صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

eadem mulier per duos testes idoneos, et fide dignos probavit legitime dictum militem cum ea per verba de presenti matrimonium contraxisse. Et licet idem miles contra testes ipsos, vel dictum matrimonium nichil ex adverso duxerit reprobandum, quia tamen quandam consuetudinem inductam a paganis allegat, videlicet quod sufficit sibi ad reprobationem premissorum, quod cum eadem Tova matrimonium minime contraxerat probare septem testium juramentis, quod super hoc fieri debeat edoceri per nostras litteras postulasti. Nos itaque consultationi tue duximus respondendum, quod cum per negativam non sit directa facti probatio directe ac legitime probationi testium predictorum probatio hujusmodi pretextu ipsius consuetudinis non obsistit. Datum Anagnie IX. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno XII.

420.

!

1254 d. 22 Dec.

Napoli.

Påfv. ALEXANDER IV:s förbud för Prester att predika och förrätta begrafningar der de ej voro sockne-prester, upphäfvande tillika en Påfv. INNOCENTIUS IV:s stadga, som tillåtit sådant.

A 1. d. 48. *)

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus Archiepiscopis & episcopis. Ac Dilectis filiis Abbatibus. Prioribus. Decanis. Archidiaconis. Archipresbiteris & aliis ecclesiarum prelatis. & ceteris personis ecclesiasticis tam secularibus quam regularibus cuiuscunque Ordinis uel professionis existant salutem & apostolicam benedictionem. Nec insolitum est nec nouum vt ea que per occupacionem uel festinancian fiunt, pro eo quo congrue deliberacionis limam pretereunt, in propensioris consideracionis reducatur examen. vt rectiora & elimaciora per attencionem plenioris discussionis emanent. Sane quedam ab apostolica sede tempore felicis recordacionis Jnnocencij pape quarti predescessoris nostri littere processerunt. jn quibus ipse vniuersis religiosis cuiuscunque professionis uel Ordinis districte in uirtute obediencie iniungebat. ut parochianos alienos diebus dominicis. uel festiuis non reciperent de cetero in suis ecclesiis seu Oratoriis temere ad diuina. nec ipsos vllatenus ad penitenciam admitterent sine suorum licencia sacerdotum nec eis predicarent in suis ecclesiis ante Missarum sollempnia. pro quibus audiendis prima parte diei iidem parochiani consueuerunt & debent in suis ecclesiis conuenire. nec sermones etiam sollempnes facerent illa hora. Sed nec ad predicandum ad parochias alienas accederent nisi essent ab eorum sacerdotibus inuitati. vel saltem nisi se ad id humiliter peterent & optinerent admitti. nec ea die qua diocesanus epi

*) Utur en odaterad vidimation af Biskop LARS i Skara.

[ocr errors]

scopus. uel alius loco eius predicaret Sollempniter maxime in ecclesia cathedrali, aliquis ipsorum in eadem ciuitate uel loco presumeret predicare. Si uero in casu licito parochianum alterius eos in suis ecclesiis recipere ad sepulturam contingeret, omnium que optentu consequerentur huiusmodj sepulture porcionem canonicam eciam non requesiti jnfra. VIII. dies a tempore recepcionis eorum, episcopo uel sacerdoti de cuius parochia mortuus esset assumptus, exhibere curarent. Si autem aliquis religiosorum predictorum huiusmodi precepti transgressor contra predicta uel aliquid predictorum uenire presumeret, preter inobediencie uicium & excommunicacionis sentenciam quam eum incurrere uoluit ipso facto, gradus sui periculo subiaceret. & nichilominus a diocesano ad premissa vniuersa & singula obseruanda per censuram ecclesiasticam appellacione remota cogeretur. nullis ei contra hoc indulgenciis uel priuilegiis ualituris. Verum quia super premissis litteris cogitare attencius & studiosius deliberare proponimus, pacis commodum & quietis solacium ecclesiis & personis ecclesiasticis potissime cupientes, prefatas litteras. & si que alie super predictis uel eorum aliquo contra prefatos religiosos uel aliquos ex ipsis generaliter uel specialiter preter formam communem & solitam processere, ac mandata seu precepta facta in eis uel eos auctoritate presencium duximus penitus reuocanda. Jdeoque vniuersitati uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus per huiusmodi, litteras. uel occasione mandatorum seu preceptorum, aut sentencie que continent, nichil prorsus agatis, cum nullam deinceps efficaciam habeant uel vigorem. Datum Neapoli. XI. Kal. Januarij Pontificatus nostri Anno primo,

421.

1255 d. 21 Jan.

Napoli.

