virtutes premia tribuit, et gratiam gratie superaddit prefata Lundensis Ecclesia per diligentie tue studium grata in utrisque suscipiet incrementa. Quocirca Fraternitati tue rogamus et monemus attente mandantes quatenus ad Ecclesiam jam dictam Lundensem accedens ita fideliter et prudenter studeas gerere curam ejus quod tibi per vite meritum et familie tibi credite proficias per exemplum, nosque te gratie nostre favore prosequi debeamus. Datum Asisii Idibus Augusti Anno XI.

[ocr errors]

In eodem modo Capitulo Lundensi. Ecclesia vestra pastoris solatio destituta vos vocatis &c. usque incrementa. Quocirca Vniversitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus ipsum recipientes hylariter et honeste tractantes eidem tanquam patri et pastori animarum vestrarum plene ac humiliter intendatis et exhibeatis ei obedientiam et reverentiam debitam et devotam ejus salubria monita et mandata suscipiendo devote, ac irrefragabiliter observando. Alioquin sententiam &c. usque observari. Datum ut supra.

In eodem modo Clero Civitatis et Diocesis Lundensis. In eodem modo Populo Civitatis et Diocesis Lundensis, Lundensis Ecclesia &c. usque incrementa. Quocirca Universitatem vestram rogamus et monemus attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus erga prenominatum Episcopum Capitulum et Ecclesiam vestra non decrescat devotio, ex eo quod quidam vestrum postulationi premisse non fuerunt ut dicitur sicuti nec debuerunt nec potuerunt admitti, vel etiam requisiti cum in collegiatis Ecclesiis jus eligendi non cadat in laicos quantumcunque patronos ne pena, quam Ozias Rex pertulit, qui accepto turibulo volens offerre incensum coram Domino, ut Sacerdos fuit in facie lepra percussus indicet quam sit abhominabile apud Deum Laicos quantumcunque religiosos disponere de personis eccle

siasticis, atque rebus, quin potius dictum Episcopum recipientes hylariter et honeste tractantes, ac de premissis vos non intromittentes de cetero eidem tamquam patri et pastori animarum vestrarum plene ac humiliter intendatis, et exhibeatis ei honorificentiam debitam et devotam, ejus salubria monița et mandata suscipiendo devote, ac inviolabiliter observando. Datum ut supra. 1253 d. 17 Aug.

407.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Bref till Konungen i Danmark i samma ämne.

F. 1: 220.

Innocentius &c. Carissimo in Christo filio Illustri Regi Dacie.

Assisi.

Lundensis Ecclesia &c. usque incrementa. Quocirca Serenitatem tuam rogamus, et monemus attente, quatenus ipsum sereno vultu respiciens et benigne pertractans eumdem, et commissam sibi Lundensem Ecclesiam habeas pro divina et apostolice Sedis ac nostra reverentia propensius commendatos eos favore Regio prosequendo, ita quod idem, quem tibi desideramus acceptum, et te illi potissime gratiosum tuam sibi et eidem Ecclesie affuisse benivolentiam recognoscens ad dilectionem et caritatem tuam fortius obligetur, nosque devotionis tue zelum cum gratiarum actionibus commendemus. Datum Asisii XVI Kalen. Septembris, Pontificatus nostri Anno XI.

408.

1253 d. 17 Aug.

Assisi.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Tillstånd för Decanus och 2 Kaniker i Lund att, då de för den nyvalde Ärke-Biskopen nödgats sätta sig i skuld, få låna 236 lödiga mark silfver, dem den nyvalde ärke-Biskopen och kyrkan skulle betala. F. 1: 222. An. 11. Ep. 109.

Innocentius &c. Dilectis Filiis, Sacero Decano Suenoni et Aquino Ca

nonicis et Procuratoribus Ecclesie Lundensis Salutem &c.

In nostra presentia constituti nobis humiliter supplicastis, ut cum pro expediendis negociis Venerabilis Fratris nostri Jacobi quondam Episcopi Roskildensis in Archiepiscopum Lundensem Electi et dilecti filii Capituli Ecclesie Lundensis apud Sedem apostolicam oportuerit vos subire onera debitorum, providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, discretioni vestre propter hoc predictorum et Capituli nomine usque ad summam ducentarum triginta sex marcarum argenti in pondere Trecensi in mutuum contrahendi, et bona eorum etiam obligandi, plenam auctoritate presentium concedimus facultatem. Ita quod Electus et Ecclesia memorati hujusmodi pecuniam restituere teneantur, et illi, qui eam vobis mutuaverint, quod in utilitatem Electi, et Ecclesie predictorum sit ipsa conversa pretextu alicujus constitutionis canonice vel civilis et cujuscumque alterius per quos predicti electus et Ecclesia tueri se possent ulla probandi necessitas non incumbat. Datum Asisii XVI. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri Anno Vndecimo.

40g./

1253 d. 1 Sept.

Assisi.

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Tillstånd för Kaniken SVEN i Lund att utom sitt Kanikedöme och Hoby församling äfven kunna emottaga någon annan befattning i Stiftet.

F. 1: 224. An. 11. Ep. 157.

Innocentius &c. Dilecto Filio Suenoni Canonico Lundensi Salutem &c. Ad faciendam tibi gratiam specialem &c. usque indulgemus, ut preter Canonicatum et Canonicatum Ecclesie Lundensis ac Ecclesiam de Hubu ibi curam animarum habentem, quos te canonice proponis adeptum liceat tibi adhuc unicum ecclesiasticum beneficium, etiam si curam similem habeat et dignitas vel personatus existat, et tibi in provincia Lundensi canonice offeratur libere recipere, ac una cum eisdem Canonicatu, prebenda, et Ecclesia licite retinere, constitutione generalis Concilii super hoc edita non obstante. Proviso, quod Canonicatus, Ecclesia, beneficia, sive dignitas, vel personatus hujusmodi obsequiis debitis non fraudentur, et animarum cura in eisdem Ecclesia, beneficio, dignitate, vel personatu nullatenus negligatur. Nulli ergo &c. nostre concessionis &c. Datum Asisii Kalen. Septembris, Pontificatus nostri Anno XI.

[blocks in formation]

Påfv. INNOCENTIUS IV:s Skyddsbref för Presterskapet och Folket på Gothland.

Assisi.

F. 1: 228. An. 11. Ep. 183.

Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei Dilectis Filiis Clero et
Populo Guthlandie, Salutem &c.

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos ac humiles ex astricto pietatis officio propensius diligere consuevit, et in pravorum hominum molestiis agitentur, eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confovere. Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis precibus inclinati personas vestras cum omnibus bonis, que in presentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis prestante Domino poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus &c. auctoritate presentium inhibentes ne quis rationabilem libertatem vestram obtentam hactenus et pacifice observatam presumat temere perturbare. Nulli &c. nostre protectionis et inhibitionis &c. Datum Asisii Idib. Septembris Anno XI.

« السابقةمتابعة »