Påfv. ALEXANDER IV:s tillstånd för Predikare-Ordens Styresman och Priorer att aflösa OrdensBröderna.

A. 1 a. 27.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs. . Magistro et Vniuersis Prioribus ordinis Predicatorum Salutem et apostolicam benedictionem. Ordinis uestri generosa plantatio que multe religionis et honestatis flores et fructus protulit, effuso longe lateque laudabilis conuersationis odore nos prouocat, ut salutifera uestra comoda fauore beniuolo prosequentes tranquillitatem uestram quantum cum deo possumus foueamus. Hinc est quod cum sicut asseritis ex indulta apostolice sedis uobis liceat uestri ordinis fratres cure uestre commissos ab excommunicatione absoluere, et cum eis super irregularitatibus dispensare, nisi adeo grauis fuerit et enormis excessus propter quem merito sit sedes consulenda predicta uobis auctoritate presentium indulgemus, ut fratres dicti ordinis quos pro tempore proprios habueritis confessores absolutionis ac dispensationis beneficium uo

bis cum expedierit iuxta indulti prefati tenorem ualeant impertiri, ne hij qui inter uos preesse noscuntur deterioris conditionis quam ceteri censeantur. Nulli ergo &c. nostre concessionis &c. Dat. Neapoli XII Kalend. Februarij. Pontificatus nostri Anno Primo.

422.

Blybullan vidhänger i röda och gula silkestrådar.

1255 d. 21 Jan.

Påfv. ALEXANDER IV:s öppna Bref med befallning att värdigt fira S:t Dominici dag.

Napoli

A. 1 d. 49.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus Archiepiscopis & episcopis. Ac dilectis filiis Abbatibus. prioribus. Decanis. Archidiaconis & aliis ecclesiarum prelatis. Ad quos littere iste peruenerint Salutem & apostolicam benedictionem. Deum in sanctis eius benedicere amonemur et sanctos in suis operibus tanquam nostre edificacionis exemplaria gloriosius predicare. vt et creatori nostro in beneficiis gratificemur acceptis. & uitam uenturi seculi quam deus fideliter se colentibus repromisit, per grata deuocionis obsequia mereamur. Hac siquidem consideracione felicis recordacionis. G. pape. predecessor noster pia & sancta deliberacione ordinauit & statuit, festiuitatem beati Dominici confessoris fundatoris ordinis fratrum predicatorum ubique debere sollempniter celebrari, Sed quia ordinacio huiusmodi salubris & ab omnibus approbanda prout accepimus in locis plerisque negligitur, vniuersitatem uestram rogamus. monemus & hortamur attente per apostolica uobis scripta mandantes. quatinus festiuitatem ipsius sancti juxta ordinacionis premisse tenorem tam uenerabiliter celebretis. & faciatis a uestris subditis celebrari, quod sanctum ipsum apud deum intercessorem mereaminj habere propicium, & ad deuocionem meritoriam populos uestros exemplis salutaribus accendatis. quibus debetis in uobis ipsis ostendere qualiter in sanctis suis deus debeat honorari. Datum Neapoli XII Kal. Febr. Pontificatus nostri Anno primo.

[blocks in formation]

Bisk. LARS I:s i Skara Vidimation af tvenne föregående Påfv. ALEXANDER IV:s Bullor.

A. 1. d. 48. 49.

LAURENCIUS dei gracia Scarensis ecclesie Episcopus. Vniuersis presentes litteras inspecturis. salutem in domino sempiternam. Noueritis quod litteras domini pape Alexandri quarti bullatas. non rasas. non cancellatas. non abolitas, nec in aliqua sui parte uiciatas, uidimus & diligenter perspeximus sub hac forma. ALEXANDER &c. föregående N:o 419, och likaså N:o 421. In huius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum.

Sigillet, ett under hvardera brefvet, mycket skadadt,

424.

1255 d. 9 Mars.

Napoli.

Påfv. ALEXANDER IV:s tillstånd för Biskopen i Skara att till Kyrkoherde i Bollebygd antaga den föreslagna Presten JOHANNES.

F. 1: 242, An. 1. Ep. 188.

Alexander Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri . . . .
Episcopo Scarensi Salutem &c.

Joannes Scarensis Presbiter tue Diocesis nobis humiliter supplicavit, ut cum super defectu natalium, quem patiebatur de presbitero genitus et soluta sit cum eo auctoritate Sedis Apostolice dispensatum, ampliorem sibi gratiam facere curaremus, ut Ecclesiam de Ballabu ejusdem Diocesis, in qua condam pater suus plebanus ejusdem proximo ministravit, et ad quam idem Presbiter a veris patronis ipsius canonice presentatum se asserit recipere, ac retinere licite valeat secum misericorditer dispensando. Nos igitur ipsius exigentibus meritis super quibus ei testimonium perhibetur laudabile attendentes graves labores et tedia, que idem presbiter sustinuisse dinoscitur propter hoc ad Sedem apostolicam de remotissimis partibus veniendo, ac volentes eidem ob hoc dummodo sibi merita suffragentur, et paterne non sit incontinentie imitator gratiam facere in hac parte, Fraternitati tue presentium auctoritate concedimus, ut cum eodem Presbitero super hoc auctoritate nostra dispenses, prout pensatis persone ipsius circumstantiis videris expedire. Datum Neapoli VII. Idus Martii, Pontificatus nostri Anno Primo.

[blocks in formation]

Grefv. JOHANS och GERHARDS af Holsten, Stormarn och Schouenburg stadfästelse på de af deras fader Grefve ADOLPH IV och Hertig HENRIC I af Brunswig, Wisby borgare och Gothlands inbyggare förunte fri- och rättigheter. K. i. 2: 78. *)

JOANNES & GERARDUS Dei gratia Comites Holtzatiæ, Stormariæ & Schouwenborch omnibus tam præsentibus, qvam futuris cupimus esse notum, qvod nos ob dilectionem dilecti Patris nostri universos Cives tam in oppido Wisby, qvam in ipsa terra Godlandiæ manentes, nostriqve destrictus terminos cujuscunqve negotii causa transeuntes, tam in eorum transitu, qvam reditu cum omnibus mercimoniis & bonis suis in nostram recipimus protectionem, conductus nostri securitatem eisdem plenius conferentes, talemqve

*) Detta är det första bland dem, som Priorn JOHANNES och hela Predikare-Br. Conventet i Wisby tillika med Gardianen PETER och hela Minoriter Br. Conventet dersammastädes d. 25 Maj 1368 efter orginalet vidimerat.

gratiam ac libertatem ipsis concedentes, videlicet ut iidem omni jure, qvod dilecti patris nostri suorumqve prædecessorum tempore feliciter usi sunt, sicut Illustris Henrici Ducis Brunswich felicis memoriæ privilegia, jam dictis Civibus super eadem libertate collata continent, perpetuo libere perfruantur. Et ut hæc donatio nostra stabilis & inconvulsa perenniter perseveret, præsentem charticulam cum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam. Acta sunt hæc anno Domini M°.CC .LV°. tertio Idus Junii.

[blocks in formation]

Bisk. LARS I:s i Linköping Befallning till Presterskapet och Folket på Gothland att noga ställa sig de vid mötet i Skenninge år 1248 gifna stadgar till efterrättelse.

A. 3. o. 1: 2.

LAURENCIUS dei gracia lincopensis episcopus. Dilectis in christo filiis clero & populo guthlandie constitutis. salutem in omnium saluatore. Nemini dubium auctoritas canonica derelinquid quin legatorum apostolice sedis statuta edita in prouincia sibi commissa durent tamquam perpetua licet eandem postmodum sunt egressi. Cum igitur venerabilis pater Willelmus bone memorie sabinensis episcopus apostolice sedis legatus anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo dum in regno swecie legacionis officio fungeretur vt mores & uitam corrigeret sacerdotum. tam in partibus vestris. quani in singulis aliis legacie sue terminis statuta ediderit ab omnibus inuiolabiliter obseruanda. quorum tenor diligenter fuerat in publico sepius explanatus. nos horum statutorum uestigiis inherentes firmiter inhibemus ne sacerdotum concubine uel eorum filij qui post prenominata nati sunt statuta uel eciam postmodum nascituri post mortem sacerdotis ad mansum ecclesie super aliquibus ordinandis rebus uel disponendis presumant accedere nec quicquam percipiant ab intestato de hiis que sacerdos uel ecclesia mortis. tempore possidebat. Quicumque autem aliquid contra hec presumpserit ipso facto excommunicacionis sentenciam se nouerit incurrisse. Per testamentum autem licite possunt sacerdotes cuicumque voluerint delegare. siquid mortis tempore possident ex hereditate. uel artificio. aut doctrina. seu eciam dono eis facto contemplacione non ecclesie set persone. precipimus quoque jn nomine ihesu christi. & in uirtute obediencie districte mandamus singulis prepositis nostris. vt ipsi continuam adhibeant sollicitudinem & curam diligentem ne quid contra hec uel alia domini sabinensis statuta temere ab aliquibus attemptetur. Datum anno domini M ̊.CC°.LV°. die lune proxima ante festum sancti johannis baptiste.

På frånsidan: quod filii concubinarum non hereditabunt patres. Sigillet till det mesta borta.

« السابقةمتابعة »